link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  8.3.1 (p. 215,28 )
[1] Igitur qui Haraldo militaverant, hi fuere, quos edidi; at ex parte Ringonis computantur Ulf, Aggi, Ewindar, Eyil luscus, Gøtar, Hildi, Guthi Alf patre genitus, Stur robustus, Sten, Wenicae paludis accola.

Dan  8.3.2 (p. 216,1 )
[1] Applicantur iisdem Gerth alacer, Gromer Wermicus.

Dan  8.3.3 (p. 216,2 )
[1] Post quos septentrionalis Albiae finitimi supputantur, Saxi Fletir et Sali Gothus.

Dan  8.3.4 (p. 216,4 )
[1] Thord nutabundus, Throndar nasutus, Grunder, Othi, Grinder, Tovi, Coll, Byarchi, Hogni ingeniosus, Rokar fuscus; hi siquidem multitudinis collegium aspernati in unam se aciem a cetera cohorte secreverant.

Dan  8.3.5 (p. 216,7 )
[1] Praeter hos Rani, cui Hyld mater erat, et Liuthbuthi, Sueno quoque superne tonsus, Soti pugil, Rethyr accipiter et Rolf uxorius numerantur; quibus conglobantur Ring Athylae filius Haraldusque Thotni editus vico.

Dan  8.3.6 (p. 216,10 )
[1] His adnectuntur Walsten Wicensis, Thorulf spissus, Thengil procerus, Hun, Solve, Birvil pallidus, Burgar et Scumbar.

Dan  8.3.7 (p. 216,12 )
[1] At e Thelemarchia fortissimi venerant, quibus animi plurimum, fastus minimum erat: Thorlevar pertinax, Thorkill Guticus, Gretir iniquus irruptionumque avidus; his succedunt Haddir durus et Roldar articulus.

Dan  8.3.8 (p. 216,15 )
[1] E Norvagia vero memorantur Thronder Thrønski, Thori Moricus, Rafn candidus, Hafvar, Biarni, Blihar cognomento Simus, Biorn e vico Soghni, Findar maritimo genitus sinu, Bersi quoque apud Falsu oppidum creatus, Sywardus verris caput, Ericus fabulator, Halsten Huiti, Rutar Rawi, Erlingar, cui Colubra cognomentum erat.

Dan  8.3.9 (p. 216,20 )
[1] At e Yathrica provincia prodiere Od Anglus, Alf multivagus, Enar protuberans, Yvarusque cognominatus Thruwar.

Dan  8.3.10 (p. 216,22 )
[1] A Tyle autem venere Mar Rufus, eo videlicet pago, qui Mithfirthi dicitur, ortus educatusque, Grobar annosus, Grani Brundølicus, Grim ex oppido Skerium apud Scaha Fyrthi quidem provinciam satus; deinde Berhgar vates advertitur, cui Brahi et Rafnkil comites adhibentur.

Dan  8.3.11 (p. 216,26 )
[1] At Sueonum fortissimi hi fuere: Ari, Haki, Keclu-Karl, Croc agrestis, Guthfast, Gummi e Gyslamarchia. [2] Qui quidem Frø dei necessarii erant et fidissimi numinum arbitri. [3] Yngi quoque et Oly, Alver et Folki, patre Elrico nati, Ringonis militiam amplectuntur, viri quidem manu prompti, consilio vegeti proximaque Ringonem familiaritate complexi; iidem quoque ad Frø deum generis sui principium referebant. [4] Inter quos et Sigmundus aderat ex Sigtun oppido, forensis quidem athleta emptionumque ac venditionum contractibus assuetus. [5] Huic additur Frosty cognomento crucibulum; cui sociatur Alf elatus e vico Upsala; idem et iaculari promptus et in acie praeire solitus erat.

Dan  8.3.12 (p. 217,9 )
[1] At Olonem septem reges manu consilioque promptissimi stipavere, Holty videlicet et Hendil, Holmar, Levy et Hama; quibus Regnaldus Rutenus, Rathbarthi nepos, ascribitur; praeterea Sywaldus undecim salum paronibus sulcat. [2] Lesy Pannoniorum victor bracteatam auro liburnam aureo linteo excipit. [3] Thririkar vero instar draconis tortuosas habente proras navigio vehebatur. [4] Trygir quoque et Torwil divisim navigantes duodenas ductavere puppes.

Dan  8.3.13 (p. 217,15 )
[1] Ceterum in tota Ringonis classe navium duo millia quingentae repertae sunt. [2] Gutonica vero classis in portu, cui Garnum nomen, Sueticam opperiebatur. [3] Itaque Ringo terrenum ductabat agmen; at Oloni navalibus praeesse copiis imperatum. [4] Igitur Gothis obviam Suetis veniendi inter Wic et Werundiam locus cum tempore denuntiatur. [5] Cernere tum erat late proris exaratum mare, prospectumque pelagi explicata malis carbasa praestruebant. [6] Et iam classis Suetis prospera navigatione usa, Danis adhuc adverso laborantibus caelo, maturius belli locum petiverat. [7] Ubi Ringo expositas classe copias simulque, quas ipse terreno ductarat itinere, gregatim in aciem dirigere parat. [8] Quae ubi campis laxius explicari coeperant, cornu alterum in Werundiam extrahi compertum est. [9] Quam multitudinem rex locis ordinibusque confusam equo circuiens, in fronte promptissimos quosque et praestantiori armatura cultos sub Olone, Regnaldo Wivilloque ducibus collocat; deinde veluti flexu quodam in duo cornua reliquam aciem cogit. [10] E quibus dextrum Yngonem cum Elrici filiis Trygonemque tueri iubet; at laevum Lesoni parere iussum. [11] Ceterum alas globosque maxime Curetum Estonumque consertior turma texuerat. [12] Ultima funditorum acies stabat.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek