Dan
11.1.0 (p. 304,2 )
[1] Post haec Daniae status variis rerum
casibus fluctuatus est.
[2] Quippe Sueno summam successu magis quam viribus capit; sed neque ad
restituendam Danici nominis fortunam quicquam eius susceptione profecit.
[3] Nam adeo nec favore felix nec imperio efficax fuit, ut subiectorum
animos, veteris offensae acerbitatem redolentes, ad sincerum sui cultum
adduceret aut ira abstractos ad placidiorem mentis habitum inclinaret.
[4] Tanta siquidem mole in Danorum praecordiis prioris odii reliquiae
consederunt, ut privatos motus reipublicae usibus anteferrent honoremque
patriae sua deperire socordia quam suscepti ducis auspiciis restitui
praeoptarent.
[5] Neque enim facile propagata odiorum sementis stirpitus interit; quippe
ut gratiae in odium deflexus facilis, ita odii ad gratiam difficilis esse
transitus consuevit, raroque animus, quem semel graviter fastidivit,
sincerae fidei stipendiis excolit, aut cum quo vehementes primum
inimicitias gessit, affectuose postmodum in gratiam redit.
[6] Cuius impotentiae vis, a simultatis ardore profecta arcanisque
aemulationis flammis alita, non solum gerendarum praeclare rerum spem
sustulit, sed etiam magnifice gestarum gloriam corrupit.
[7] Verum ea res, ut novae maiestatis contemptae, ita prioris fideliter
cultae indicium edidit simulque recentis iniuriae crimen et pristinae fidei
perfectionem exhibuit.