link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  11.9.1 (p. 315,21 )
[1] Tandem Suenonem, ultima paene senectute confectum, apud Suddathorp, Iuticarum partium oppidum, febri implicatum adversa corporis valetudo corripuit. [2] Qui cum, pestifero humore grassante, fatalem cordi dolorem imminere cognosceret, parvulas adhuc extremi spiritus reliquias trahens a praesentibus se Roskyldiae sepeliri petivit. [3] Nec ministerii eorum promisso contentus sacramento fidem exegit. [4] Siquidem loci illius religio, regibus vetusto more exculta, ut vivis sedem, ita fato functis sepulturam praestare consuerat.

Dan  11.9.2 (p. 315,28 )
[1] Iamque regis corpus ab iisdem amplo funere elatum Syalandiam usque pervenerat, cum primum Wilhelmus in occursum eius veniendi mandata suscepit. [2] Nec moratus ad urbem cursu festinato contendit inque ipsa Trinitatis aede, accersitis, qui terram ad solidum foderent, prius regi, deinde sibi tumulum exstrui iubet. [3] Quam vocem fossoribus potius a maerore quam industria profectam putantibus, exstinctisque, non vivis tumulo opus esse dicentibus, suum antequam regis funus ab iis excipiendum asseruit, non se voto fraudandum inquiens, quo cum eo commori semper optasset. [4] Eosdem admiratione stupentes imperiumque deliramento consentaneum existimantes ad obsequendum, poenam, ni paruissent, comminatus, adduxit. [5] Ita, adhuc experte morbi corpore, mortis certitudinem praesumebat.

Dan  11.9.3 (p. 316,4 )
[1] Deinde citato equo in occursum exsequiarum contendens, cum ad nemus forte Topshøgicum pervenisset, duabus mirae proceritatis arboribus secus iter conspectis, utramque praecidi inque usum lecti funebris aptari praecepit. [2] Illi sibi regalis feretri constructionem praecipi rati, imperium exsequuntur; compactum deinde vehiculum praestantibus robore equis imponunt. [3] Cumque pontifex silvam praetergressus regium in vicino funus adesse cognosceret, aurigam consistere iussit ac protinus veluti laxamenti gratia amiculum, quod habebat, exuit eique humi expanso se ipsum praecipitem superiecit. [4] Deinde erectis superne palmis, si quo rerum auctori servitio placuisset, vitam a se finiri petivit. [5] Sane absque ulla fati cunctatione amicum morte insequi quam vita deserere praeoptavit. [6] Haec fatus veluti in domestico lectulo acquiescens exstinguitur. [7] O immensam concordiam, quae superstite spiritu iucundior fuit!

Dan  11.9.4 (p. 316,16 )
[1] Quem famuli longam admodum cubandi moram egisse mirati, cum nequicquam erigere iacentem vellent, exanimem repererunt. [2] Igitur recens omnibus inopinati funeris luctus exoritur. [3] Ipse vero a suis feretro exceptus atque ante regem elatus, ut fato posterior, ita funebri pompa prior exstitit. [4] Viris namque funebri Suenonis lecto humeros subicientibus, ipse equis subvectus veluti quidam exsequiarum eius auriga praecessit. [5] Prior vero sacrario allatus veram praesagii fidem retulit. [6] Qua tam admirabili fati sorte potius se regis cultum caritati quam fortunae erogasse perdocuit. [7] Exsequiis impensius actis, amborum corpora coniunctis admodum tumulis occluduntur. [8] Haec sunt veneranda amicitiae stipendia, quae, cum e duobus eius consortibus alter excidit, reliquo, vitae dulcedine fastidita, mortis appetitum ingenerant.

Dan  11.9.5 (p. 316,27 )
[1] Post haec Sueno Noricus, quem supra significavi, communibus cleri suffragiis sacerdotium sumit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek