Dan
10.7.1 (p. 274,23 )
[1] Nec silentio implicandum, quod sequitur.
[2] Toko quidam, aliquamdiu regis stipendia meritus, officiis, quibus
commilitonum studia superabat, complures virtutum suarum hostes effecerat.
[3] Hic forte, sermone inter convivas temulentius habito, tam copioso se
sagittandi usu callere iactabat, ut pomum quantumcumque exiguum baculo e
distantia superpositum prima spiculi directione feriret.
[4] Quae vox, primum obtrectantium auribus excepta, regis etiam auditum
attigit.
[5] Sed mox principis improbitas patris fiduciam ad filii periculum
transtulit, dulcissimum vitae eius pignus baculi loco statui imperans, cui
nisi promissionis auctor primo sagittae conatu pomum impositum excussisset,
proprio capite inanis iactantiae poenas lueret.
[6] Urgebat imperium regis militem maiora promissis edere, alienae
obtrectationis insidiis parum sobriae vocis iactum carpentibus.
[7] Itaque ex dictis etiam non dictorum effectui obligabatur, evenitque, ut
conatus suos ad id, quod minus praesumebat, erigeret, et, quod parum
professione coluerat, plenius experientia celebraret.
[8] Neque enim solida virtus, tametsi detractionum laqueis implicata,
iustam animi fiduciam abicere potuit.
[9] Quin etiam eo certius, quo difficilius, experimentum accepit.
Dan
10.7.2 (p. 274,39 )
[1] Exhibitum itaque Toko adolescentem
attentius monuit, ut aequis auribus capiteque indeflexo quam patientissime
strepitum iaculi venientis exciperet, ne levi corporis motu efficacissimae
artis experientiam frustraretur.
[2] Praeterea demendae formidinis consilium circumspiciens, vultum eius, ne
viso telo terreretur, avertit.
[3] Tribus deinde sagittis pharetra expeditis, prima, quam nervo inseruit,
proposito obstaculo incidit.
[4] Cui si fortuna caput adolescentis obiecisset, haud dubie in patris
periculum nati poena recideret, spiculique error percussorem percussi
exitio sociasset.
[5] Virtutem ergo patris an ingenium filii impensiori admiratione
prosequar, ambigo, quorum alter artis suae prudentia parricidium cavit,
alter coporis animique patientia sibi sospitatem peperit, patri pietatem
servavit.
[6] Enimvero iuvenile corpus senili animo roboravit, tantum fortitudinis in
exspectando iaculo exhibens, quantum peritiae pater in emittendo
praebuerat.
[7] Itaque constantiae suae beneficio, ne sibi spiritus, patri salus
eriperetur, effecit.
Dan
10.7.3 (p. 275,12 )
[1] Interrogatus autem a rege Toko cur plura
pharetrae spicula detraxisset, cum fortunam arcus semel dumtaxat
experimento prosequi debuisset: 'Ut in te', inquit, 'primi errorem
reliquorum acumine vindicarem, ne mea forte innocentia poenam, tua
impunitatem experiretur violentia.'
[2] Quo tam libero dicto et sibi fortitudinis titulum deberi docuit et
regis imperium poena dignum ostendit.
Dan
10.7.4 (p. 275,18 )
[1] Sed his necessitatum procellis erutum
paulo post par mali tempestas implicuit.
[2] Haraldo enim eius se artis, qua Finni nivales saltus peragrant,
peritiorem iactanti Toko in consimili genere laudis suam ausus conferre
virtutem, apud Collam rupem editae professionis experimentum praebere
compellitur.
[3] Sed quod minus exercito celebraverat, plenius a virtute mutuatus est.
[4] Eminentis enim scopuli cacumine conscenso, exiguo se fusti credidit
lubricasque plantis tabulas adaptando rapidum in praeceps vehiculum egit.
[5] Cuius praecipiti raptu in praeruptos silices actus, nihilo minus
debitum eius regimen intrepida manu continere suffecit.
[6] Neque illi aut periculi magnitudo aut ullus animi stupor, quo minus
firmo se corpore contineret, officere potuit.
[7] Exterruisset alium conspecta praecipitii immensitas atque ante ipsum
periculi ingressum plena metus hebetudine confecisset.
[8] Tandem illiso cautibus vehiculo, cui insistebat, excussus, fortuito
fustium fragmento solidum incolumitatis praesidium reperit, fatoque alioqui
propinquus felici naufragio insperatam salutis ancoram apprehendit.
[9] Enimvero acrius clivo impactus, perfracti vehiculi damno tutum
cursitandi eventum habuit.
[10] Nisi enim impetum eius invia petrarum robora vastaeque voragines
interpellassent, haud dubie procursum subiectum rupi pelagus excepisset.
[11] Ubi a nautis exceptus, inviso regi tristiorem fortuna sua famam
reliquit.
[12] Vehiculi quoque fragmenta a navigantibus inter undas reperta falso
periculi eius fidem auxerant.
[13] Ipse vero, suspectam Haraldo praesentiam reputans, quod virtuti suae
praemiorum loco pericula proponi cognosceret, studiorum suorum exercitia ad
filii eius Suenonis militiam contulit.