Dan
13.1.1 (p. 342,2 )
[1] Igitur Nicolaus, suscepto regno, adeo
animum ab omni fastu aversum habuit, ut nihil ex pristina mansuetudine sua
decerperet, totamque praeteritae vitae consuetudinem retinens cum fortuna
animum mutare passus non est, ne potius fortunae mores quam moribus
fortunam subicere videretur.
[2] Praeterea, ne patriam sumptuosa clientela ac voracibus oneraret
impensis, quotidianam militiam suam sex tantum aut septem clipeis ob
exturbanda latrocinia contentam habuit, nec petulantiorem regem quam
militem egit.
[3] Duxit autem Margaretam, patre Ingone Sueonum rege, matre vero Helena
natam, cuius castitatem rex Norvagiensium Magnus coniugio delibaverat.
Dan
13.1.2 (p. 342,11 )
[1] Qui cum sedulo Sueones adortus in
Hallandenses etiam arma proferret, inopinata eorum irruptione perculsus, ut
erat calceamentis vacuus, probrosum ad naves recursum habuit eiusque fugae
deformitatem etiam cognomine usurpavit.
[2] Cuius manum Ingo saluti suae pertinaciter imminentem ferre nequiens,
merendae pacis gratia filia ei in matrimonium tradita, periculum beneficio
repulit.
[3] Ex hac itaque Margareta Magnus prolem non sustulit, Nicolaus
infelicibus subolem auspiciis propagavit.
Dan
13.1.3 (p. 342,18 )
[1] Cuius filius Ingo, initio adolescentiae
effrenis equi lascivia excussus eiusdemque ungulis artuatim obtritus,
splendidissimum sanguinem luteis viarum sordibus erogavit, tristissimoque
fati genere consumptus, sparsis viatim membris, lacerum humi cadaver
iacuit.
[2] Paedagogus quippe, eum equo assuefacere cupiens, habenas manu continere
permisit, quarum regimini intempestivus adolescens, pede subselliis
inhaerente, contiguum solo corpus habuit.
Dan
13.1.4 (p. 342,24 )
[1] Magnus vero, felicioribus naturae quam
fortunae incrementis evectus, taeterrimum consanguineae caedis piaculum
edidit atque notissimum perfidiae exemplum evasit.
[2] Cui mater ampliorem propinquorum favorem affinitatum beneficio creare
cupiens, Henrico Regnaldi fratris, Kanuto Ingiburgam sororis filiam
coniugio copulavit.
[3] Paterna vero bona in aequales admodum portiones partitione redegit,
unam sibi, ceteras nuptis, quas praefatus sum, divisionis parilitate
contribuens.
[4] Hinc Danorum Sueonumque dissensio orta ac deinde compluribus
inimicitiarum incrementis coalita ad hoc usque tempus veteris odii
tenacissima perseverat.
[5] Praeter haec Ingritha, Ubboni cuidam postmodum denupta, Nicolao ex
pelice nata proditur.
Dan
13.1.5 (p. 342,34 )
[1] At Margareta non solum divinarum aedium
opes latifundiis auxit, sed et totis viribus ad augendum earum splendorem
incubuit sacerdotalisque cultus inopiam exquisito ornamentorum genere
permutavit.
[2] Enimvero quo rem divinam ornatiorem efficeret, pallas laticlavias
ceteraque sacerdotii insignia condere atque sacrorum usibus erogare curae
habuit.