Dan
14.6.1 (p. 383,30 )
[1] Sueno, perinde ac privatis iam periculis
liber, ad publica propulsanda animum induxit.
[2] Locis marinis natura munitis complura agrestium praesidia condidit;
bina castra, alterum in Fionia, in Sialandia alterum, propter fretum
molitur, quae piratis timori, incolis vero receptui forent.
[3] Sed a Sclavis utrumque convulsum proditur.
[4] Bellum cum ipsis magna apud Fioniam virtute gessit.
[5] Quorum copias ita cecidit, ut plerisque militum, palmas ferro praerosas
habentibus, media digitorum caro crudesceret.
Dan
14.6.2 (p. 383,37 )
[1] Eo tempore propter incursus, qui a
maritimis crebri praedonibus edebantur, apud Roskildiam Wethemanno auctore
piratica coepit, cuius haec disciplina, hi mores fuere: navigia piraticae
magis idonea sibi visa absque possessoris permissu assumendi potestatem
habebant, octavam acquisitorum partem naulum daturi.
[2] Navigationem orsuri apud sacerdotes praeteritae vitae piacula
deplorabant eorumque religiosa animadversione puniti perinde ac statim
decessuri divina altaris libamenta sumebant, cuncta prosperius cessura
rati, si rite Deum ante bella placassent.
[3] Parvo viatico sumpto, onera et impedimenta vitabant, armatura ac cibo
simplici contenti nihilque, quod navigationem moraretur, amplexi.
[4] Multae illis vigiliae multaque parsimonia erat.
[5] Remorum manubriis considendo innixi somnum carpebant.
[6] Quoties propter litora illis navigatio erat, eadem ante speculatoribus
perlustranda mandabant, ne quid incompertum forte vel improvisum
occurreret.
[7] Insulas, ad quas vento afflarentur, petebant, missis, qui loca
procellis aversa percurrerent, quod peregrina classis tranquillis soleat
portubus delectari.
[8] Crebrum iis cum hoste certamen, sed ubique facilis ac paene incruenta
victoria fuit.
[9] Praedam ex aequo partiebantur, nec maior gubernatoris portio quam
privati remigis erat.
[10] Christianos, quos expugnata classe captivos repererant, amictu donatos
ad propria dimittebant; tanta iis in conterraneos humanitas erat.
[11] Octogenas et binas piraticas puppes varie et vicissim cepere, numquam
ipsi classem viginti duabus frequentiorem habentes.
[12] Stipendiis defecti impensas a civibus contrahebant, praemii loco
praedae dimidium recepturis.
[13] Hic piraticae cultus, ut dixi, Roskildiae coeptus ab urbis gremio
etiam ad agrestes manavit, ab omni ferme Sialandiae parte subsidia
mutuatus.
[14] Enimvero angustus primum ac tenuis magna brevi incrementa contraxit;
sed neque ante redditam terris pacem ulla ex parte remissior fuit.