link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  10.10.1 (p. 279,36 )
[1] Nec tamen erga desertorem sacrorum principem divinae correptionis aculei quieverunt; nam Suetiam quoque Danorum rebus infestam fecere. [2] Cuius rex Ericus, agnomen a victoriis mutuatus, per Haraldum iam pridem latam Styrbiorno adversus Sueones opem memoriae subiciens, perquam graviter in Suenonis caput exarsit, utque sui vindictam perageret, exercitum in Daniam traiecit, expugnatione filii parentis noxam pensare cupiens. [3] Quamquam enim eum artiore materni sanguinis nexu contingeret, iram tamen affinitati praetulit, eo quidem fidentius, quod Suenonis fortunam saepius aegram atque fractam ac crebris detrimentorum incursibus lacessitam, suam iugiter in summo felicitatis cardine versatam noverat.

Dan  10.10.2 (p. 280,9 )
[1] A quo Sueno bello Scanico victus, relicta excellentis pulchritudinis filia Thira, aviae nomen referente (quae qua matre orta fuerit, ignoro), Olavum Trugonis filium, Norvagiae regimen gerentem, exsilio petivit, eo quidem ampliore spe, quod patrem eius iam pridem regno exactum Haraldi succursu restitutionem impetrasse meminerat. [2] Is quamquam regio nondum titulo censeretur, regiis tamen partibus pleno procurationis officio fungebatur. [3] Quo beneficio quamquam obligatus esset Olavus, nihilo minus debitam patris eius meritis gratiam referre neglegens, profugum ac supplicem sprevit omniaque momenta petitae opis abnegans nullum paene misero suffragium praebuit. [4] Neque enim exsuli succurrit nec aspernatur illum a se repelli, a cuius parente suus patriae redditus fuerat.

Dan  10.10.3 (p. 280,20 )
[1] Cuius repulsae Sueno contumelia suggillatus, ad Anglorum praesidia convolavit. [2] Quorum rex Ethuardus, aetate admodum tenera, auxilii petitorem ambitionis nota perculit, existimans non tam opem a profugo peti quam exsilii simulatione regnum a callido repeti, fortunaeque inopiam argumentum astutiae reputans, obseratis exsulem auribus aversatus est. [3] Adeo paterna felicitas suspectam nati miseriam fecerat. [4] Ita maligni animi ducibus spes suas precesque frustrantibus, in Scotiam profectus, clementiam, quam in aliquanto mitiore gente non reperit, apud efferata barbarorum ingenia sensit. [5] Adeo enim volubilis fortunae varii atque ancipites motus exsistere consueverunt, ut interdum humana mens, ubi speratis fallitur, insperata facilius assequatur.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek