link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.40.1 (p. 477,11 )
[1] Per idem tempus legati regis, quos, ut sibi paternae animae sanctitatem sacris honoribus venerari liceret, Romam transmiserat, consentaneas voto litteras retulerunt. [2] Quibus cognitis rex, omni Danica nobilitate sub edicto Ryngstadium evocata, circa solemne Ioannis, quod in aestivo solstitio colitur, et parenti caelestes honores et filio regios celebrare constituit, maxima claritatis incrementa accepturum se ratus, si una eademque luce ex iis alterum ara, alterum corona donasset, ut et huius infantia regnum reciperet et illius spiritum publica religio consecraret. [3] Sed neque se ulla alia ex re tantum voluptatis hausturum credebat, quam si in filio maiestatis suae insignia vivus conspicere potuisset.

Dan  14.40.2 (p. 477,21 )
[1] Quin etiam naves a propinqua statione revocatas longinquam agere iussit, quo citius profundae barbariae piratas offenderent, ante feriam, quae Ioannis censetur, participandae sollemnitatis gratia reversuras. [2] Discedentes quoque praemonuit, ne huius generis piratas, callidius quam fortius confligere solitos, repente lacesserent, ut quibus id consuetudinis sit, ut, hostili classe superveniente, navigiis suis in litus subductis, de industria citato cursu latebram petant hostibusque liberum instandi locum tribuant, sed mox ut eorum navigia ardenti remigum studio passim litoribus applicata conspexerint, improviso recursu latebris erumpentes, eadem brachiis per foros iniectis apprehensa subducant subductaque, nautis partim lapidum, partim telorum nimbo obrutis, ferro perfodiant ac crebris foraminibus absumant. [3] Hos itaque, tametsi fugere videantur, avidius insequendos non esse, quorum non minus fuga quam impetus metui debeat; neque terga praebentibus praepropere innitendum, sed potius et litus composito navigationis genere petendum et in aciem iunctis patienter ordinibus descendendum. [4] Haec agentibus in expedito victoriam fore, quod inermes illi nudisque paene corporibus dimicantes plus astu quam apparatu niti soleant. [5] His monitis incalescentes se in Olandiam appulerunt.

Dan  14.40.3 (p. 477,38 )
[1] Verum quamquam Sueones ac Dani inimicitias gererent, ne destinatam paganis cladem Christianis infligerent, insulae parcendum duxerunt, religionis concordiam regnorum odiis praeferentes. [2] Hic ab indigenis permixtos Estonibus Curos propinquo in portu piraticam exercere perdocti, indicatum sibi locum, ut cuique navigationis celeritas suppetebat, cum contemptu hostium, regii monitus immemores, certatim subintrant. [3] Quo viso, speculatrix Estonum ratis remigio in altum excessit deviaque navigatione diffugere quam sociae classi visorum nuntium afferre maluit.

Dan  14.40.4 (p. 478,6 )
[1] Quod reliqui piratarum experti, subductis in continentem navigiis, de industria se propinquae silvae fructibus occultare coeperunt. [2] Quorum commentum Sueno Scølingus et Nicolaus Wendilensis haud callide aestimantes, vehementi remorum impulsu concitatis navigiis, cum universis remigibus litus insiliunt, ubi protinus fallaci barbarorum recursu excepti diuque cum iisdem strenue proeliati, neglecti regalis consilii poenas exitio pependerunt. [3] Quibus dum Tovo Longus et Esgerus, insignes Absalonis equites, auxilio fore gestiunt, quorum spiritum protegere student, sociantur funeribus. [4] Talibus sociorum periculis Magnus Scaniensis irritatus magis quam territus, diverso litoris aditu similem pugnae eventum habuit. [5] Horum omnium navigia barbari remigibus viduata, mox securibus perfossa profundo merserunt.

Dan  14.40.5 (p. 478,17 )
[1] Has militum strages Christoforus contemplatus, temperato remigii cursu terris navem abstinuit. [2] Quae cum, fluctuante prora, litori latus adverteret, tanta saxorum vi ab hoste petita est, ut remiges, sua tantum corpora munire contenti, aliena attentare nequirent nec iam inferendis ictibus sed vitandis vacarent. [3] Haec postquam Esbernus animadvertit, ne sanguis regius frustra sibi creditus videretur, strenua navigatione continentem petendo mediis se iaculantium saxis immersit oneratumque periculis iuvenem ab imminenti exitio navigii sui interiectu servavit. [4] Quod protinus barbari magnis viribus apprehensum, vulneratis, qui prorae praeerant, in litus haud segniter pertrahendum curarunt.

Dan  14.40.6 (p. 478,27 )
[1] Esbernus cum se, tribus spiculis ballista emissis, toties ictu fraudatum videret, confracto tormento, cuius usum frustra tentaverat, a puppi in proram armatus concessit solusque tot hostes aliquanto diei spatio mira animi corporisque virtute sustinuit. [2] Tandem silicibus adeo contusus telisque perstrictus, ut pedibus quoque deficeretur, aegre puppi repetita consedit. [3] Iamque a comitibus desertus (nam cuncti praeter unum, pellente metu, profundo se dederant), postquam barbaros navigium, cuius iam latera dolabris perfregerant, insilire conspexit, virtutis pristinae non oblitus, viribus recollectis, semel iterumque ac tertio exceptos fugavit telaque in se congesta acerrime in hostem retorsit, auxilio sibi vertens, quod in eius perniciem vis aliena contulerat.

Dan  14.40.7 (p. 478,37 )
[1] Ad ultimum, hebetatis nervis, lassitudinis nimietate confectus, cum, potius debilitati quam hosti cedens, resumendarum virium gratia paululum gradum referre coepisset, tam gravem lapidis ictum capite excepit, ut ante puppim paene exanimis collaberetur. [2] Quem cum barbari, conscenso navigio, iacentem obtruncaturi concurrerent, unicus eius comes, cum voce semianimem suscitare non posset, dextera comprehensum erexit solaque consistentis imagine propinquas hostium catervas repulit. [3] Tanta quippe fortitudinis eius experimenta fuerant, ut aspectu non minus quam viribus hostem terreret. [4] Postremo, sensibus redditis, comitem percontatus, curnam ab eo fatigaretur, postquam navigium barbaris completum audivit, pristino animi vigore, pulsis omnibus, in proram concessit, pugnaque strenue edita, cum, viribus propemodum absumptis, ad malum regredi vellet, rursum semianimis concidit perissetque, ni eum Christofori remiges ocius nave exceptum servassent.

Dan  14.40.8 (p. 479,11 )
[1] Quae res ceteros in litoris accessione cautiores effecit. [2] Eo namque prospectius abstinentes, eminus rem fundis iaculisque gessere. [3] Et quoniam rebus ulterius attentandis noctis propinquitas officere videbatur, sumpto differendae pugnae consilio, ne qua barbarorum ratis nocturno portus egressu clandestina fuga dilaberetur, excubiis observandum duxerunt. [4] Igitur barbari, cum se tantae classis obiectu conclusos viderent, fortitudinem ex desperatione capientes, iam non de fuga, sed victoria cogitare coeperunt. [5] Itaque partim propriis hostiumque navigiis, quibus potiti fuerant, partim silvestribus truncis arboreisque molibus munitionem ad urbis instar aedificant, binos habentem introitus artos admodum angustiisque difficiles, quibus quis veluti posticis submissus irreperet; latera quoque, quae ex navigiis compegerant, velis in multiplices ordines convolutis exterius muniebant, propugnaculorum usum a telarum consertionibus mutuantes. [6] Praeterea aliis sectos stipites figendis ictibus exacuere, aliis litoralia saxa iactibus idonea legere curae fuerat, et ne ulla ex parte remissi animis viderentur, bacchantium more cantu choreisque laetitiam simulabant, Danis tristem silentio noctem ducentibus.

Dan  14.40.9 (p. 479,27 )
[1] Tunc Lucas, Christofori scriba, nationis Britannicae, litteris quidem tenuiter instructus, sed historiarum scientia apprime eruditus, cum infractos exercitus nostri animos videret, maestum ac lugubre silentium clara voce perrumpens, sollicitudinem alacritate mutavit. [2] Siquidem memoratis veterum virtutibus nostros ad exigendam a sociorum interfectoribus ultionem tanta disserendi peritia concitavit, ut non solum maestitiam discuteret, verum etiam cunctorum pectoribus fortitudinem ingeneraret, dictuque incredibile fuerit, quantum virium in nostrorum animos ab alienigenae hominis sermone manaverit.

Dan  14.40.10 (p. 479,35 )
[1] Diluculo reddito, paucis ad prohibendam hostium elapsionem relictis, remoto ab eorum castris spatio litus conscendunt, ne in ipso apparatu repentinos supervenientium paterentur incursus. [2] Itaque cultius armatis in acie praeire iussis, ignobilibus quibusque subsequendi locum attribuunt. [3] At barbari non per acies, sed passim munitione delapsi, ingenti clamore edito, in pugnam prosilire coeperunt, existimantes Danos, strepitus viribus perterrefactos, primo congressionis impetu superandos. [4] Tantus autem clamoris eorum horror increbruit, ut in postrema acie collocatis non solum metum, sed fugam incuteret. [5] Verum a praecedentibus secus ac rebantur excepti, non minore impetu castra, quam reliquerant, repetebant. [6] Complures ex iis caesi, solus e nostris Olavus, guttur telo traiectus multoque sanguinis profluvio debilitatus, semianimis in litus refertur.

Dan  14.40.11 (p. 480,7 )
[1] Primus Nicolaus Stigonis filius, vir genere et viribus iuxta splendidus, defensam a barbaris munitionem irrupit, sed in ipso mox aditu vehementi fustis ictu exceptus procubuit. [2] Quem Ako frater proprii corporis obiectu protegere cupiens, dirum in gutture vulnus excepit. [3] Quorum fortitudinis vestigia ceteri insecuti, facto irruptionis gradu, cum contemptu periculorum atrocius in hostem grassantur. [4] Quibus etiam, qui excubiis praeerant, supervenientes opem tulere, alii, malis appositis munimenti fastigium transscendentes, ferendi sociis auxilii studio hostilibus sese globis immergunt. [5] Tanta autem in barbaros strages exercita est, ut ex ipsorum multitudine ne cladis quidem nuntius superstes reperiretur. [6] At nostri, praedae partitione acta refectisque navigiis, nobilium sociorum cadavera salientes, ignobilibus ibidem tumulatis, in patriam referenda curabant.

Dan  14.40.12 (p. 480,19 )
[1] Qua inita, Waldemarum apud Ryngstadium magna cum optimatum frequentia regio apparatu feriantem reperiunt; ubi Lundensis pontificis ministerio, cuius id exsequendi officium erat, et patris eius ossa arae traduntur et filius, septem annos natus, regia in sella purpura venustatur.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek