Dan
8.5.1 (p. 220,12 )
[1] Cuius Ringo nece cognita, dato signo
laxare aciem suos bellumque remittere iubet.
[2] Deinde sequestra pace foedus cum hostibus ferit, frustra pugnam absque
duce protrahi monitis.
[3] Post haec Sueonibus passim inter promiscuas cadaverum strues Haraldi
corpus exquiri praecepit, ne regium funus debitis fraudaretur inferiis.
[4] Igitur revolvendis interfectorum corporibus avida plebs inicere operam
coepit.
[5] In hanc curam dimidium diei extractum est.
[6] Tandem cum corpore reperta clava, Haraldi manibus parentandum ratus,
equum, quem insidebat, regio applicatum currui aureisque subselliis
decenter instratum eius titulis dedicavit.
[7] Inde vota nuncupat adicitque precem, uti Haraldus eo vectore usus fati
consortes ad Tartara antecederet atque apud praestitem Orci Plutonem sociis
hostibusque placidas expeteret sedes.
[8] Deinde rogum exstruit, Danis inauratam regis sui puppim in flammae
fomentum conicere iussis.
[9] Cumque superiectum ignis cadaver absumeret, maerentes circuire proceres
impensiusque cunctos hortari coepit, uti arma, aurum et quodcumque opimum
esset, liberaliter in nutrimentum rogi sub tanti taliterque apud omnes
meriti regis veneratione transmitterent.
[10] Cineres quoque perusti corporis urnae contraditos Lethram perferri
ibique cum equo et armis regio more funerari praecepit.
[11] Tali parentationis cura iustis avunculo persolutis, Danorum sibi
favorem conscivit odiumque hostium ad gratiam deflexit.
Dan
8.5.2 (p. 220,31 )
[1] Post haec a Danis, uti Hetham regni
reliquiis praeficeret, exoratus, ne repente recidivae hostium vires
coalescerent, Scaniam a Daniae corpore abruptam in Olonis praefecturam
secrevit, Syalandiam vero reliquosque regni fines Hethae dumtaxat parere
iussit.
[2] Ita in potestatem Sueticam fortunae varietas Danicum redegit imperium.
[3] Et hic quidem belli Brawici finis.