link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.47.1 (p. 497,8 )
[1] Rex deinde, Rugiam advectus, Circipanensem statuit attentare provinciam. [2] Quam dum peteret, eximiam vastae caenulentaeque paludis difficultatem offendit. [3] Cuius superficies, tenero vestita caespite, graminis quidem ferax, sed vestigii ita impatiens erat, ut plerumque calcantes obrueret. [4] Nam, limo funditus subsidente, in luteas voragines sordidamque colluviem prolabebantur. [5] Haud aliud progressuris iter patebat. [6] Tunc equites extenuandae difficultatis vitandaeque lassitudinis gratia arma sibi detracta equis imponunt eosque praevii ductare coeperunt. [7] Quos ut altius caeno obrutos sustentabant, ita, cum et ipsi ductando subsiderent, equorum comam amplexi fulciebantur; rivulos quoque, qui in ea palude crebri admodum discurrebant, nexis virgarum compagibus superant.

Dan  14.47.2 (p. 497,19 )
[1] Tunc vero insignis quorundam probitas fuit: nam quidam ex equitibus armis onusti, ductis post se equis, passibus incedebant, agilitatis fiducia onera abicere recusantes. [2] Quorum factum hoc illustrius, quo inusitatius exstitit. [3] Sed et equi, dum corpus lacunis immersum avidius erigunt, interdum ductores ungulis obruunt. [4] Rex ipse, duorum militum humeris innixus, omnibus praeter proximam corpori vestem reiectis, aegre limi mollitiem superat. [5] Raro umquam plus sudoris Danica virtus expendit. [6] Ingentem hostibus peragratae paludis admiratio stuporem invexit, neque illis resistere tutum ducebant, a quibus et ipsam rerum naturam superatam cernebant. [7] Victor tantae difficultatis exercitus, haud secus quam si hostem fudisset, alacer incedebat.

Dan  14.47.3 (p. 497,29 )
[1] Ingentes deinde silvas emensus, animadvertit vicum apta navigiis palude circumdatum. [2] Is aquarum natura quam arte munitior erat eaque dumtaxat parte vallum habebat, quam pons inter ipsum et continentem porrectus tangebat. [3] Hunc princeps urbis Otimarus prohibendi aditus gratia, adventante exercitu, undis illico exaequare curavit, solis stipitum reliquiis infra aquam manentibus. [4] Quas nostri ceu quaedam alterius pontis faciendi fundamenta sortiti, propinquae villae saepibus applicatis, paulatim intermeandae paludis compendium moliuntur. [5] Huius itaque loci oppugnationem rex, hortante moenium inopia, aggressus, Absalone cum maiore equitatus parte praedatum misso, quaecumque exaedificandi pontis instrumento opportuna animadvertit, summo negotio contrahit.

Dan  14.47.4 (p. 497,40 )
[1] Huius operis contextum verentes oppidani, contractis undique sudibus, ligneam turrim instituunt, cuius praesidio hostem tamquam arce vetarent, eiusque propugnaculis freti nostros, promovendo operi quam protegendo corpori intentiores, immissis subito funditoribus, incessere coeperunt. [2] Contra Dani sagittis decernere adorsi, quia propius accedere nequibant, rem eminus tentant; nec minus Otimarus novi pontis progressu territus, stagnum rate transgressus, regem petebat ac, prout nostrorum operam aut segnem aut vegetam animadvertit, ita nunc parcius nunc impensius pacis supplicationes agebat semperque pro oppugnationis habitu deditionis verba concipiebat.

Dan  14.47.5 (p. 498,8 )
[1] Tunc vero remissior operis exsecutio fuit; sciebant enim milites, si bellum revocari deberet, pontem a se conseri non oportere. [2] In quem tanta iam armatorum moles concesserat, ut ne locus quidem suppeditandis, quae structurae necessaria forent, suppeteret. [3] Adeo vincendi avida multitudo operandi angustias sibi ipsa conscivit. [4] Sed nec aliter allatae saepium moles, quam super militum vertices eorundem manibus ductatae, proferri poterant. [5] Nec inutilis ea necessitas fuit, cum saepes in altum libratae non minus coporibus muniendis proficerent, quam aquis sternendis prodessent. [6] Eodem exemplo vulneribus saucii referebantur.

Dan  14.47.6 (p. 498,17 )
[1] Tum vero rarior tenuiorque pontis contextus fiebat, militibus plus eius incrementis quam firmitati studentibus. [2] Et iam paene eundem insulae commiserant, cum hostes, partim arte partim viribus freti, novo pugnandi genere bellum exaggerant: siquidem hastatas falces e turri directas ad militum nostrorum scuta tendebant eaque pertinacius apprehensa proeliantibus detrahebant. [3] Obnitentes interdum violentiore tractu ponte excussos profundum petere cogebant. [4] Cui malo ni maturius occursum fuisset, Danorum iuventus propemodum scutis vacua occubuisset: nam ex nostris quidam, lignei unci adminiculo iniecta sibi falce potitus, eodem ceteras occupando hostem subsidio spoliabat.

Dan  14.47.7 (p. 498,26 )
[1] Iamque dies occiduus erat, cum rex contiguae noctis metu, quid potissimum ageret, incertus, seram oppidi captionem futurumque pontis incendium verebatur. [2] Quis rebus cum se urgeri animadverteret, ne victo similis magno cum ignaviae rubore ab oppugnatione discederet, ad intuendas Otimari preces paulatim animum deflexit. [3] Quem desperationis errorem Absalon, cum ingenti praeda superveniens, consilii sagacitate mire discussit: siquidem regem, si se ignaro Otimari votis annueret, exsecratus, interpretemque secretius abductum, quaecumque a barbaro pacifice tractarentur, contrario modo exponere hortatus, armatus in pontem descendit militisque eum prohibendae pugnae gratia adesse ratos acrius instare compellit, praedam, si vincerent, eorum iuris futuram pollicitus. [4] Grata militibus promissio fuit. [5] Iamque, explicito opere, alacres non solum telluris aditum, sed et turris fastigium occupant; quam scalis gratibusque adorti, fundunt obvios, resistentes obtruncant.

Dan  14.47.8 (p. 498,39 )
[1] Tunc Herborthus, eques Danicus, ne, pontis angustiis officientibus ac turba sociorum obstante, tardior superveniret, facilem ad hostes transitum novo irruptionis genere quaesivit. [2] Etenim, armorum onere retento, profundo se credidit, quosque gradu non poterat, incredibili nandi virtute praecessit. [3] Quod factum aemulantibus ceteris, teneram pontis compaginem militum concursus repente subsidere coegit. [4] Cuius ruina Absalonem quoque inter alios excussum pessumdedit; qui cum nandi usu calleret, tametsi armis obsitus esset, non solum inter undas securus emersit, verum etiam alios eius artis ignaros ab imminenti periculo tutos praestitit.

Dan  14.47.9 (p. 499,8 )
[1] Interea Sclavi, non suppetentibus ad fugam navigiis, doliis committere ausi, iisdem pro rotunditatis habitu circumvolventibus, ab insequentibus occupantur; qui nimirum ob inusitatum navigandi genus, ut suis miserabiles, ita nostris ridiculi fuere. [2] Itaque ludibrio permixta eorum infelicitas erat. [3] Capto vico, trucidantur mares, feminae captivantur. [4] Fuere etiam, qui regi capiendi Otimari consilium instillarent; quem, ne recentis victoriae gloriam unius hominis perfida captione corrumperet, inviolatum dimisit hostique parcere quam famae nocere maluit. [5] Cum omni deinde exercitu pristinum iter remensus, prius classem, mox patriam repetivit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek