Dan
14.42.1 (p. 482,22 )
[1] Interea rex, Rugianorum classe auctus
perque ostia amnis Zuynae Pomeraniam ingressus, Iulini oppidi, ipso
intacto, confinia populatur.
[2] Deinde ad fluvium Iulino Caminoque iunctum, uniformem principiis,
ostiis bipertitum, regia classe progreditur.
[3] Cuius navigationem crebra saepium obstacula a piscatoribus defixa
difficilem faciebant.
[4] Pons quoque praelongus, Iulini moenibus contiguus, media amnis
intercisione transitionem coartabat, citra quem, impedimentis arcentibus,
pernoctatum est.
[5] Mane rex continentem aggressus ex adverso urbis in ripa australi pontem
disici iussit; nec minori Syalandensibus piscatorias saepes convellere
studio fuit.
Dan
14.42.2 (p. 482,31 )
[1] Quos cum Iulinenses, per occultum
pontis transitum cymbis prolapsi, propellere niterentur, Absalon, qui simul
cum rege ripam ascenderat, alienis navigiis correptis, opportunum iis
praesidium attulit.
[2] In cuius clipeum coniecta tela inania cadebant, sociorum scutis
immissas cuspides retentantibus.
[3] Cumque eius navigium huic spectaculo procul intentum, hortante rege,
propius accessisset, repulsis hostibus ingentique pontis parte convulsa,
ceterae classi navigandi iter tribuitur.
[4] Quam cum oppidani praetereuntem scaphis incesserent, Absalon et Suno
cymbas suas sagittariis completas iis obiciunt, ancepsque exercitatio erat,
naviculis vario tormentorum genere decertantibus.
[5] Verum ut Iulinensibus oppidum, ita nostris classis refugio fuit.
[6] Ad ultimum cedentes oppidanorum scaphae liberum classi progressum
dedere.
Dan
14.42.3 (p. 483,6 )
[1] Quam cum Suno posterius sequeretur,
quendam e Iulinensibus insolentius ripae incursantem eiecto ballista
spiculo interemit eique mox alium subvenire conantem simili ictu
prostravit.
[2] Quorum corpora totidem ocius accurrentes humeris suis excepta celerrime
deportarunt.
[3] Cumque nostros ob id factum unus ex oppidanis, perinde ac sociorum
necem maledictis ulturus, acerbiore convicio insequeretur, proterve eum
Guthskalcus agere praedicabat, quod dona, quae in alios ultro collata
conspexerit, contumeliosa verborum violentia assequi cupiat.
[4] Nam cum duos eorum pedites a nostris equites factos conspexerit,
reliquos, si propius accessissent, similibus equis esse donandos.
[5] Quo dicto non solum insectatoris petulantiam contudit, verum etiam
oppidanorum omnium insolentiam proculcavit.
Dan
14.42.4 (p. 483,17 )
[1] Inde ad insulam Crisztoam perventum,
cuius incendio abstineri rex, ut annonae equorum alimentis necessariae
parceret, edixit.
[2] Proxime ad urbem Caminum, permeato amne, proceditur; cuius
septentrionali provincia armis incendioque vastata, proelium eius in ponte
conseritur.
[3] Sub quem Sclavi per occulta vada repentes, lanceis inter rimas
porrectis, furtim nostros vulneribus appetebant.
[4] Cuius incommodi fraudem Danicarum illico scapharum frequentia dispulit.
[5] Pontis quoque fragilitas, excidium minitans, amplius quam hostis
saevitia in metu reponebatur.
[6] Igitur, omissa urbis expugnatione, Crysztoam reditur.
Dan
14.42.5 (p. 483,26 )
[1] Ubi reducendae expeditionis summa cum
totius exercitus haesitatione consilium agitantes, qua parte pontum
repeterent, ambigebant.
[2] Nam cum Pomeranorum lacus tribus ostiis in fretum decurrat, duobus,
Penensi videlicet et Zuynensi, longinquitatis taedio fastiditis, propinquam
Caminensis exitus brevitatem adire placuit.
[3] Quem Gero quidam, regionis eius locorum peritus, adeo vadosum
incertaeque profunditatis asseruit, ut eum aestus dumtaxat regressu suo
meabilem faciat.
[4] Cuius cognoscendi gratia Absalon cum tribus navigiis missus, contigui
maris saevitia interpellante, profunditatis habitum excusse rimari non
potuit.
Dan
14.42.6 (p. 483,35 )
[1] Hic fluvius, ubi lacu emanat,
contractiore alveo stagnat, progressu vero suo supra modum latitudinis
incrementa suscipiens, eximiam paludem aut facit aut invenit; rursum ubi
pelago influit, pristinae contractionis mensuram resumit.
[2] Quamquam vero classis regia Absalonis reditum opperiri deberet,
navigationis ardore praecepti oblita, imperio festinationi posthabito, ad
idem amnis deverticulum procurrit ac se ipsam proprio ductu difficillimis
alvei locis inseruit.
[3] Cuius cum Christophorus terga custodis more postremus tutaretur,
insulantibus Sclavorum navigiis, haud facilem fluvii ingressum habuit.
[4] Quod attentationis genus partim viribus suis, partim sociorum auxiliis
propulsavit.
Dan
14.42.7 (p. 484,5 )
[1] Cumque rex eodem die Iulinensis
provinciae denuo invadendae consilium agitasset, Absalon, concubia nocte
opportuna ascensui loca scrutatus, ubi solidiorem fundi situm advertit,
illic aut palos fixit aut harundines ripae iunctas nodis signavit,
posteraque luce easdem indiciorum notas secutus, exponendis equitibus
facilem continentis aditum praemonstravit.
[2] Qui cum Magnum Erici filium diurnae excursationis agendaeque praedae
socium haberet eumque incautius evagantem ab hostibus prope interceptum
acciperet, quamquam a rege vicorum incendiis insistente revertendi imperium
accepisset, caritatem oboedientiae praetulit Magnumque, partim navali
partim equestri hostium militia artissimo in loco conclusum, e vestigio,
concitato agmine superveniens, imminentis exitii periculo liberavit.
[3] Nec ingratus auxilii Magnus salutem suam se ei debere confessus est.
[4] Ad haec ingentes servatori grates exsolvit seque etiam spiritum suum,
si necesse foret, eius saluti impensurum promisit.
Dan
14.42.8 (p. 484,18 )
[1] Verum Absalon, memor hanc opem a se
latam adversum regis imperium esse, ne tristiorem eius vultum experiretur,
gratiam, quam contemptu laeserat, praedae obiectu recuperare constituit.
[2] Igitur pecorum ordines prae se agi captivosque in castra praecedere
iussit eoque aspectu permulsos regis oculos in adventum suum sereniores
effecit.
[3] Is namque, cognitis Absalonis operibus spoliisque conspectis, iram,
quam contemptui inflixit, virtuti remisit eumque levi reprehensionis genere
venientem excipere contentus fuit.
Dan
14.42.9 (p. 484,25 )
[1] Repetita classe, anceps educendae eius
consilium fuit.
[2] Alii siquidem medias faucium angustias ad commodum navigationis
ligonibus patefacere strictasque fluvii partes fossorum opera ampliandas
censebat; sed quia manifestum erat, futurum, ut arenis maritimo aestu
appulsis fossa obstrueretur, opus attentatum non est.
[3] Alii naves subiectis trabibus communi vi in pontum pertrahendas duxere,
equitatu utrimque ripas tuente.
[4] Rugianis solis sex parvulas rates hac arte educere contigit, ceteras
vero, oneribus admodum impeditas, disiungi quam abstrahi facilius fuit.
[5] Igitur cum nostri infinito procedendi ardore aliquamdiu fauces frustra
tentassent, revocante rege, aegre coepto cesserunt.
[6] Tanta omnes (Absalonem excipio) hoc exitu utendi aviditas stimulabat.
[7] Is namque, explorato amne, faucium profunditatem navigiis inaccessam
fore compererat.
Dan
14.42.10 (p. 484,37 )
[1] Interea Kazymarus, imperita nostrorum
secessione gavisus, claudendi amnis gratia quinquaginta navium classem eius
principio obiciebat, ratus nihil hostium fortunae praeter mortem aut
captionem residui fore.
[2] Insignes ei sagittarii Konon et Cirinus fuere, ab Henrico in Sclavorum
auxilium Danorum odio missi.
[3] Bugiszlavus quoque cum equestribus copiis superveniens, navigiis in
supplementum fratri transmissis, Iulinenses, quod cum nostris acie non
conflixerint, ignaviam iis obiectando contempsit.
Dan
14.42.11 (p. 485,3 )
[1] Quae res adeo Iutensium animos metu
confecit, ut Absalonem veluti contione circumdatum palam conviciis aggredi
deforme non ducerent, eius ductui imputantes, quod propriae festinationis
impulsu commiserant.
[2] Quin etiam muliebriter et quasi per lamentum queri coeperunt olim regum
consilia ad illustrium virorum arbitrium propendisse, nunc in stolidissimi
cuiusque monitis sententiaque consistere.
[3] Enimvero Danis eo loci perventum esse, unde reditus spes praesumendae
non sit.
[4] Quamobrem pauca navigia, quibus rex ac principes dilabi possent,
publico conamine extrahi oportere, ne Danorum vires ac nomen uno temporis
momento funditus collaberentur.
[5] Quam insectationem Absalon adeo patienter ac moderate tulit, ut nihil
ex consueto mentis aut vultus habitu deponere videretur, idque solum monere
contentus fuit, ut eas tantum ad praesens voces profunderent, quarum in
futuro meminisse non pudeat.
Dan
14.42.12 (p. 485,16 )
[1] Huic forte obstrectationi Scorro
Wagnonis filius interveniens, primum ob confusas populi voces, cuiusnam rei
mentio haberetur, liquido exaudire non potuit.
[2] At ubi, cessante iurgio remissoque strepitu, Absalonem maledico
astantium sermone lacerari cognovit: 'Desipitis', inquit, 'commilitones,
piissimi ac valentissimi viri industriam tamquam scelus aliquod aut
flagitium obscena verborum petulantia proculcando ignavasque et indignas
fortibus voces in eius convicium muliebriter iaciendo.
[3] Neque enim strenuam ac fortem operam iniqua aestimatione pensare fas
est.
[4] Ipso siquidem ductore eas terrarum partes armis lustravimus, quas ne
aspicere quidem maioribus nostris contigit.
[5] Et sane principibus ductandi, militibus sequendi ius competit.
[6] Ergo nos propriis operis niti, alienis vero imperiis regi convenit;
neque enim ab eodem et defendi et ductari debemus.
[7] Quapropter nos illi grates habere par est, qui fortunas suas toties pro
nostra praeda victoriaque devovit, cuiusque nunc fortissimo ductu eo
necessitatis pervenimus, ut salutem armis protegere debeamus.
[8] Iam enim patriam ac penates affectantibus ante hostium oculos
conspicuum virtutis opus edere necesse est reditumque probitatis actibus
impetrare.
[9] Has autem populi nostri querelas a summa animorum trepidatione
profectas quis dubitet?
[10] Sed, pro dolor, quid causae est, quod tot illustrium virorum
praecordia tam repente fiducia defecit, ignavia occupavit?
[11] Quid nobismet ipsis, nullo concutiente, metum parimus abiectaque spe
sine periculo trepidamus?
[12] Corporibus integri sumus neque nexus neque plagas experti.
[13] Dextris enses gestamus, nihilque robori nostro inopia aut clades
detraxit.
[14] Age tantam fortunae incolumitatem virili mentium robore prosequamur!
[15] Meminerimus nos viros exercitatos, non imbelles feminas esse et inter
paene inermes hostes summa cum armatura versari!
[16] Certe si classis nostra aut naufragio aut incendio perisset, nihil
impedimenti esset, quo minus per medios hostes patriam equis repeteremus.
[17] Mittite ergo trepidas ignavasque voces muliebriter auribus tantae
contionis inserere, exsurgentesque animis hebetatos fortitudinis nervos
pristina virtutis fiducia recreate!'
[18] Talibus aliquamdiu monitis insistens, potius obtrectantium ora
cohibuit quam animos correxit, depressitque iurgium exhortantis auctoritas,
quod ei summa pietas ac praecipua fortitudo maximam sociorum gratiam
conciliaverat.
Dan
14.42.13 (p. 486,9 )
[1] Interea Kazymarus, classis nostrae
potiendae spe admodum incitatus, simulandae fiduciae gratia, tentorio in
ripa defixo, aureis argenteisque poculis sibi ac militibus merum propinari
constituit.
[2] Cuius insolentiae fastum fugatus postmodum rubore mutavit.
Dan
14.42.14 (p. 486,13 )
[1] Interea Waldemarus principes, a
classis pertractione revocatos, curatis corporibus, ad se coire iubet.
[2] Quos cum intra navigium suum frequentes adesse cognosceret, quid factu
potissimum ducant, inquirit.
[3] Quibus responsum non dantibus, taciturnitatem miratus, causam eius
exponi praecepit.
[4] Tunc quidam, haesitantibus ceteris, pueros ei in consilium adhibendos
dicebat, quorum praecipue monitus sectari soleat, ut, quos duces elegerat,
etiam reduces habeat.
[5] Qua voce Waldemarus Absalonis sibi familiaritatem exprobrari
cognoscens, non moris esse inquit fortes viros invicem se muliebriter
reprehendere; quin potius, ubi publicae necessitati consulitur, privatas
lites facessere oportere.
[6] Sed neque hominem, qui ab ipsis imperitiae damnetur, si consultus
fuerit, responsionis ignorantia silentium acturum; intuensque Absalonem,
quid suadeat, rogat.
Dan
14.42.15 (p. 486,25 )
[1] Ille consilium in expedito esse, cum
eo rege libitum foret uti, pronuntiat; quae enim aliis impedimenta atque
obstacula videantur, dispulsu facilia fore, neque aut navium obiectum aut
equitum incursum morari posse, quo minus ea parte egressus pateat, qua
aditus fuerat.
[2] Regem quippe, expositis in continentem equitibus, protegendae classis
gratia ad ipsas fauces secedere debere, eoque navigia nonnulla loricatis
remigibus instructa ceteris singulatim praeire et classem hostilem, cum
primum frequentium comitatus affuisset, irrumpere.
[3] Ridentibus cunctis et, an ipse praevius fore vellet, percontantibus:
'Volo', inquit, 'ne fortius dixisse videar quam fecisse.
[4] Etenim audacium consiliorum auctores, quod ore suadent, manu prosequi
convenit.'
Dan
14.42.16 (p. 486,35 )
[1] Delectatus consilio rex Absaloni naves
remigesque, quos posceret, expediri praecepit ac protinus, ripam stipatus
equitibus petens, ad amnis principium properavit.
[2] Quo Kazymarus eminus adventare conspecto, relicto ocius tabernaculo, ad
classem trepido cursu se retulit.
[3] Septena, delectu habito, navigia procurantur eademque loricato remige
exornantur.
[4] E quibus bina Absalonis fuere, totidemque Esbernus ac Suno ductabant;
reliquis tribus Thorbernus et Olavus et Petrus Thorstani filius praeerant.
[5] Cumque Absalon, cetera classe seriatim subsequi iussa, navigio primus
incederet, ignotum amnis deverticulum inoffenso navigationis compendio
penetravit; cuius reliqua navis gubernantis errore subito vadis insedit.
[6] Sed hunc deviae navigationis excessum, detrusa arenis puppe, remigum
velocitas correxit, statimque barbara classis ceu ventis correpta passim
dilabitur.
Dan
14.42.17 (p. 487,8 )
[1] Cuius fugam Dani magnis ac laetis
vocibus insecuti, discissum sacci vinculum effuso clamoris gaudio
praedicabant deque accusatoribus Absalonis veneratores effecti, ingenti
gratia ipsi relata, contumeliam laudibus redemerunt.
[2] Sed et eius animus, moderationis et constantiae viribus praeditus,
mobilis vulgi adulatione extolli parvi habuit, tantumque se in despiciendis
laudibus gessit, quantum in contemnendis vituperiis egerat.
[3] Tantulo negotio tam ingens periculum dispulsum est.
Dan
14.42.18 (p. 487,15 )
[1] Bina Sclavica navigia, remigum metu
deserta, apud Criztoam a nostris excepta sunt; tertium, substantibus aquae
palis affixum, sociorum succursu servatum est.
[2] Cumque rex citatis equis Iulinum petisset, Bugiszlavus, circa pontis
refectionem ineundae urbis studio occupatus, conspectis Danis, operam fuga
mutavit; adeo illum subita animi trepidatio pristinae dictorum suorum
insolentiae oblivisci coegerat.
[3] At rex, confestim refecto ponte, tamquam hostium operam consummaturus,
in australem ripam equites traiecit, quo facilior exoneratae classi inter
amnis consaepta progressus pateret.
Dan
14.42.19 (p. 487,23 )
[1] Quo postquam Absalon subsequenter
navigia ductando pervenit, ne eadem Iulinenses, ut soliti erant,
incesserent, instructam sagittariis scapham conscendit eamque medio inter
urbem et classem amne direxit.
[2] Verum oppidani, nimio timoris haustu perculsi, anxia cum desperatione
totius militaris fiduciae vacui, moenibus suis inclusi latebant.
[3] Pertransitis impedimentis, navigiis equi redduntur, defessaque remigio
classis in portum colligitur.
[4] Cumque Absalon ac Suno consueto excubandi officio postremum, fixis
ancoris, locum cepissent, veriti, ne eorum navigia, vento circumferente,
solido propius adacta nocturnae equitum irruptioni paterent, conscensis
naviculis, quantum ripa a profundo distaret, curiosa amnis collustratione
explorare coeperunt.
Dan
14.42.20 (p. 487,33 )
[1] Interea quidam e Iulinensibus, mero
solutus, sed venusta admodum clientela stipatus, ripam insolentius
obequitando petivit, benigneque iis Guthscalco interprete locutus atque
obsides pacis postero die dandos pollicitus, reliquiis rerum parci
praedaque abstineri poposcit.
[2] Quo discedere volente, equus, insolentius ab eo per iactantiam
concitatus, subito lapsu corruit eumque vehementi ictu humo inflictum paene
exanimem prostravit.
[3] Hunc satellites veloci accursu iacentem attollere frustra conati sunt,
quippe cuius sensus, halitu intercluso, magnitudine casus sopiti
viderentur, nostrorum vero sagittis petiti capiendum hosti herum liquerunt.
[4] Qui protinus a vernulis Absalonis in scapham coniectus ad liburnam
defertur, ubi, visu demum motuque corporis recuperato, inter suos se
constitutum existimans, assidentes osculo amplexuque petebat.
[5] Quo errore risum spectantibus suscitavit.
Dan
14.42.21 (p. 488,8 )
[1] Interea rumor falso dispersus exercitum
subit hostes impediendi exitus studio Zuynensia ostia crebris occupasse
navigiis.
[2] Cuius opinionis fidem idem barbarus, rumorem falsitatis arguendo,
levavit, praefatus excussum sibi exploratumque fore Sclavicum robur Danico
adaequari non posse.
[3] Quod si Pomeranorum vires Polonensibus sociatae ferro cum Danis
decernere debuissent, malle se tutiusque posse Danicas partes quam adversas
fovere.
[4] Ceterum si Polanis ac Sclavis contra Danos dimicaturis etiam Saxonica
accessissent auxilia, nescire se, quam partem victoriae propiorem esset
auguraturus.
[5] Qua asseveratione nostros ad capessendam cum hostium contemptu
navigationem alacriores effecit.
Dan
14.42.22 (p. 488,18 )
[1] Tanta autem timoris vis Sclavorum
animos hebetaverat, ut ne extremos quidem, sicut olim consueverant,
incessere tutum ducerent.
[2] Petrus quoque cognomento Toddo, cum navigium suum palis illisum
rupisset eiusque reficiendi causa abeuntem sociorum classem relinqueret,
tempus reparationi impensum, ut solitarius, ita omnis periculi immunis
exegit, refectaque puppe subsecutus socios, nemine lacessente, per tutam et
liberam navigationem ad classem pervenit.
[3] Adeo Sclavorum petulantiam pristini metus reliquiae castigabant.
[4] Ergo inconcussus peractae expeditionis reditus fuit; residuum anni otio
tributum est.