Dan
10.20.1 (p. 299,6 )
[1] Interea Kanutus ob graves militiae
labores adversa valetudine pressus, cum se corporis firmitate defectum ac
mox spiritu cariturum animadverteret, convocatos proceres non nisi bello
confecto domos reverti iussit, haud dubie victoria potituros, si funebri
eius lecto humeros in acie subiecissent atque inter primos proeliantium
globos ducis nomine corpus suum exanime praetulissent idque, fugato hoste,
quo clarius cinerum suorum monumentum exstaret, apud Rothomagum, promissa
indigenis libertate, sepulturae mandarent; facile usuros condicione Gallos,
si illico hostem finibus suis excessurum cognoscerunt parvoque impendio
grandi patriam metu liberare quivissent.
[2] O immensam perituri regis industriam, quae suis in ultimas rerum
angustias devolutis disciplina quam spiritu vividior affuit!
Dan
10.20.2 (p. 299,17 )
[1] Enimvero superstitum salus decedentis
ingenio stetit.
[2] Nam corpus eius funebri lecto a militibus in acie praelatum ad Danorum
usque victoriam veluti viva adhortatione profecit, ut non minus exstincti
quam superstitis fortunae pondus inesse crederes.
[3] Cui mox sepulturam, discessuros se pacti, a Rothomagensibus
expetiverunt.
[4] Rapuere condicionem hostes cineribusque eius in urbe sua acquiescendi
locum dederunt.
[5] Ita milites suscepti monitus ratione pugnam, pactionem, sepulturam
atque exsequias prosecuti, fato functum humeris suis regem in acie
praetulerunt, victoresque, funerato eo, sumptis tantum commeatibus, ad
propria reditum habuerunt.
Dan
10.20.3 (p. 299,26 )
[1] Hunc Kanutus exitum habuit, quo nemo
nostrorum regum, tametsi plura alii victoriis illustraverint, splendidior
fuit.
[2] Adeo enim operum eius magnitudinem propitiae famae fides auxerat, ut,
quos rerum gestarum gloria pares habuerat, amplitudine claritatis excellat.
[3] Cumque aliorum splendorem ignorantiae obscuritas ac vetustatis robigo
perederit, huius decus, longa famae usurpatione subnixum, perpetuis
memoriae fructibus revirescit, siquidem sanctitate ac fortitudine
instructissimus non minus religionem quam regnum proferre curae habuit.
[4] Quippe cum bellicis late titulis inclaruisset, placidiore studio usus,
ex fisco suo compluribus in locis privatorum clericorum convictu instituto,
cellularum frequentiam novis conventiculis auxit sacrorumque venerationem,
quam maximam semper exhibuerat, regiarum opum impendio stipendiis
multiplicavit.
[5] Monachalem quoque ordinem uberiorem reliquit, ne ferociae propior quam
pietatis officiis videretur, aequam sibi utriusque laudem adicere cupiens.
[6] Cuius studii industria ad tantum claritatis lumen accessit, ut, cum
fortissimorum regum bellica virtus antiquitate exoleverit, eius famam
gloriae quaestu opulentissimam tenacissima posteritatis agnitio
comprehenderit.