Dan
4.4.1 (p. 97,18 )
[1] Cumque Wermundus aetatis vitio oculis
orbaretur, Saxoniae rex Daniam duce vacuam ratus ei per legatos mandat,
regnum, quod praeter aetatis debitum teneat, sibi procurandum committat, ne
nimis longa imperii aviditate patriam legibus armisque deficiat.
[2] Qualiter enim regem censeri posse, cui senectus animum, caecitas oculum
pari caliginis horrore fuscaverit?
[3] Quod si abnuat filiumque habeat, qui cum suo ex provocatione confligere
audeat, victorem regno potiri permittat.
[4] Si neutrum probet, armis secum, non monitis agendum cognoscat, ut
tandem invitus praebeat, quod ultroneus exhibere contemnat.
Dan
4.4.2 (p. 97,27 )
[1] Ad haec Wermundus altioribus suspiriis
fractus impudentius se aetatis exprobratione lacerari respondit, quem non
ideo huc infelicitatis senectus provexerit, quod pugnae parcus timidius
iuventam exegerit.
[2] Nec aptius sibi caecitatis vitium obiectari, quod plerumque talem
aetatis habitum talis iactura consequi soleat potiusque condolendum
calamitati quam insultandum videatur.
[3] Iustius autem Saxoniae regi impatientiae notam afferri posse, quem
potius senis fatum opperiri quam imperium poscere decuisset, quod aliquanto
praestet defuncto succedere quam vivum spoliare.
[4] Se tamen, ne tamquam delirus priscae libertatis titulos externo
videatur mancipare dominio, propria manu provocationi pariturum.
[5] Ad haec legati scire se inquiunt, regem suum conserendae cum caeco
manus ludibrium perhorrere, quod tam ridiculum decernendi genus rubori quam
honestati propinquius habeatur.
[6] Aptius vero per utriusque pignus et sanguinem amborum negotio consuli.
Dan
4.4.3 (p. 97,40 )
[1] Ad haec obstupefactis animo Danis
subitaque responsi ignorantia perculsis, Uffo, qui forte cum ceteris
aderat, responsionis a patre licentiam flagitabat subitoque velut ex muto
vocalis evasit.
[2] Cumque Wermundus, quisnam talem a se loquendi copiam postularet,
inquireret, ministrique eum ab Uffone rogari dixissent, satis esse
perhibuit, ut infelicitatis suae vulneribus alienorum fastus illuderet, ne
etiam a domesticis simili insultationis petulantia vexaretur.
[3] Sed satellitibus Uffonem hunc esse pertinaci affirmatione testantibus:
'Liberum ei sit,' inquit, 'quisquis est, cogitata profari.'
Dan
4.4.4 (p. 98,7 )
[1] Tum Uffo frustra ab eorum rege regnum
appeti inquit, quod tam proprii rectoris officio quam fortissimorum
procerum armis industriaque niteretur.
[2] Praeterea nec regi filium nec regno successorem deesse, sciantque se
non solum regis eorum filium, sed etiam quemcumque ex gentis suae
fortissimis secum asciverit, simul pugna aggredi constituisse.
[3] Quo audito legati risere, vanam dicti animositatem existimantes.
[4] Nec mora, condicitur pugnae locus, eidemque stata temporis meta
praefigitur.
[5] Tantum autem stuporis Uffo loquendi ac provocandi novitate praesentibus
iniecit, ut, utrum voci eius an fiduciae plus admirationis tributum sit,
incertum exstiterit.
Dan
4.4.5 (p. 98,16 )
[1] Abeuntibus autem legatis, Wermundus,
responsionis auctore laudato, quod virtutis fiduciam non in unius, sed
duorum provocatione statuerit, potius se ei, quicumque sit, quam superbo
hosti regno cessurum perhibuit.
[2] Universis autem filium eius esse testantibus, qui legatorum fastum
fiduciae sublimitate contempserit, propius eum accedere iubet, quod oculis
nequeat, manibus experturus.
[3] Corpore deinde eius curiosius contrectato, cum ex artuum granditate
lineamentisque filium esse cognosset, fidem assertoribus habere coepit
percontarique eum, cur suavissimum vocis habitum summo dissimulationis
studio tegendum curaverit tantoque aetatis spatio sine voce et cunctis
loquendi commerciis degere sustinuerit, ut se linguae prorsus officio
defectum nativaeque taciturnitatis vitio obsitum credi permitteret.
[4] Qui respondit se paterna hactenus defensione contentum non prius vocis
officio opus habuisse, quam domesticam prudentiam externa loquacitate
pressam animadverteret.
[5] Rogatus item ab eo, cur duos quam unum provocare maluerit, hunc idcirco
dimicationis modum a se exoptatum respondit, ut Athisli regis oppressio,
quae, quod a duobus gesta fuerat, Danis opprobrio exstabat, unius facinore
pensaretur, novumque virtutis specimen prisca ruboris monumenta
convelleret.
[6] Ita antiquae crimen infamiae recentis famae litura abstergendum
dicebat.
Dan
4.4.6 (p. 98,34 )
[1] Quem Wermundus iustam omnium aestimationem
fecisse testatus, armorum usum, quod iis parum assuevisset, praediscere
iubet.
[2] Quibus Uffo oblatis magnitudine pectoris angustos loricarum nexus
explicuit, nec erat ullam reperire, quae eum iusto capacitatis spatio
contineret.
[3] Maiore siquidem corpore erat quam ut alienis armis uti posset.
[4] Ad ultimum, cum paternam quoque loricam violenta corporis astrictione
dissolveret, Wermundus eam a laevo latere dissecari fibulaque sarciri
praecepit, partem, quae clipei praesidio muniatur, ferro patere parvi
existimans.
[5] Sed et gladium, quo tuto uti posset, summa ab eo cura conscisci iussit.
[6] Oblatis compluribus, Uffo manu capulum stringens frustatim singulos
agitando comminuit, nec erat quisquam ex iis tanti rigoris gladius, quem
non ad primae concussionis motum crebra partium fractione dissolveret.
Dan
4.4.7 (p. 99,6 )
[1] Erat autem regi inusitati acuminis gladius,
Skrep dictus, qui quodlibet obstaculi genus uno ferientis ictu medium
penetrando diffinderet, nec adeo quicquam praedurum foret, ut adactam eius
aciem remorari potuisset.
[2] Quem ne posteris fruendum relinqueret, per summam alienae commoditatis
invidiam in profunda defoderat, utilitatem ferri, quod filii incrementis
diffideret, ceteris negaturus.
[3] Interrogatus autem, an dignum Uffonis robore ferrum haberet, habere se
dixit, quod, si pridem a se terrae traditum recognito locorum habitu
reperire potuisset, aptum corporis eius viribus exhiberet.
[4] In campum deinde perduci se iubens, cum, interrogatis per omnia
comitibus, defossionis locum acceptis signorum indiciis comperisset,
extractum cavo gladium filio porrigit.
[5] Quem Uffo nimia vetustate fragilem exesumque conspiciens, feriendi
diffidentia percontatur, an hunc quoque priorum exemplo probare debeat,
prius habitum eius, quam rem ferro geri oporteat, explorandum testatus.
[6] Refert Wermundus, si praesens ferrum ab ipso ventilando collideretur,
non superesse quod virium eius habitui responderet.
[7] Abstinendum itaque facto, cuius in dubio exitus maneat.
Dan
4.4.8 (p. 99,22 )
[1] Igitur ex pacto pugnae locus expetitur.
[2] Hunc fluvius Eidorus ita aquarum ambitu vallat, ut, earum interstitio
repugnante, navigiis dumtaxat aditus pateat.
[3] Quem Uffone sine comite petente, Saxoniae regis filium insignis viribus
athleta consequitur, crebris utrimque turbis alternos riparum anfractus
spectandi aviditate complentibus.
[4] Cunctis igitur huic spectaculo oculos inserentibus, Wermundus in
extrema pontis parte se collocat, si filium vinci contigisset, flumine
periturus.
[5] Maluit enim sanguinis sui ruinam comitari quam patriae interitum plenis
doloris sensibus intueri.
[6] Verum Uffo, geminis iuvenum congressibus lacessitus, gladii diffidentia
amborum ictus umbone vitabat, patientius experiri constituens, quem a
duobus attentius cavere debuisset, ut hunc saltem uno ferri impulsu
contingeret.
[7] Quem Wermundus imbecillitatis vitio tantam recipiendorum ictuum
patientiam praestare existimans, paulatim in occiduam pontis oram mortis
cupiditate se protrahit, si de filio actum foret, fatum praecipitio
petiturus.
Dan
4.4.9 (p. 99,36 )
[1] Tanta sanguinis caritate flagrantem senem
fortuna protexit.
[2] Uffo siquidem filium regis ad secum avidius decernendum hortatus,
claritatem generis ab ipso conspicuo fortitudinis opere aequari iubet, ne
rege ortum plebeius comes virtute praestare videatur.
[3] Athletam deinde explorandae eius fortitudinis gratia, ne domini sui
terga timidius subsequeretur, admonitum, fiduciam a regis filio in se
repositam egregiis dimicationis operibus pensare praecepit, cuius delectu
unicus pugnae comes ascitus fuerit.
[4] Obtemperantem illum propiusque congredi rubore compulsum primo ferri
ictu medium dissecat.
Dan
4.4.10 (p. 100,5 )
[1] Quo sono recreatus Wermundus filii ferrum
audire se dixit rogatque, cui potissimum parti ictum inflixerit.
[2] Referentibus deinde ministris eum non unam corporis partem, sed totam
hominis transegisse compagem, abstractum praecipitio corpus ponti
restituit, eodem studio lucem expetens, quo fatum optaverat.
[3] Tum Uffo, reliquum hostem prioris exemplo consumere cupiens, regis
filium ad ultionem interfecti pro se satellitis manibus parentationis loco
erogandam impensioribus verbis sollicitat.
[4] Quem propius accedere sua adhortatione coactum, infligendi ictus loco
curiosius denotato gladioque, quod tenuem eius laminam, suis imparem
viribus formidaret, in aciem alteram verso, penetrabili corporis sectione
transverberat.
Dan
4.4.11 (p. 100,15 )
[1] Quo audito Wermundus Screp gladii sonum
secundo suis auribus incessisse perhibuit.
[2] Affirmantibus deinde arbitris utrumque hostem ab eius filio consumptum,
nimietate gaudii vultum fletu solvit.
[3] Ita genas, quas dolor madidare non poterat, laetitia rigavit.
[4] Saxonibus igitur pudore maestis pugilumque funus summa cum ruboris
acerbitate ducentibus, Uffonem Dani iucundis excepere tripudiis.
[5] Quievit tum Athislanae caedis infamia Saxonumque opprobriis exspiravit.