Dan
5.15.1 (p. 141,17 )
[1] Itaque post Britannicos triumphos
Hibernasque manubias in Daniam reditum est annisque tricenis ab omni
bellorum negotio temperatum est.
[2] Quo tempore cunctis paene terris eximia fortitudinis laude Danicum
nomen inclaruit.
[3] Volens itaque Frotho fulgorem imperii sui perpetuo firmitatis habitu
prorogare, primum adversum furta ac latrocinia tamquam familiaria mala ac
domesticas pestes severitatem suam destringere curae habuit, quibus
vacuefactae gentes tranquilliorem vitae usum apprehenderent, ne propagatae
pacis incessus ullo malignitatis obstaculo laederetur.
[4] Providit quoque, ne cessante hoste civilis patriam lues exederet aut
post exteram pacem domestica grassaretur improbitas.
Dan
5.15.2 (p. 141,27 )
[1] Denique in Iutia, tamquam in capite
regni sui, magni ponderis auream armillam triviis affigi curavit, edictae a
se innocentiae experimentum tam insignis praedae documento daturus.
[2] Cuius irritamentum quamquam improbas lacesseret mentes ac sinistra
sollicitaret ingenia, superabat tamen indubitatus periculi metus.
[3] Tanta siquidem Frothonianae maiestatis auctoritas erat, ut eitam aurum
rapinae expositum perinde ac firmioribus claustris obsitum tueretur.
[4] Cuius rei novitas ingentem auctori claritatem concivit.
[5] Qui cum, patratis late caedibus, insignes ubique victorias edidisset,
otium omnibus erogare constituit, ut pacis iucunditas bellorum atrocitati
succederet et cladis finis salutis initium foret.
[6] Sed et omnium opes ob hoc maxime edicti munimento vallandas curavit, ne
domi raptorem invenirent, quae foris hostibus caruissent.
Dan
5.15.3 (p. 141,38 )
[1] Per idem tempus publicae salutis auctor
mundum petendo servandorum mortalium gratia mortalitatis habitum amplecti
sustinuit, cum iam terrae, sopitis bellorum incendiis, serenissimo
tranquillitatis otio fruerentur.
[2] Creditum est tam profusae pacis amplitudinem, ubique aequalem nec ullis
orbis partibus interruptam, non adeo terreno principatui quam divino ortui
famulatam fuisse, caelitusque gestum, ut inusitatum temporis beneficium
praesentem temporum testaretur auctorem.