link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  8.5.1 (p. 220,12 )
[1] Cuius Ringo nece cognita, dato signo laxare aciem suos bellumque remittere iubet. [2] Deinde sequestra pace foedus cum hostibus ferit, frustra pugnam absque duce protrahi monitis. [3] Post haec Sueonibus passim inter promiscuas cadaverum strues Haraldi corpus exquiri praecepit, ne regium funus debitis fraudaretur inferiis. [4] Igitur revolvendis interfectorum corporibus avida plebs inicere operam coepit. [5] In hanc curam dimidium diei extractum est. [6] Tandem cum corpore reperta clava, Haraldi manibus parentandum ratus, equum, quem insidebat, regio applicatum currui aureisque subselliis decenter instratum eius titulis dedicavit. [7] Inde vota nuncupat adicitque precem, uti Haraldus eo vectore usus fati consortes ad Tartara antecederet atque apud praestitem Orci Plutonem sociis hostibusque placidas expeteret sedes. [8] Deinde rogum exstruit, Danis inauratam regis sui puppim in flammae fomentum conicere iussis. [9] Cumque superiectum ignis cadaver absumeret, maerentes circuire proceres impensiusque cunctos hortari coepit, uti arma, aurum et quodcumque opimum esset, liberaliter in nutrimentum rogi sub tanti taliterque apud omnes meriti regis veneratione transmitterent. [10] Cineres quoque perusti corporis urnae contraditos Lethram perferri ibique cum equo et armis regio more funerari praecepit. [11] Tali parentationis cura iustis avunculo persolutis, Danorum sibi favorem conscivit odiumque hostium ad gratiam deflexit.

Dan  8.5.2 (p. 220,31 )
[1] Post haec a Danis, uti Hetham regni reliquiis praeficeret, exoratus, ne repente recidivae hostium vires coalescerent, Scaniam a Daniae corpore abruptam in Olonis praefecturam secrevit, Syalandiam vero reliquosque regni fines Hethae dumtaxat parere iussit. [2] Ita in potestatem Sueticam fortunae varietas Danicum redegit imperium. [3] Et hic quidem belli Brawici finis.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek