link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.3.1 (p. 375,7 )
[1] Defuncto Erico, ambiguum plebis de regno suffragium fuit. [2] Quippe Kanutus in Iutia, Sueno apud syalandiam, Magni alter, alter superioris Erici filius, ingenti ambitu regnum petebant. [3] Siquidem hunc paterna, illum avita merita venerabilem faciebant. [4] Suenone itaque Sialandensium suffragia ambiente ac plerisque petitionem eius favorabiliter accipientibus, Olavus cognomine Balbus, prisci moris aemulatione permotus, cunctos, qui regium ei nomen tribuerent, ipsumque, si reciperet, exsecratus, adduci se posse negabat, ut in hanc vocem inconsulta patriae maiestate procurreret aut regium honorem privato praeter publicum regni consensum deferret. [5] Siquidem electionis locum Sialandiam esse, ius vero penes popularis arbitrii communitatem consistere memorabat. [6] Haesitantibus cunctis atque a sententia aliquantulum cedentibus, Steno quidam, spreto veterum ritu, Suenonem occultis se promissis aggressum regio primus nomine censuit maioremque contionis partem ad similem vocis ausum induxit. [7] Itaque sententiam eius prosecutum vulgus, quod arbitrio suo paulo ante permittere verebatur, pari mox suffragio comprobabat.

Dan  14.3.2 (p. 375,22 )
[1] Eodem quoque auctore populus Sialandensis creatum a se regem finitimorum consensu fulciri cupiens, Iacobo Colonis filio, singularis facundiae viro, legationem compositam et subornatam committit, qui Scianienses adulatione dignitatis ad societatem electionis impelleret. [2] Idem Suenoni comes in Scaniam datus, accepta dicendi copia, docet noluisse Sialandos quicquam super regio delectu sententiis suis praeter Scanicum arrogare consensum, sed hunc sequi in cunctis quam praecurrere malle, sine eo nihil magnae rei exsecuturos. [3] Verum Suenonis insitam animis caritatem habere eumque sibi in regem, dummodo Scanica allubescant suffragia, exoptare, quem praeter propriae indolis claritatem etiam patris avique merita commendarent. [4] Meminisse deinde monet, ut soli ceteras Danorum vires obtriverint, ut patri eius ad extremam paene desperationem redacto nihilque praeter interitum praestolanti imperium dederint, obsecratque, humanitate, qua illum exceperant, filium prosequantur. [5] Ita Sialandensium affectum indicans, sed factum reticens, omnium Suenoni suffragia conciliavit, quos ad hunc favorem non solum Sialandensium legatio, sed etiam propriae eorum virtutis memoria concitabat.

Dan  14.3.3 (p. 375,38 )
[1] Kanutus quoque eodem a Iutis honore provehitur, indignantibus Suenonem temeraria geminae contionis audacia regium occupasse vocabulum. [2] Inde Sialandiam potiendae eius libidine iisdem fretus accedit. [3] Post haec maximum pontificem Eskillum eundemque Suenonianae partis fautorem occultis ad defectionem promissis impellit. [4] Quibus incensus antistes Kanuto per internuntios mandat, classe Scaniam petat, seque belli socium pollicetur. [5] Ut autem occasionem sibi transitionis conscisceret ac lubricum fidei suae rationabilis causae titulo coloraret, acceptas a Suenone iniurias fingit et quasi cum eo controversiam initurus, contractis colloquii simulatione militibus, Lundiam, quae et Suenonem habebat, petivit. [6] Ubi dum compositionis negotia falso geruntur, Kanutum ex iis, quos ad speculandum eius adventum praemiserat, adesse cognoscit. [7] Nec colloquium solvere moratus, ignotum ceteris consilium suum eadem hora repente detexit. [8] Siquidem elatis signis praecipiti in litus equitatu contendit. [9] Cuius adventum Kanutus navigatione praecurrens, litori copias mandare noluit, sed in altum navigia reiciens, damnata promissoris fide, Sialandiam revertit. [10] Ita praesens consilium, non cedentibus ex sententia rebus, fortuna delusit.

Dan  14.3.4 (p. 376,13 )
[1] Sueno vero, properantem ab urbe pontificem subsecutus, revertentem bello superat captumque, quia publica custodia non suppetebat, in excelsam Laurentianae aedis partem attollit eique templum ergastulum fecit. [2] Eapropter exsecrationis (quae suprema pontificum ultio est) censuram metuens, non solum eum captione eruit, sed etiam agresti vico magnaque Burgundae insulae parte, quo sinceriorem eius favorem impetraret, donavit. [3] Post haec sine ipso apud Slangethorp, ruralem Sialandiae villam, bellum cum aemulo facit eumque cruentissimo proelio superatum insula pellit. [4] Victor in Scaniam redit, Kanutus in Iutiam refugus cessit.

Dan  14.3.5 (p. 376,22 )
[1] Per eadem tempora Romanus antistes, barbaricae tempestatis procella rem divinam paene obrutam eversamque conspiciens, datis per Europam epistolis, universos Christianae credulitatis hostes ab eius cultoribus oppugnari praecepit. [2] Singulae autem Catholicorum provinciae confinem sibi barbariem incessere iubebantur. [3] Ne ergo Dani privatae militiae rebus publicae religionis officia detrectarent, sumptis sacrae peregrinationis insignibus, imperium amplectuntur. [4] Igitur Kanutus ac Sueno, invicem obsidibus datis depositisque inimicitiarum exercitiis, rei melius gerendae gratia pacem pro tempore statuunt revocatumque a suis visceribus ferrum ad sacrorum vindictam convertunt.

Dan  14.3.6 (p. 376,31 )
[1] Discordiam itaque a regni aemulatione profectam sociae expeditionis foedere castigantes, iunctis viribus Sclaviam petunt, Germanis ex condicto diversam eius invadentibus plagam. [2] Iuti Kanuto duce, Hethbienses Suenone hostilem occupant portum. [3] Superveniunt extremi Sialandenses ac Scani prioremque classem, prout cuique locus patebat, sua circumincludunt. [4] Occurrunt in litore Saxones, et ipsi vindicandae religionis cupientissimi, militiae socii Danis futuri. [5] Mox Dobinum, insigne piratica oppidum, ab utroque circumsedetur exercitu, omni Danica multitudine praeter paucos classis custodes navigia relinquente. [6] Quorum raritate cognita, Rugiani primam obsessis opem inimicae classis oppressione porrigere statuunt. [7] Mox Scanos, quos ordo proximos offerebat, adorti, ferme omnes fuderunt, Iutis iucundam eorum cladem ducentibus neque socios computantibus, quos duce a se diversos noverant. [8] Sed et Fotensis nondum pugnae memoria exoleverat, et recens partium odium aestuabat. [9] Adeo, quos privatae irae agitant, publica numquam communio foederat. [10] Ascerus vero Roskildensis, qui classis a rege curam acceperat, suo repente navigio per ignaviam cedens, mercatorium cymba advectus conscendit eoque latebram nactus, quos specioso pugnae exemplo ad fortitudinem incitare debuerat, deformis fugae spectaculo territabat.

Dan  14.3.7 (p. 377,10 )
[1] Primum autem Scani, ne timidioribus fuga suppeteret, communibus vinculis artius naves in globum sociant, mox victi nexus industrie procuratos fortuitis ruptionibus lacerant, parsque ferro periit, pars necem sibi inter undas praecipitio maturavit. [2] Cumque Rugiani complures ob magnitudinem naves captu difficiles animadverterent, multitudinis specie metum iis ingerere cupientes, classem suam abductis caesorum navigiis duplicant eademque perinde ac remigum plena tentoriis instruunt, vacuitatem umbraculis obscurantes. [3] Usi sunt et alio non minore mentiendae classis ingenio: noctibus enim tacita navigatione in altum pergentes, diluculo referuntur, imaginem recentis classis et supervenientium auxiliorum effigiem praebituri. [4] Sed crebro id agentium frustra calliditas fuit.

Dan  14.3.8 (p. 377,21 )
[1] Interea Danis obsidionem urgentibus, eorum classis piratico bello nuntiatur oppressa. [2] Haec fama revocati, correptis navium reliquiis, Rugianos resistere formidantes portu propellunt sociorumque stragem fuga hostium ulciscuntur, ob interfectorum cadavera parum adhuc navigabili ponto.

Dan  14.3.9 (p. 377,25 )
[1] Suenoni vero navi, qua venerat, spoliato suam cedere Kanutus liburnicam voluit, sed suspecta aemuli humanitas erat, oblatumque notabatur obsequium. [2] Nam cum eius partes incolumes suasque propemodum exhaustas videret, alieno navigio reditum experiri fisus non est. [3] Sleswicum devectus, interiecto tempore prior Kanuto Sialandiam occupat Rosklidiamque moenium inopem receptaculi gratia vallo fossaque complectitur. [4] Cuius custodia Ebboni mandata, in Scaniam pergit.

Dan  14.3.10 (p. 377,32 )
[1] Kanutus vero Scaniensium damnis benigne secum a fortuna actum existimans eamque tantum sibi virium addidisse, quantum aemulo dempsisset, reputans, ne res eius proxima clade corruptas otio recreari permitteret, Sialandiam tam sibi quam hosti dividua ope familiarem Iutis praecipue fretus ingreditur, ei potissimum cessuram ratus, a quo primum occupata fuisset.

Dan  14.3.11 (p. 377,37 )
[1] Ubi comperto Roskildiam descivisse portasque sibi, Ebbone filio Skialmonis auctore, clausisse, Sunonem quendam sola loquacitate insignem nec tam consilio gnarum quam amoenum eloquio, qui eam ad deditionem hortaretur, praemittit. [2] Is cum ad oppidum pervenisset, primum ante vallum lascive et discursim obequitans, mox compositi volubilitate sermonis propugnaculis insistentes aggressus, legationis mandata facundius quam felicius explicabat. [3] Quem Ebbo de industria blandis ac mitibus verbis excipiens, emissis deditionis simulatione iuvenibus, prendendum curavit. [4] Quorum unus, paulatim ei propior factus, ius freni violentius occupat, ceterisque equum a tergo pulsantibus, captum civibus legatum adducit. [5] Is primo compedum poena coercitus, postmodum, superveniente Suenone, luminibus spoliatus, improvidae exhortationis poenas pependit.

Dan  14.3.12 (p. 378,8 )
[1] Haec audiens Kanutus potiendae urbis diffidentia in Iutiam revertit, utque rerum commoditas affuit, Sialandiam spe reparandae fortunae parte, qua maris anfractibus interluitur, inopinatam intravit improvidamque Rosklidiam capit et penates Ebbonis ad Suenonem elapsi incendio diruit. [2] Unde ne impensarum inopia artatus discederet, publico stipendio alimentorum ei subsidia decernuntur. [3] Par Scaniensibus circa Suenonem affectus incesserat: ne enim labente sumptu veluti ciborum penuria afflictus arma deserere cogeretur, publicae eum collationis commeatibus prosequuntur. [4] Tanta inter partes virtutis et gloriae aemulatio fuit.

Dan  14.3.13 (p. 378,17 )
[1] Interea nobilissimi Iutorum et in rebus bellicis singulari militiae laude conspicui duabus Suenonem liburnicis petiverunt. [2] Quorum viribus succinctus, assumpto Eskillo, manum in Sialandiam traiecit ac prope Thorstani vicum bello cum Kanuto concurrit. [3] Ubi inclinata suorum acie, timidiorum fugam secutus, fortiorum victoria revocatur, et dum vinci credidit, victor repentinus evasit. [4] Kanutum vero sui, sive quod tenera adhuc aetate esset, sive quia belli eum implicare periculis nollent, in aciem descendere passi non sunt, pro duce pugnae spectatorem effectum.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek