Dan
12.1.1 (p. 330,2 )
[1] Interfecto Kanuto, Iuti, iniquae
societatis pertinacia singularem Olavi gratiam amplectentes, creari eum
regem alacerrimis petivere suffragiis, hunc sibi plurimum gratiae relaturum
sperantes, cui tanto regnum discrimine quaesivissent, neque eius fratribus
hunc honorem, eximio Kanuti amore suspectis, erogandum duxerunt.
[2] Igitur pecunia pacta Nicolaum, communem tam praeteriti quam futuri
regis germanum, vadem pro eius redemptione dederunt receptoque regnum
imponunt.
[3] Nec parvum Nicolaus fraternae caritatis specimen edidit; siquidem
fraternas induere catenas suisque vinculis germano regnum emere non
dubitavit.
[4] Quod audiens Ericus, contumeliae memor, quam ei communis fratris iussu
inflixerat, ultionis metu cum coniuge Botilda, quae Ulvoni Gallitiano ex
filio Thrugoto neptis obvenerat, Suetiam petivit.
[5] Dani vero, collato certatim aere, pro sponsoris reditu pactam creditori
pecuniam numerarunt.
[6] Quem, Flandrensi custodia liberatum, infesta parricidis fortuna veluti
cladem aliquam agrorum nostrorum abundantiae ac fertilitati iniecit.
[7] Nam cum Dani, novi regis initiis applaudentes, pristini ruinae
procacius insultarent, criminosis semper infensa divinitas, ne diu scelus
impunitate floreret, petulantiam penuria rependere voluit communique inopia
publici parricidii iusta exegit piacula.
Dan
12.1.2 (p. 330,20 )
[1] Ut enim non in singulos modo, sed in
universos animadverteret, summa aeris intemperantia annorum, quibus Kanutus
regnum gesserat, numerum adaequavit caelestique robore humana vi maiorem
edidit ultionem.
[2] Quippe verni aestivique temporis fervore satum omne coaruit; autumnale
vero adeo pluvium fuit, ut, si quid locorum humilitate palustrive madore
succrevisset, perseveranti imbrium inundatione desideret; quamquam
contrarium caeli habitum humanae commoditatis ratio flagitasset.
[3] Igitur opportuno solstitium humore caruit, eundemque sine modo profusum
siccum amans Sextilis excepit.
[4] Tunc plane camporum facies, caelestibus imbribus inundata, late
patentis stagni speciem praebere conspecta est.
[5] Ita, quod aestas aegre genuit, autumnus oppressit, tantaque temporum
intemperies exstitit, ut nec imber aestum leniret nec aestus imbris
illuviem temperaret.
[6] Quin etiam agrestes, aquis campos tegentibus, supernantia spicarum
capita demetentes, naviculis excipiebant, ac deinde putres aristarum
reliquias fornacibus igni percalefactis exsiccandas mandabant sicque eas
molae subicientes, quia panem praestare non poterant, in usum pultis
vertebant.
Dan
12.1.3 (p. 330,36 )
[1] Quamobrem tanta ciborum penuria
incessit, ut maxima populi pars alimentorum inops inedia consumeretur.
[2] Ea res locupletes inopia, pauperes morte multavit maioresque aere,
minores spiritu spoliavit.
[3] Nam divitum populus, non suppetentibus alimentis, auro argentoque
salutarem comparavit impensam, pauperum vero gregem, tam census quam dapis
inopem, horrida passim fames absumpsit.
Dan
12.1.4 (p. 331,6 )
[1] Rex ipse, ad ultimam tabem redactus,
plurima fruge latifundia permutabat, agrisque venire iussis, alimenta
possessionum pretiis comparabat.
[2] Nobilibus in eundem usum ingenuitatis insignia erogare rubori non fuit.
[3] Enimvero abunde seges finitimis erat, ut privata gentis, non publica
terrarum ultio videretur.
[4] Quae tam dira clades convictum populi animum sanctitatem Kanuti, quam
antea detrectaverat, fateri coegit deque celsitudinis eius contemptoribus
veneratores effecit.
[5] Sane tam evidens poena, aliis fruge abundantibus, Danis privatim
ingruens, et parricidarum noxam et perempti innocentiam liquido argumentata
est.
Dan
12.1.5 (p. 331,15 )
[1] Hanc pestem Sueno pontifex, cuius summa
apud Danos auctoritas erat, populo parricidii paenitere permonito,
incessuram praedixit.
[2] Quippe in plebem pius, in Deum venerabilis habebatur religionemque
attentiore cura, contiones praestantiore facundia celebrabat.
[3] Ita favore omnium occupato, arcem inter nostros auctoritatis atque
eloquentiae fastigium possidebat.
[4] Subiectorum mores non solum dictis, sed etiam serenissimis operum
informabat exemplis nec voce quam mente concinnior fuit.
[5] Idem, perfecta Trinitatis aede, in exaedificando eius ambitu Kanutum
religiosi operis socium habuit.
[6] Nec minorem in exstruendis Mariae sacrariis operam gessit.
[7] Quippe unum in urbe, alterum Ryngstadii enixe molitus, tertium Michaeli
Slaglosae condidit.
[8] Adeo se sanctorum penetralium singulari cultu flagrare monstravit.
[9] Nec domestica sanctitate contentus, augmentum eius foris petere,
arrepto peregrinandi labore, constituit.
[10] Cumque Hierosolymam proficiscens Byzantium pervenisset, contracta
varii generis ornamenta cum sacrorum cinerum reliquiis in necessarios usus
domestici templi remittenda curavit.
[11] Sed cuius Graecia pietatem vidit, mortem Rhodos aspexit.