link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  1.3.1 (p. 11,7 )
[1] Cuius filius Skyoldus naturam ab ipso, non mores sortitus per summam tenerioris aetatis industriam cuncta paternae contagionis vestigia ingeniti erroris devio praeteribat. [2] Igitur ut a paternis vitiis prudenter descivit, ita avitis virtutibus feliciter respondit, remotiorem pariter ac praestantiorem hereditarii moris portionem amplexus. [3] Huius adolescentia inter paternos venatores immanis beluae subactione insignis exstitit mirandoque rei eventu futurae eius fortitudinis habitum ominata est. [4] Nam cum a tutoribus forte, quorum summo studio educabatur, inspectandae venationis licentiam impetrasset, obvium sibi insolitae granditatis ursum telo vacuus cingulo, cuius usum habebat, religandum curavit necandumque comitibus praebuit. [5] Sed et complures spectatae fortitudinis pugiles per idem tempus viritim ab eo superati produntur, e quibus Attalus et Scatus clari illustresque fuere. [6] Quindecim annos natus inusitato corporis incremento perfectissimum humani roboris specimen praeferebat, tantaque indolis eius experimenta fuere, ut ab ipso ceteri Danorum reges communi quodam vocabulo Skioldungi nuncuparentur. [7] Praecurrebat igitur Skioldus virium complementum animi maturitate conflictusque gessit, quorum vix spectator ob teneritudinem esse poterat.

Dan  1.3.2 (p. 11,24 )
[1] Hic non armis modo, verum etiam patriae caritate conspicuus exstitit: siquidem impias leges abrogavit, salutares tulit, et quicquid ad emendandum patriae statum attinuit, summa diligentia praestitit. [2] Sed et regnum patris improbitate amissum virtute recuperavit. [3] Primus rescindendarum manumissionum legem edidit, servi, quem forte libertate donaverat, clandestinis insidiis petitus. [4] Proceres non solum domesticis stipendiis colebat, sed etiam spoliis ex hoste quaesitis, affirmare solitus pecuniam ad milites, gloriam ad ducem redundare debere. [5] Omnium aes alienum ex fisco suo solvebat et quasi cum aliorum regum fortitudine, munificentia ac liberalitate certabat. [6] Aegros fomentis prosequi remediaque graviter affectis benignius exhibere solebat, se non sui sed patriae curam suscepisse testatus. [7] Idem perditam et enervam vitam agentes continentiamque luxu labefacere solitos ad capessendam virtutem rerum agitatione sedulus excitabat.

Dan  1.3.3 (p. 12,9 )
[1] In quo annorum virtutisque procursu ob Alvildam Saxonum regis filiam, quam summae pulchritudinis intuitu postulabat, cum Scato, Allemanniae satrapa, eiusdem puellae competitore, Theutonum Danorumque exercitu inspectante ex provocatione dimicavit interfectoque eo omnem Allemannorum gentem perinde ac ducis sui interitu debellatam tributaria ditione perdomuit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek