link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  12.1.1 (p. 330,2 )
[1] Interfecto Kanuto, Iuti, iniquae societatis pertinacia singularem Olavi gratiam amplectentes, creari eum regem alacerrimis petivere suffragiis, hunc sibi plurimum gratiae relaturum sperantes, cui tanto regnum discrimine quaesivissent, neque eius fratribus hunc honorem, eximio Kanuti amore suspectis, erogandum duxerunt. [2] Igitur pecunia pacta Nicolaum, communem tam praeteriti quam futuri regis germanum, vadem pro eius redemptione dederunt receptoque regnum imponunt. [3] Nec parvum Nicolaus fraternae caritatis specimen edidit; siquidem fraternas induere catenas suisque vinculis germano regnum emere non dubitavit. [4] Quod audiens Ericus, contumeliae memor, quam ei communis fratris iussu inflixerat, ultionis metu cum coniuge Botilda, quae Ulvoni Gallitiano ex filio Thrugoto neptis obvenerat, Suetiam petivit. [5] Dani vero, collato certatim aere, pro sponsoris reditu pactam creditori pecuniam numerarunt. [6] Quem, Flandrensi custodia liberatum, infesta parricidis fortuna veluti cladem aliquam agrorum nostrorum abundantiae ac fertilitati iniecit. [7] Nam cum Dani, novi regis initiis applaudentes, pristini ruinae procacius insultarent, criminosis semper infensa divinitas, ne diu scelus impunitate floreret, petulantiam penuria rependere voluit communique inopia publici parricidii iusta exegit piacula.

Dan  12.1.2 (p. 330,20 )
[1] Ut enim non in singulos modo, sed in universos animadverteret, summa aeris intemperantia annorum, quibus Kanutus regnum gesserat, numerum adaequavit caelestique robore humana vi maiorem edidit ultionem. [2] Quippe verni aestivique temporis fervore satum omne coaruit; autumnale vero adeo pluvium fuit, ut, si quid locorum humilitate palustrive madore succrevisset, perseveranti imbrium inundatione desideret; quamquam contrarium caeli habitum humanae commoditatis ratio flagitasset. [3] Igitur opportuno solstitium humore caruit, eundemque sine modo profusum siccum amans Sextilis excepit. [4] Tunc plane camporum facies, caelestibus imbribus inundata, late patentis stagni speciem praebere conspecta est. [5] Ita, quod aestas aegre genuit, autumnus oppressit, tantaque temporum intemperies exstitit, ut nec imber aestum leniret nec aestus imbris illuviem temperaret. [6] Quin etiam agrestes, aquis campos tegentibus, supernantia spicarum capita demetentes, naviculis excipiebant, ac deinde putres aristarum reliquias fornacibus igni percalefactis exsiccandas mandabant sicque eas molae subicientes, quia panem praestare non poterant, in usum pultis vertebant.

Dan  12.1.3 (p. 330,36 )
[1] Quamobrem tanta ciborum penuria incessit, ut maxima populi pars alimentorum inops inedia consumeretur. [2] Ea res locupletes inopia, pauperes morte multavit maioresque aere, minores spiritu spoliavit. [3] Nam divitum populus, non suppetentibus alimentis, auro argentoque salutarem comparavit impensam, pauperum vero gregem, tam census quam dapis inopem, horrida passim fames absumpsit.

Dan  12.1.4 (p. 331,6 )
[1] Rex ipse, ad ultimam tabem redactus, plurima fruge latifundia permutabat, agrisque venire iussis, alimenta possessionum pretiis comparabat. [2] Nobilibus in eundem usum ingenuitatis insignia erogare rubori non fuit. [3] Enimvero abunde seges finitimis erat, ut privata gentis, non publica terrarum ultio videretur. [4] Quae tam dira clades convictum populi animum sanctitatem Kanuti, quam antea detrectaverat, fateri coegit deque celsitudinis eius contemptoribus veneratores effecit. [5] Sane tam evidens poena, aliis fruge abundantibus, Danis privatim ingruens, et parricidarum noxam et perempti innocentiam liquido argumentata est.

Dan  12.1.5 (p. 331,15 )
[1] Hanc pestem Sueno pontifex, cuius summa apud Danos auctoritas erat, populo parricidii paenitere permonito, incessuram praedixit. [2] Quippe in plebem pius, in Deum venerabilis habebatur religionemque attentiore cura, contiones praestantiore facundia celebrabat. [3] Ita favore omnium occupato, arcem inter nostros auctoritatis atque eloquentiae fastigium possidebat. [4] Subiectorum mores non solum dictis, sed etiam serenissimis operum informabat exemplis nec voce quam mente concinnior fuit. [5] Idem, perfecta Trinitatis aede, in exaedificando eius ambitu Kanutum religiosi operis socium habuit. [6] Nec minorem in exstruendis Mariae sacrariis operam gessit. [7] Quippe unum in urbe, alterum Ryngstadii enixe molitus, tertium Michaeli Slaglosae condidit. [8] Adeo se sanctorum penetralium singulari cultu flagrare monstravit. [9] Nec domestica sanctitate contentus, augmentum eius foris petere, arrepto peregrinandi labore, constituit. [10] Cumque Hierosolymam proficiscens Byzantium pervenisset, contracta varii generis ornamenta cum sacrorum cinerum reliquiis in necessarios usus domestici templi remittenda curavit. [11] Sed cuius Graecia pietatem vidit, mortem Rhodos aspexit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek