link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  10.1.1 (p. 269,2 )
[1] Defuncto Gormone, Haraldus hereditariae dominationis fortunam conspicuae fortitudinis operibus prosequi cupiens, traiecta in Orientem piratica, circumpositum lacessivit Oceanum. [2] Sed absumpto interim Hedelrado, quamquam sedulos quaestuosi negotii fructus decerperet, aliquanto plus tamen ex avito fato amaritudinis quam ex tyrannide voluptatis accepit. [3] Dum enim eum fortuna cumulatius barbaris ditavit opibus, Anglicis exuit externaque donatum praeda domestica atque hereditaria spoliavit. [4] Siquidem Hedelradi filius Adelstenus, patris testamento praeteritus, indignationem suam litteris, quibus Haraldus heres scribebatur, opposuit, rescissoque parentis arbitrio, proprium aemulatus est.

Dan  10.1.2 (p. 269,12 )
[1] Igitur Norvagiae rex, obtusi cordis homini amplissimae rei summam cessisse ingemens, potiendae eius spe armata insulam classe petiit. [2] Cuius cum se Adelstenus viribus minorem animadverteret, conficiendae pugnae fiducia vacuus bellum ad obsequium transtulit, benevolentiam hostis, quem armis propulsare nequiverat, officiis capessere cupiens. [3] Non solum enim regem amicissimo vultu benignissimoque excepit alloquio, sed etiam, quo salubrius patriam armis hostilibus liberaret, filio eius Haquino admodum tenero educationis impensam pollicitus, regnum se pariter testamento legaturum promittit. [4] Quam rem maxime, ut Norvagicis armis adversum Haraldum uteretur, oblatu dignam putavit. [5] Eius namque ferociam pertimescens, orbitatem suam gratuito herede solari quam violentum exspectare satius existimavit. [6] Rapuit hostis condicionem praeceps propositamque pactionem amplexus tantum de offerentis humanitate praesumpsit, ut filium proprio spiritu cariorem inexploratae eius fidei credere non dubitaret.

Dan  10.1.3 (p. 269,26 )
[1] Post haec Haraldus, reductis ab Oriente copiis, quamquam ad impetendum avunculi factum praecipuis iuris viribus invitari poterat, nihilo minus impunitam eius ambitionem dissimulatae indignationis patientia praeterire sustinuit iustisque opibus pie carere quam crudeliter potiri maluit. [2] Post paululum vero temporis Haquinus, audito paterni fati nuntio, cum proficiscendi gratia velis navigationem instrueret, magno supervenientis Adelsteni impetu revocatus, paulisper omisso ventorum usu, propius litori navigium egit. [3] A quo post cetera morum documenta, quibus quotidie informabatur, novi quid accepturum se ratus, ne inter epulas obscuro se vultu gereret, sed magis in circumspiciendis amicis hilari oculorum habitu uteretur, audivit. [4] Quem enim Adelstenus compluribus aliis honestatis praeceptis imbuerat, etiam aptos convictui mores ignorare passus non est. [5] At cui parentis mors Norvagiam cessit, paulo post praeceptoris occasus Angliam patefecit.

Dan  10.1.4 (p. 270,4 )
[1] Veritus ergo Haraldus, ne iniuriarum tolerantia, quae hactenus consanguineae caritatis respectui dabatur, deinceps in ignaviae verteretur opprobrium, et, quod moderationis esset, vitio applicaretur, Norvagicae rei turbatione primam Haquino iacturam inferendam constituit, domesticis eius viribus debellatis externas facilius obterendas existimans. [2] Cum itaque res barbaras regia exsecutione tractasset, in Daniam reversus, occursu Haraldi Gunnildae filii, adversus eundem Haquinum auxilia petentis, excipitur, pollicentisque se tributa daturum, si Danicae opis beneficio efficacia partium suarum adiumenta sumpsisset. [3] Enimvero inter acerbissimos rerum casus clementissimam regis humanitatem expertus est: Hewindo enim atque Karlhoftho pugnae adiutoribus receptis, sexaginta navium classe donatus petiti praesidii compos abscessit, evenitque, ut plus spei in auxilio Danorum quam metus in sua adversitate reponeret.

Dan  10.1.5 (p. 270,16 )
[1] Igitur navigationem remensus, adversus hostem, navalis pugnae copia non suppetente, terrestrem exercuit. [2] In qua Hewindus Haquinum, ut in primos proeliantium globos progrederetur, hortatus, ipsum clarius sui indicium exhibentem inusitatae magnitudinis securi petiit attigissetque, ni satellitum quidam adactum regi ferrum proprii corporis periculo fefellisset. [3] In quem Hewindus tanta vi destrictae bipennis aciem egit, ut ferrum medio corpori illapsum nullum inter artus obstaculum reperiret. [4] Quod cum terrae altius illapsum genibus nixus abstrahere conaretur, ab Haquino interfecti militis corpus conscendente perfoditur. [5] Incertum ergo, uter alteri plus pietatis impenderit. [6] Ille enim salutis suae impendio regis fatum repulit, iste servatoris sui cladem speciosissima ultione pensavit, cuius beneficio fatum effugerat, exitium ultus. [7] Et quod huius militis opera clarius, qui alienae incolumitati quam suae propior voluntarium pro duce spiritum erogavit privataeque mortis obiectu, ne publica sociorum salus periclitaretur, effecit?

Dan  10.1.6 (p. 270,30 )
[1] Interea Thoralvus, quem Haquinus ad exturbanda hostium terga in insidiis collocaverat, superveniens, edito in aciem impetu, Karlhoftho mortem, Danis fugam inflixit; enimvero ceterorum fortunam unius inclinavit occasus. [2] Haquinus autem palantes pertinacius urgere veritus, effusas sociorum habenas salutari consilio revocavit, ne qua improvidi militis incuria effici posset, ut in victricem victae partis fortuna recideret. [3] Igitur aequalis ambarum partium strages parem utrobique belli successum effecerat; nam etsi altera victoriae propior videbatur, cladibus victam aequabat.

Dan  10.1.7 (p. 270,38 )
[1] Repetente vero classem Haquino, incredibile memoratu monstrum incidit: iaculum namque, vago ancipitique discursu superne inter auras oberrare conspectum, non minore intuentes metu quam admiratione complevit. [2] Siquidem in diversas partes dubiis reflexibus agitatum, figendi vulneris locum exploratius prospicere videbatur. [3] Quod miraculum cunctis immani stupore prosequentibus incertisque, quidnam res tam inusitata portenderet, subito casu in solius Haquini caput suspectum omnibus periculum transtulit. [4] Arbitrantur quidam matrem Haraldi Gunnildam procurato maleficiis spiculo victi filii poenas a victore sumpsisse. [5] Haraldus itaque, insperato hostis exitio regnandi fortunam adeptus, triennio promissum Danis bonae fidei vectigal exhibuit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek