link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.1.1 (p. 367,2 )
[1] Interea Ericus, destinata in Iutiam classe, cum ad Syram insulam appulisset, nuntium de regis oppressione suscepit. [2] Et forte in ea rerum colluvione Ericus ac Bero, natu inter Haraldi filios primi, deserto patre, fidelius se quam felicius Erico iunxere. [3] Iidem, noctu clandestina patris legatione petiti, silenter accepta gesserunt. [4] At Ericus, nihilo minus legationis indicium nactus, experiendae eorum fidei gratia aliquamdiu ignorantiae simulatione silentium egit. [5] Quibus secretum paternum tegere perseverantibus, cum se nullam ex iis arcani cognitionem suscepturum putaret, desperato voluntariae confessionis indicio, vocatos in medium vehementi perfidiae exprobratione pulsabat, quod rem a patre mandatam parum lucide pertractassent. [6] Interrogati quoque, quam ad eos pater legationem habuerit, consultos se, quid agere eum potissimum expediret, ut ad Norvagiam exsularet, respondisse dicebant ideoque non ante consilium fateri voluisse, quam ei a consultore obtemperatum agnoscerent. [7] Quorum affirmatio, quamquam vera esset, fidem non habuit, quod invita potius quam ultronea videretur. [8] Igitur eorum experiri Ericus asserta cupiens, ambos artissima apud castrum Sleswicense custodia asservari praecepit, uti, veritatis cognitione suscepta, aut innocentiae praemium aut reatui poenam referret.

Dan  14.1.2 (p. 367,19 )
[1] Cui postmodum idem forte castellum intranti memorati iuvenes compeditis semet incessibus obtulerunt supplicesque eius genibus advoluti, praetentis innocentiae meritis, captionis remedia flagitabant. [2] Quorum Ericus, ut fortunae misertus, ita fidei gratulatus (quippe fuga patris filiorum affirmationem adiuverat), sicut erat mero percalefactus, et calamitati lacrimas dedit et veracitati salutem promisit. [3] Quod cum forte Christiarnus ex aulicis cognovisset, antelucano tempore petenti sacrarium Erico obvius factus, hesternae eum temulentiae lascivia concitatum intemperate munificum exstitisse ridebat, quod Daniam hosti dono dare sustinuisset. [4] Rationem quoque dicti lucidiore sententia prosecutus, fore inquit, ut Haraldi filiis maior vinculorum suorum quam absolutionis respectus incederet, odium liberatori pro gratia relaturis. [5] Quid enim aliud Ericum eorum saluti parcentem agere quam Haraldo robustorum iuvenum auxilia reservare? [6] His vocibus inclinatus Ericus a promisso suo quam ab amici consilio recedere maluit profectamque a crapula indulgentiam sobria animadversione cassavit. [7] Huic clementiae studium in crudelitatis exhortatione deponere rubori non fuit. [8] Itaque, quorum spes ad vitam intenderat, salus aquis consumpta est.

Dan  14.1.3 (p. 367,36 )
[1] Eodem tempore Norvagiae primoribus Magnum Haraldo, qui aeque rege genitus esset, dimidium regni cedere postulantibus, eoque hominem ignotis ortum parentibus admittere recusante, in agro Fridlevino ferro certatum est.

Dan  14.1.4 (p. 368,1 )
[1] Interea Haraldus, repetita Iutia, Urnicae contionis suffragiis rex est declaratus. [2] Quo comperto, Ericus, navigiis glacie tenus (nam gelu undam duraverat) in altum usque pertractis, Iutiam tacite petivit Haraldumque apud Scypethorp vicum noctu cum superstitibus filiis interceptum diluculo conclavi extractum absque respectu fraternitatis capitali supplicio affecit. [3] Ex quibus Olavus, clausum armis cubiculum videns, mutata cum feminis veste, salutarem inter hostes egressum habuit.

Dan  14.1.5 (p. 368,8 )
[1] Ea tempestate Haraldus Norvagia pulsus, ut ab Erico aliquid virium contraheret, in Daniam pervehitur, Quem Ericus ob relictum ab eius aemulo matrimonium supplicem recepit oblatumque sibi speciosum pugnae titulum gavisus, auxiliis eum prosequi statuit. [2] Haraldus autem, excepta liberalitate nullam animi fere dotem adeptus, crebra corporis virtute pollebat. [3] Cuius viribus fretus apud Helsyngam oppidum, pignore cum Erico posito, an cum lectissimis eius equis cursu contendere potuisset, duobus in certamen admissis, utroque metam prior tenuit. [4] Geminis siquidem inter currendum bacillis innixus, crebris corpus saltibus concitabat. [5] Aliud quoque inusitatae agilitatis spectaculum edere consueverat: saepe etenim inter navigandum puppi exsiliens, in proram per exserta remorum capita decucurrit indeque, cursu in aliud navigii latus reflexo, per reliquos remorum ordines locum, quo excesserat, repetivit. [6] Qui si parem animi virtutem a natura traxisset, nequaquam se inter amplexus pelicis aemulo obruendum dedisset. [7] Huic Ericus tametsi opitulari vellet, Sclavis domesticam pacem interpellantibus, animum opere comitari nequivit.

Dan  14.1.6 (p. 368,23 )
[1] Igitur, omissis amici rebus, propriis curam iniecit, contractaque adversum Rugiam classe, quo gnavius bella conficeret, maritimae Danorum expeditioni primus equos adiecit, quaternos singulis navigiis mandans, eumque morem diligens posteritatis cura servavit. [2] Classis vero numero digesta mille et centum navigiis frequens reperta est. [3] Quibus Dani ad Rugiam appulsi urbem Archon adversum se valido praesidio firmatam inveniunt. [4] Quam ne finitimorum auxiliis iuvari sinerent, tractum, qui Archonensium fines propemodum Rugia abscissos cum continenti committit, ligonibus concisum in vallum opacae admodum altitudinis redegerunt. [5] Tuitio eius Hallandensibus credita iisdemque Petro parere iussum. [6] Quos Rugiani, quaesito per vada transitu, noctu inopinatos adorti, compluribus caesis, a cetero repelluntur exercitu. [7] Igitur Archonenses, cum nec vires conserendi belli haberent neque locum ad contrahenda auxilia suppetere cernerent, necessitate victi salutem et in Christiana sacra transitionem pacti, statua, quam venerabantur, retenta, Danis se tradunt. [8] Erat enim simulacrum urbi praecipua civium religione cultum crebrisque finitimorum officiis celebratum, sed falso sancti Viti vocabulo insignitum. [9] Quo asservato, oppidani veterem sacrorum morem penitus abrogari passi non sunt.

Dan  14.1.7 (p. 368,40 )
[1] Primum itaque sollemni ritu prolui iussi, stagnum maiore pellendae sitis quam initiandae religionis ardore petentes, sub specie sacrorum fessa obsidione corpora refecerunt. [2] Datur Archonensibus pariter rerum divinarum antistes, qui et iis cultioris vitae formam praescriberet et novae religionis rudimenta contraderet. [3] Sed post abscessum Erici cum antistite pulsa religio. [4] Siquidem Archonenses, abiecta obsidum caritate, pristinum statuae cultum repetentes, qua fide divinum susceperint, prodiderunt.

Dan  14.1.8 (p. 369,7 )
[1] Post haec Ericus, ordinatis in Dania rebus, amici curam importunitate omissam, accepta rerum tranquillitate, resumpsit iuvandique gratia eius urbem Aslo Magno devotam primo diripuit, mox igni subvertit. [2] Interiecto anno Haraldo eidem, opem iterato poscenti, universam Daniae classem pro supplemento transmisit. [3] Collato bello, viribus Magnus inferior capitur. [4] Quem Haraldus vita frui permissum oculis ac genitalibus carere praecepit, ne aut luminum voluptate regnum appeteret aut Veneris usu ultricem sui subolem procrearet. [5] Caecatus igitur castratusque, cum interrogaretur, quem ex suis poenam secum oculorum subire vellet, paucos ea re delectari respondit. [6] Tum quidam et forma ei simillimus et militiam eius singulari fide complexus, ne ex tanta clientela deesset, qui cum domino compati vellet, ultro se supplicio obtulit, praefatus, ut videnti simillimum, ita luminibus orbato futurum. [7] Qui cum virtute venerationem meruerit, apud improbos poenam persensit. [8] Magnus vero, non tam animi virtute quam corporis debilitate continentiae religionem amplexus, de sceptrato cucullatus evasit.

Dan  14.1.9 (p. 369,22 )
[1] Interea Ericus, quaesitam armis pacem iustitiae ornamentis excolere cupiens, conditas a maioribus leges ac tunc paene ingenti bellorum tempestate subversas ad pristini vigoris habitum revocavit, utque fortitudine fuerat, ita iustitia insignis apparuit. [2] Irrogatas minoribus iniurias superiorum suppliciis pensabat nihilque familiaritati aut necessitudini parcens aut ferro aut laqueo inconsultam maiorum avaritiam castigabat. [3] Quo studio et principum odia et plebis obsequia contraxit, evenitque, ut et potentibus formidolosus et popularibus percarus exsisteret. [4] Idem rerum a se gestarum virtutem tantis laudibus prosequi consueverat, ut veri interdum fidem excederet.

Dan  14.1.10 (p. 369,31 )
[1] Semel quoque Erici salus satellitis eius somnio servata proditur: nam cum ex freto Sleswicensi Sialandiam petere statuisset, quidam nautarum per quietem existimavit per inculta montium iuga lascivo admodum equo se provehi, eoque cursum citante, inter vallium opaca praecipitatum crebris noctuarum unguibus laniari. [2] Quod cum mane per iocum sodalibus retulisset, Ericus ea visione veluti periculi praemonitus, ne eum navigationis comitem haberet, in aliud se navigium contulit eoque tutus, sociis naufragio pereuntibus, permansit laetatusque est, quod salutem suam alienae rati quam propriae credere maluisset.

Dan  14.1.11 (p. 370,3 )
[1] Forte autem inter ipsum Roskyldensemque pontificem Eskyllum inimicitiae primum, mox seditiones adolevere. [2] Qua in re antistes Petri Botyldae filii collegium nactus, auctoritate, quam primam inter Sialandenses habebat, in regis eos odium concitat viribusque publicae consternationis adiutus Sialandiae eum terminis pellit. [3] Quo exacto, provincialem populum in societatem factionis sub titulo libertatis asciscit, a suspectis obsides petit. [4] Solos vero Skyalmonis filios seditionis consortium detrectantes ad populare concilium evocat et, ni statua die obsides tradant, bonis carituros minatur. [5] Illi vero ad contionem pervecti nec minis victi nec bonorum poena multati solidum tenuere propositum. [6] Sed ut ad eos impunitas redundavit, ita ad Eskyllum poena concessit. [7] Rege enim cum Iutica classe reverso, patris ac patrui interventu usus, vicena auri talenta multae nomine persolvit. [8] Petrus vero, fatis suis ultionem praecurrentibus, poenam, quae a rege parabatur, effugit.

Dan  14.1.12 (p. 370,16 )
[1] Per eadem tempora, decedente Ascero Lundensi, de novi antistitis suffectione dividuum regis ac populi suffragium fuit. [2] Siquidem Scanienses ob egregia Asceri merita Eskyllum artissima ei consanguinitate iunctum, ne pontificium a familia discederet, suffragiis amplectuntur. [3] Rex vero rubore fugationis admonitus neque suorum in Eskyllo dedecorum oblitus, Rikonem Sleswicensem, qui nuper Albero successerat, quod in potiendo regno familiari eius opera usus fuerat, eorum arbitrio praeferebat. [4] Nec tamen haec vota palam ad litem et controversiam progressa fuerant, Scanis metu sententiam occultantibus.

Dan  14.1.13 (p. 370,25 )
[1] Eodem tempore Plogus quidam, claro inter Iutos loco natus, tametsi regis militiam profiteretur, latentes capiti eius insidias comparabat. [2] Ad quem Rypam veniens militiae titulo stipendium postulabat. [3] Quo recepto, datum sibi cladis eius praevium reputabat. [4] Et forte Ericus, inter quosdam populares acrius dissidentes regali iudicatione componere rogatus, publica id contione exsequi statuebat. [5] In qua cum Plogus cuidam ex plebe de se querenti satisfacere iuberetur, dicendi simulatione facta, non sine lancea progressus, auditum sibi praeberi petivit. [6] Stabat autem et rex hastae innixus turbantique silentium populo manu, ne obstreperet, innuebat. [7] Quem Plogus loricam veste tectam gerere existimatum diu curiosis speculatus oculis, ut inermem deprehendit, lancea transverberavit. [8] Et ne timidius dicere quam facere videretur, regem a se prostratum vociferans, ceteros ad militum internecionem hortatur. [9] Aulicis itaque passim metu dilabentibus, Ericus Haquini filius, cui ex patientia cognomen obvenit, egregium fortitudinis exemplum praebuit. [10] Diu siquidem exanime regis corpus gladio protexit, sociisque in fugam lapsis, solus ex tot commilitonibus intrepidum mentis habitum tenuit, dignus, ut ei in regnum successor fieret, pro quo etiam exstincto pugnam gerere perstitisset.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek