link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  11.13.1 (p. 322,26 )
[1] Rex vero, cum in omnibus sancte se industrieque gessisset, praecipue religionis caritate conspicuum se praebuit nec umquam remotos ab exactissimo eius cultu oculos habuit. [2] Qui cum fratrum suorum turbam iuveniliter intemperantem patriae admodum onustam videret, largis uberibusque stipendiis alitam, uno dumtaxat Olavo Sleswici partibus praesidente, in clientelam assumpsit ac publicum pondus privato levavit impendio.

Dan  11.13.2 (p. 322,32 )
[1] Tandem Danorum nomen, armis in desidiam cadentibus, a paterni avunculi temporibus obrutum animadvertenti novandarum rerum cupido subrepsit. [2] Utque eius animum certius repraesentaret, non contentus studia sua orientalibus decorasse victoriis, Angliam infelicitate amissam hereditatis duxit nomine repetendam. [3] Recolebat enim bellicam maiorum gloriam cumque opibus imperii fines nullo magis quam Anglicis crevisse titulis maioremque iis ex unius insulae quam totius Orientis spoliis incessisse splendorem. [4] A quorum imitatione deficere stolidi ac degeneris animi esse, satiusque regno carere quam inter parvulae telluris angustias inclusum maiestatis usum habere. [5] Ut ergo negotiorum conformitate maiorum fortitudini responderet operamque eorum studiis consentaneam ederet atque aviti nominis gloriam aequaret, omnium, quae paterna corrupisset inertia, refectionem suae commendabat industriae parentemque perosus avum aemulatus est.

Dan  11.13.3 (p. 323,6 )
[1] Primum igitur occultum Olavo consilium prodit, eoque id ipsum hortante, rem deinde popularibus aperit. [2] Alacris omnium assensio fuit. [3] Sed quem rex sibi fraternae caritatis vicissitudine respondere crediderat, latenter aemulum habebat insidiosaeque eius adumbrationis ignarus affectum referri sibi, quem ipse impenderet, aestimabat. [4] Quem etsi prudentia secus monuit, sanctitas tamen malignam de fratre suspicionem ferre prohibuit, ne consanguineam fidem temere damnare inque fraudis metu hostes ac necessarios iuxta ponere videretur.

Dan  11.13.4 (p. 323,14 )
[1] Verum Olavus, affectatione regni pietatis erga germanum oblitus, perfidissimi pectoris habitum summa fidei simulatione tegebat vulgatumque regis propositum non solum adulationibus fovit, sed etiam hortamentis instruxit, non quod potentissimum regnum ab eo recuperari posse speraret, sed ut imperatae rei difficultatem in odium imperantis converteret. [2] Enimvero fratris animum fastidiose aestimans, piissimum eius amorem parricidali fraude pensabat. [3] Nam cum eum, quod neglectam ante severitatem novis legibus restituisset, civibus invisum animadverteret, quo odium eius cumulatius redderet, quod publice displiceret, privatim exsequi stimulabat. [4] Et ne solus insidias volveret, lecta societate, clandestinae coniurationis coetum instruxit. Nec frustra ingenium fuit. [5] Quippe primores, quorum violentia regiis sanctionibus retusa fuerat, parricidalis cum Olavo propositi consortium habuerunt.

Dan  11.13.5 (p. 323,26 )
[1] Kanutus vero omnium animos gloriae magis quam sceleri intentos existimans, imperata classe, Lymici maris oris advehitur, a quo brevissimus in Oceanum transitus patet, quondam navigiis pervius, nunc vero interiecta arenarum mole praeclusus. [2] Hic rex, fraternum diu praestolatus adventum, navigandi cunctatione exercitus alacritate est excussus. [3] Nam Olavus, reddita tarditatis ratione, veniendi moram in dies extraxit commentumque cassandae expeditionis excogitans alimenta perfidiae mendaci impedimentorum simulatione quaerebat, eo moram trahere cupiens, donec aut regem sine eo proficiscentem interim ipse regno privaret vel tarditate suspensum exercitum destrueret, rexque vel desertorum impunitate despicabilis vel poena cunctis invisus evaderet. [4] Ita et fratrem et dominum adventus sui cunctatione ludificans, tam vafrae tamque insidiosae rationis commento generosi ac fortis propositi molitionem subruere conabatur.

Dan  11.13.6 (p. 323,39 )
[1] Nec eum callida consilii ratio fefellit; nam tota a rege classis, fastidita eius exspectatione, defecit. [2] Rerum enim, quae a fratre gerebantur, ignarus, morantis adventum saepenumero mandatis exegerat, cum tandem de eius perfidia certior factus, classe praestolari iussa, Sleswicum lectissima manu festinato contendit ibique fratrem inopinatum et attonitum intercepit. [3] Deinde productum accusatumque nec obiecta valide propulsantem, perinde ac convictum impotentemque defensionis, compediri a militibus iubet.

Dan  11.13.7 (p. 324,7 )
[1] Qui indebitam regio sanguini contumeliam suis manibus administrandam negabant, cuius tanta apud ipsos veneratio fuit, ut ex eo ortos morte quam vinculis multare mallent, tolerabilius rati, quod communis condicio admittit, quam quod servile supplicium exigit. [2] Sed et gentis nostrae verecundia summam in vinculorum poena turpitudinem reponere consuevit hisque affici omni fato tristius ducit, ingenuas mentes probroso quam cruento supplicio punitiores existimans tantoque alterum altero speciosius censens, quantum naturae habitus a fortunae vitio distare creditur.

Dan  11.13.8 (p. 324,15 )
[1] Mandatam militibus operam communis frater Ericus exsequitur, plus iusti imperii quam iniqui germani respectui tribuendum nec sanguini parcendum, dum vitia puniuntur, existimans. [2] Quippe quem virtus defecerit, nullam stirpis reverentiam obtinere, animique labe foedum omnem generis infuscasse splendorem. [3] Igitur non tam fratris nomen quam parricidae propositum intuebatur. [4] Adeo sanguinis pretium evilescit, cum se moribus ignobilem fecerit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek