Dan
8.13.1 (p. 237,22 )
[1] Cumque, ut dixi, sive parum compluta
humo seu nimium torrida, torpentibus satis ac parce fructificantibus
campis, inediae languor defectam escis regionem attereret, nullumque, parum
suppetentibus alimentis, trahendae famis superesset auxilium, Aggone atque
Ebbone auctoribus plebiscito provisum est, ut, senibus ac parvulis caesis
omnique demum imbelli aetate regno egesta, robustis dumtaxat patria
donaretur, nec nisi aut armis aut agris colendis habiles domestici laris
paternorumque penatium habitacula retinerent.
[2] Quorum mater Gambaruc, id ad se deferentibus filiis, cum a scelesti
decreti auctoribus salutem in crimine repositam animadverteret, damnata
contionis sententia, necessitatem parricidio redimi oportere negabat,
propius honestati consilium fore asserens animorumque ac corporum virtuti
expetibilius, ut, servata erga parentes ac liberos pietate, patria
excessuri sorte deligerentur.
[3] Quae si senes invalidos obtulisset, robustiores se eorum loco exsilio
offerrent eiusque pondus pro debilibus perferendum sua sponte susciperent.
[4] Ceterum indignos esse vita, qui illam scelere et sacrilegio comparare
parentesque ac prolem tam iniquo sententiae genere persequi sustinuissent,
caritatis loco crudelitatis officia peracturi.
[5] Postremo cunctos male patriam demereri, apud quos parentum aut
liberorum amori proprii spiritus caritas praeponderaret.
Dan
8.13.2 (p. 238,3 )
[1] Huic voci ad contionem relatae plerique
suffragiis assentiebantur.
[2] Igitur omnium fortunis in sortem coniectis, qui designabantur, extorres
adiudicati sunt.
[3] Quo evenit, ut, qui sponte necessitati parere noluerant, fortunae
iudicio obsequi cogerentur.
[4] Primum itaque Blekingiam advecti ac deinde Moringiam praeternavigantes
ad Gutlandiam se appulerunt, ubi et, Paulo teste, auctore Frig dea
Longobardorum vocabulum, quorum postea gentem condiderunt, traduntur
adepti.
[5] Tandem ad Rugiam se applicantes desertisque navigiis solidum iter
ingressi, cum multam terrarum partem emensi armisque depopulati essent,
post editas late strages postremo, petitis in Italia sedibus, priscum
gentis vocabulum suo nomine permutarunt.
Dan
8.13.3 (p. 238,13 )
[1] Interea Danorum tellus, rarescente
cultorum opera sulcorumque vestigiis situ obductis, silvestrem induit
vultum et, quasi nativi caespitis amoenitate deposita, informi
succrescentium nemorum densitate perhorruit; quod praesens quoque camporum
eius facies prodit.
[2] Quae enim olim feracia frugum iugera fuerant, eadem nunc arboreo
stipite conserta visuntur, atque ubi olim cultores, terram ultius
versantes, vastas dissipavere glaebas, illic nunc enatum nemus servantia
adhuc veteris culturae vestigium rura complectitur.
[3] Quae nisi cultore vacua ac diuturno situ vasta mansissent, nequaquam
unius ruris glaebam inter factos aratro sulcos tenacesque arborum radices
partiri potuissent.
[4] Colles quoque, quos in plano humandorum cadaverum cura veterum labor
exstruxerat, praesens silvae congeries occupat.
[5] Cernere etiam est crebros petrarum acervos silvarum saltibus
intersitos, quas toto quondam rure dispersas, ne proscindendis ubique
sulcis officerent, coniectis in struem molibus, rustica cura sublegit,
malens exiguum agri perdere quam totum difficile reperire.
[6] Unde ex eo, quod tunc exercendorum liberius arvorum gratia agrestium
labor egerat, prioris aevi populus postero numerosior exstitisse
perpenditur, qui brevibus agellis contentus agrestem operam citra veteris
culturae vestigia cohibet.
[7] Itaque praesens saeculi vultus capax quondam aristae solum nunc
gignendis glandibus idoneo agrestemque stivam ac cereales culmos consita
arboribus facie se permutasse miratur.
[8] Et haec quidem de Snione, quam verissime potui, digesta sufficiant.