link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  13.9.1 (p. 360,10 )
[1] Hibernis itaque per quietem exactis, recidiva belli tempestas efferbuit. [2] Nam Nicolaus occasivum Daniae militem contrahebat, Ericus, Christiarni, splendidissimo inter Iutos loco nati, promissis evectus, Orientis auxilia pugnae comparat. [3] Is, Magni odio a Nicolao dificiens, enixe se Erico affuturum spoponderat. [4] Petrus vero, Roskyldensium pontifex, Ericum corpore, Nicolaum animo comitabatur, metu alterum, alterum caritate complexus. [5] Sed Haraldi favor inter ruborem et odium varie fluctuatus est: ut enim Nicolai castra verecunda pudoris meditatione vitabat, ita, fratris praelationem perosus, militiam eius invidia detrectabat. [6] Itaque partes eius cum duobus spectatae indolis filiis specie magis quam benevolentia prosequebatur; neque enim ei parcius adversum germanum, a quo se in regni petitione superatum videbat, quam in fratris interfectorem odium erat.

Dan  13.9.2 (p. 360,22 )
[1] Interea Christiarnus, necessariorum manu contracta, acie regem aggredi statuebat. [2] Cuius Nicolaus non solum defectione, sed etiam hostili molitione comperta, copias, quas adversum hostes contraxerat, inter navalem terrestremque partitur exercitum. [3] Quin etiam Christiarnum acie excipere parat, Magnum classi praefectum Erico obvium destinat. [4] Iam vero Ericus ad insulam, cui Syra nomen, appulerat. [5] Quo ignorato, Magnus, aura quam eventu prosperior, ab Arusia solvit, navigiisque aliis alia praecurrentibus, sparsa incompositaque classe processit. [6] Cuius Ericus adventu praecognito, scapha exceptus, nunc singulos, nunc universos classis suae magistros maximeque Petrum et Haraldum, quorum dubiam suspectamque fidem habebat, impensioribus pugnae hortamentis sollicitat. [7] Neque enim repente cum tota Magni classe manum conserere cupiebat, sed navigia, ut cuique celeritas cursum dederat, accedentia singillatim nautarum internecione vastavit. [8] Quorum Magnus eminus pericula speculatus, confestim demisso velo, navigium suum ancorae quam aurae credere praeoptavit disiectamque pelago classem lituo recinente contraxit. [9] Igitur ignavis fugam, fortioribus pugnam apprehendentibus, Ericus, cum navium numero praestaret, artissimo earum contextu hostem conclusit ac veluti classe classem obsedit, atrocitatemque pugnae augebat necessitas.

Dan  13.9.3 (p. 361,1 )
[1] Cumque Iutenses neque victoriae facultatem neque fugae copiam fortunae suae suppetere viderent, duci quam sibi consulere praeoptantes, salutem eius propriis servavere periculis. [2] Quippe consertissimae classis cuneum irrumpentes. [3] quia victoriam Magno praestare non poterant, victo fugam quaerebant. [4] Nam eidem myoparonem ingresso veluti quandam elabendi semitam securis periculorum animis struebant. [5] Quo dilapso, nihilo minus pugnandi pertinaciam retinentes, aut morte aut captione finivere bellum. [6] Cumque victores spoliis devictae classis incumberent, inter egestam navigiis praedam quendam velo implicatum conspiciunt. [7] Cuius ex deformitate latebrae formidinem aestimantes, protinus ob ignaviam eum laqueo consumpserunt, uti foedo mortis genere spiritum redderet, quem pugnae fortiter impendere dubitasset.

Dan  13.9.4 (p. 361,12 )
[1] Interea Christiarnus, manu cum Nicolao infeliciter conserta, per ingentem suorum stragem capitur et in ostii Sleswicensis ergastulum relegatur. [2] Ericus vero, recentis pugnae successu elatus, sed eorum, quae circa Christiarnum gerebantur, ignarus, potiendae Iutiae spe mare Lymicum classe complevit. [3] Ubi cum, expositis incaute copiis, et Christiarni fugam et regis adventationem nuntio didicisset, plus amici fortuna concussus quam propria recreatus, recepto milite, reverti maturavit. [4] Ex cuius agmine complures, tardius navigia repetentes, ab imminenti regis exercitu trucidantur.

Dan  13.9.5 (p. 361,20 )
[1] Hunc eventum secutus Haraldus ad Nicolaum occultis se promissionibus invitantem defecit. [2] Plus siquidem indignationis ex Erici dominatione quam irae ex Kanuti internecione conceperat, eique frater fratris oppressore onustior erat. [3] Quin etiam Magnus, ut laetum suae militiae incrementum, ita tristem hostili defectum aspiciens, fraterni commilitii societatem labefactare tentabat. [4] Haraldum itaque, quem Erici partes dubia fide secutum noverat, promissis dignitatis incrementis urgebat. [5] Nam et Haraldus, quamquam iram obsequio tegeret, incitatiore odio adversus Ericum quam Erici impugnatorem ardebat. [6] Itaque non solum eius arma deseruit, sed etiam, quo validiorem Nicolao opem impenderet, castellum, quod in Roskyldensi suburbio molitus fuerat, impensiore munimento vallavit, invidiam fraterna praelatione conceptam perfidia defectionis exsatians.

Dan  13.9.6 (p. 361,32 )
[1] Idem cum Ericus magna Sialandensium manu per obsidionem clausisset vallique firmioribus obstaculis conatus suos admodum interpellari videret, a Saxonibus, qui Roskyldiae degebant, tormentorum artificia mutuatus, domesticas vires externis cumulavit ingeniis. [2] Quippe nostri, rerum adhuc militarium rudes, raro talium usu callebant. [3] Primum itaque saxum, parum vegeto iactu machinamento egestum citraque valli propinquitatem collapsum, ludibrio castrensibus fuit. [4] Siquidem, irrisa tormenti vi, ulteriores eius impulsus irritos augurabantur. [5] Secundum, incitatius actum ac mirifico cuidam tecto superne impactum, pondere et incussu suo funditus penetralia transverberavit aedemque magno cum fragore collisit. [6] Quae domus, fundamenti loco lignea tantum base subnixa eidemque velut cardine imminens, levi attactu quamlibet in partem circumagi poterat.

Dan  13.9.7 (p. 362,6 )
[1] Quo viso, Haraldus, fiduciam, quam ex primi iactus defectu conceperat, in secundi processu deponere coactus, cum neque se domi obsidionem laturum neque foris auxilia accepturum speraret, noctu maritima aggeris parte perfracta, quod ab hoste neglegentius obsideretur, equos per praerupta demissos pedes cum suis insequi coepit. [2] Cumque totis in castris tumultus exoriretur, citato acrius equo comitibusque, ut Haraldo occurreretur, de industria vociferari iussis, non Haraldus, sed Haraldi insecutor creditus, inter medios perstrepentium globos facilem fugae meatum habuit. [3] Itaque non minus fictae fugientium voces quam temporis habitus hostium existimationem fefellisse creduntur. [4] Fuere tamen ex Theutonibus, qui hunc in ipso fugae procursu sagittis a se confixum assererent. [5] Ita vafri ingenii dux obsidionem arte, periculum calliditate frustratus, reperta rate, Iutiam petit. [6] Quem Nicolaus perinde ac partibus suis in Syalandia propugnantem non solum regali beneficentia prosecutus, sed etiam primis inter amicos honoribus veneratus est. [7] Nec tamen suspicione vacua familiaritas fuit; quippe et repentina fratris desertio et subitaneus transfugae notabatur adventus.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek