Dan
15.1.1 (p. 521,2 )
[1] Post haec rex, nondum ultionis in rerum
suarum raptores satietatem adeptus, expeditione eam petere statuit.
[2] Quam dum, septentrionalibus Iutis supersedere iussis, australes immenso
ventorum flatu peterent, Sleswicensium antistes Fredericus, perfectissimum
honestatis specimen, dum veli magnitudine eximiam aurarum molem
intolerabilesque navigationi notos complectitur, defecta gubernaculo puppe,
cum omnibus paene sociis periclitatus, contractae classis animos ingenti
luctus acerbitate confecit.
[3] Cuius fato minus triste non fuit, quod, sociorum cadaveribus ultro
repertis, solum eius corpus impensius perquisitum ante Spiritus sancti
sollemne deprehendi non potuit.
[4] Cuius tempore Sialandico litori appulsum, non odore triste nec aspectu
deforme compertum est, prorsus ut corruptela vacuum existimares.
[5] Quo integritatis habitu sanctitatem viri divinitus declaratam
crediderim.
[6] Nec minus veneratu dignum, quod idem, frustra ab amicis quaesitus, eius
potissimum festum corporis sui repertione clarescere voluit, cui peculiaris
cultus officio honorem habere consueverat.
[7] Tum vero insignis Absalonis gemitus erat, praecordialis amici casum
lugentis.
Dan
15.1.2 (p. 521,18 )
[1] Rex copiis apud Falstriam obvius, vocata
maiorum contione, provisum sibi inquit parvula manu magnas hostium copias
non lacessere, eam militiae condicionem habenti, cui plurimum gloriae vel
opprobrii debeatur.
[2] Quamobrem se potius Absaloni Kanutoque filio expeditionis summam
committere, si bene rem gererent, aliquantulum laudis, si male, parum
vituperii relaturis.
[3] Illi iussis celeriter obsecuti, Rugianorum etiam classe, quanta subito
contrahi poterat, adiuti, incessata navigatione Ostroznam accedunt, in
occupando hoste non minus celeritate quam audacia usuri.
[4] Quorum tam latens improvisaque irruptio exstitit, ut plerosque
Sclavorum domi inopinatos opprimerent provinciamque penitus incautam
vastassent, ni incendio demum ab inertioribus edito proderentur.
[5] Illic binis forte Sclavis navigio fugam quaerentibus, cum alterum a
Iarimaro teli iactu prostratum reliquus ulcisci cuperet, cognito, quod
Rugianorum ducem appeteret, telo verecundius abiecto dilabitur.
[6] Tanta apud hanc gentem viris in fastigio positis veneratio penditur.
Dan
15.1.3 (p. 521,32 )
[1] Interea classis per Penum amnem allapsa,
equis, quos inter pascua repperit, captis, Walogastum progreditur.
[2] Cuius ponte disiecto transituque obstaculis vacuefacto, propter moenia
ancoras iacit, oppidanis imparata adhuc tormenta tractantibus.
[3] Eadem, obsidionis fastidiis navigationis dispendia anteponens, tam
vagum sparsumque militiae genus secuta est, ut hostibus errore ludificatis,
ubinam maxime sua tueri deberent, incertum relinquerent.
[4] Siquidem evitatis locis, in quibus eos obvios habebat, defensoribus
vacua petebat, quibus eadem accedentibus ex consulto cedebat et ad partes
praesidio carentes militiam transferebat.
[5] Et ne ulla negotiorum intermissio foret, peditibus remigio noctes,
somno dies exigere, equitibus vero nocturnam requiem diurnis militiae
laboribus rependere constitutum.
Dan
15.1.4 (p. 522,5 )
[1] Adversum quem excursationis modum
Bugiszlavus et Kazimarus nihil in armis remedii ducentes, animadverso
patriae vastitatem, nostrorum non minus agilitate quam viribus inchoatam,
suo ductu propulsari non posse, emendae pacis consilium capiunt, quorum
arma ferre non possent, amicitiam mercaturi.
[2] Quibus accessis, eorum se viribus impares confessi, praesentium finium
iacturam inter damna non ducere simulant, amplissima Pomeraniae deserta
novis sedibus complexuri.
[3] Ad haec Nicolaus Falstricus, in risum solutus, sinistre eos patriae
consulere dixit, cuius inferiora Danis, superiora Polanis, finitimorum manu
huc atque illuc iactati, cedere cogerentur.
[4] Quo dicto patriae salutem circumspicere moniti, centum libris nummum
Absaloni, quod penes eum expeditionis arbitrium esset, totidemque Kanuto
promissis, legatorum a se captorum dimissionem cum duobus millibus
talentum, qua summa rapinam regi inflictam rependerent, pollicentur.
Dan
15.1.5 (p. 522,18 )
[1] Ad haec Absalon responsum moratus,
seductis maioribus, offerri condiciones ab hoste dixit, quarum usus
perniciosus patriae, sed gratus, contemptus vero commodior quam carior
esset futurus; siquidem pecuniam regi, pacem civibus, captivis missionem
pacti nomine lucrari favori quam utilitati propius emolumentum esse, iisdem
vero pro nihilo ductis, a bello non recedere saluberrimum.
[2] Iam enim Sclavorum vires eo tenuitatis esse redactas, ut, si pax desit,
deditionem sequi necesse habeant.
[3] Ita se suis, bellum an pacem probent, deligendum relinquere, ne, alieno
consilio praeterito, proprium audacter secutus videatur.
[4] Respondetur ei potissimum parti studendum, qua publicus favor possit
acquiri.
Dan
15.1.6 (p. 522,27 )
[1] Hac sociorum sententia Absalon uti
compulsus, ne anxiam regis exspectationem inopinata reditus sui celeritate
concuteret, ab Esberno se praecurri iubet, speciosum gestorum nuntium
perlaturo.
[2] Qui propter Hythini insulam tempestatum adversitate coercitus, non ante
tempestivum profectioni caelum sortitus est, quam Absalon, receptis
obsidibus, eiusdem venti beneficio allaberetur.
[3] Cuius praecelerandi gratia navigationem impensius conficiebat.
[4] Qua forte rex inter venandum conspecta, praeproperum posterae classi
reditum admiratus, fugam suis iniectam credebat.
[5] Quam sollicitudinem falso contractam, cognitis ex Esberno rebus,
effusiore gaudio permutavit, utilius pace bellum confessus.
[6] Quem etiam hospitio benignissime exceptum plenis hilaritatis officiis
prosecutus est.
[7] Die postero classem non solum impensioribus verbis laudatam, verum
etiam osculis honoratam dimittit.