Dan
8.7.1 (p. 221,31 )
[1] Ceterum Omundum Dani, Olone ortum,
creavere regem, plus parentis eius nobilitati quam meritis deferendum
putantes.
[2] Hic postquam maturuit, in nullo paternis operibus defectior exstitit.
[3] Siquidem res ab Olone gestas aut aequare aut transscendere curae
habuit.
[4] Praeerat eo tempore aliquantae Normannorum genti Ringo, cuius filiam
Esam Omundo matrimonium circumspicienti insignis commendaverat fama.
[5] Verum poscendae eius spem singulare Ringonis studium minuebat.
[6] Is quippe solum spectatae fortitudinis generum affectabat, tantum
gloriae in armis reponens, quantum ceteri in opibus situm autumant.
[7] Igitur Omundus, ut eo claritudinis genere illustris evaderet laudemque
sibi fortitudinis conciliaret, viribus votum impetrare conatus, classe
Norvagiam accedit, Ringonis regnum hereditatis nomine tentaturus.
Dan
8.7.2 (p. 222,6 )
[1] Excipit amice illum Iathriae regulus Oddo,
qui Ringonem certissimum patrimonii eius invasorem assereret seque saepius
ab eodem iniuriis lacessitum defleret.
[2] Itaque Ringone interim apud Hyberniam piraticam exercente, provinciam
propugnatore vacuam adortus, praeteritis popularium rebus, peculiaria
Ringonis bona rapinae tradidit eiusque necessarios interfecit.
[3] Nam Oddo quoque Omundo manum iunxerat.
[4] Inter omnia autem facinora, quae varie ac multipliciter gesserat,
numquam, quibus multitudine copiarum praestaret, vim inferre sustinuit,
memor se, fortissimo parente editum, virtute, non numero bella gerere
oportere.
Dan
8.7.3 (p. 222,15 )
[1] Interea Ringonem a piratica revertentem
adesse contigit.
[2] De cuius reditu edoctus, praegrande moliri navigium coepit, unde
tamquam e munimento superne hostem telis appeteret.
[3] Huic Atylonis Scanici filii Homothus ac Tola remiges asciscuntur,
quorum alter gubernatorem agere, alter prorae praeesse iussus.
[4] Nec Ringoni in his excipiendis ingenium aut sollertia defuit; quippe
exiguam copiarum partem ostendens, a tergo hostem incursandum curavit.
[5] De cuius astutia Omundus per Oddonem certior factus, qui in insidiis
constitutos opprimerent, mittit, Atylone Scanico Ringonem excipere iusso.
[6] Is imperio pronius quam felicius obsecutus, fractis bello rebus
acceptaque strage, victus refugit in Scaniam.
Dan
8.7.4 (p. 222,25 )
[1] Igitur omundus, reparatis per Oddonem
viribus, pugnaturam pelago classem explicat.
[2] Quo tempore Atylo bellum Norvagicum ex somniorum visis haud dubie
speculatus, redimendae fugae gratia quam celerrime navigationem orsus,
Omundum proelio propinquum grata societate prosequitur.
[3] Cuius Omundus opera fretus pugnam tam feliciter quam fidenter
ingreditur.
[4] Nam habito per se conflictu, victoriam, quam in suis amiserat,
recuperavit.
[5] Quem Ringo, mortifico vulnere perstrictus, exsanguibus contemplatus
oculis, manu, ut poterat, mota (nam vox linguam defecerat) accersitum, fore
sibi generum obsecrat, iucunde se fatum excipere asserens, si tali filiam
connubio reliquisset.
[6] Nec responso exceptus exstinguitur.
[7] Cuius excessum Omundus lacrimis prosecutus, Omothum, cuius fidam in
bello operam expertus fuerat, alterius filiarum Ringonis connubio donat,
alteram ipse complectitur.
Dan
8.7.5 (p. 222,37 )
[1] Eodem tempore Rusla virgo, strenuis
militiae operibus muliebrem animum supergressa, apud Norvagiam cum fratre
Throndo crebros de rerum summa conflictus habuerat.
[2] Haec Omundum Norvagiensibus praeesse non sustinens, in omnes Danorum
dediticios decreverat bellum.
[3] Quod Omundus nuntio expertus, ad hunc tumultum comprimendum
promptissimos destinat.
[4] Quibus superatis, Rusla, superbiam ex victoria nacta, animum spe
immodica raptum ad ipsam rerum Danicarum summam potiendam intendit.
[5] Primum igitur Hallandiae partes adorta, ab Omotho et Tola a rege
transmissis excipitur victaque bello refuga concessit ad classem.
[6] Cuius triginta solae rates, ceteris ab hoste captis, fugam navigatione
carpserunt.
[7] Evitantem Donas sororem armis excipit Throndus, a qua victus totoque
exercitu spoliatus, Dofrinas Alpes permetiendo neminem fugae comitem
habuit.
[8] Ita, quae paulo ante Danis cesserat, mox fratre superior fugam victoria
mutavit.
Dan
8.7.6 (p. 223,12 )
[1] Quo cognito, Omundus ingenti Norvagiam
classe repetit primumque Thelemarchiae populum per Omothum et Tolam
clandestino compendio missos adversum Ruslae dominationem erexit.
[2] Quo evenit, ut Rusla, regno per populares exacta, apud insulas, quas
spe salutis accesserat, supervenientibus Danis terga sine proelio daret.
[3] Cuius fugam rex impensius persecutus, interceptam pelago classem
internecione delevit incruentamque victoriam ac speciosa spolia cum summo
hostium discrimine retulit.
[4] At Rusla, perpaucis elapsa navigiis, incitatiori fluctus remigio
persulcabat.
[5] Quae dum Danos declinat, fraterno trucidatur occursu.
[6] Adeo efficaciorem vim nocendi incircumspecta solent habere pericula, et
quae minus metuuntur mala, plerumque instantibus graviora casus efficit.
[7] At rex, Throndo ob interfectionem sororis praefectura donato, ceteris
vero sub pensione coercitis, in patriam redit.
Dan
8.7.7 (p. 223,24 )
[1] Ea tempestate Thorias ac Bero,
promptissimi Ruslae milites, apud Hyberniam piraticum munus edebant.
[2] Hi, cognita dominae nece, quam se olim ulturos iureiurando promiserant,
Omundum avide petitum duelli provocatione sollicitant.
[3] Quod abnuere quondam probrosum regibus habebatur.
[4] Veterum enim claritudo principum ex armis potius quam opibus
aestimabatur.
[5] Subeunt igitur Omothus et Tola, qui se provocatores regis pugna
excepturos offerrent.
[6] Quibus Omundus impense laudatis, primum eorum operam admittere vitandi
ruboris gratia recusavit.
[7] Ad ultimum crebris suorum precibus exoratus, aliena manu fortunam
experiri sustinuit.
[8] Quo certamine Beronem occubuisse, Thoriam graviter affectum pugna
excessisse proditum est.
[9] Quem rex, primo e vulneribus recreatum, mox in fidem acceptum, ducem
Norvagiae creat.
[10] Deinde, cum consuetum a Sclavis per legatos tributum exigeret, non
solum legatorum caedibus, sed etiam vi Sclavica apud Iutiam lacessitus,
septem reges uno certamine superavit solitumque tributi ius victoria
confirmavit.