link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  8.6.1 (p. 220,36 )
[1] At Sialandenses, qui Haraldo duce usi fuerant, cum adhuc prioris fortunae species animis oberraret, femineis parere legibus probrosum rati, Olonem accedunt postulantes, ne clarissimi regis militiae assuetos muliebri iugo obnoxios haberi pateretur. [2] Praeterea ad ipsum se defecturos, si pro condicionis eorum deformitate tollenda arma susciperet, pollicentur. [3] Nec segniter Olo supplicantibus affuit, tam avitae maiestatis memoria quam militum invitatus obsequio. [4] Igitur Hetham ad se venire iussam cunctis praeter Iutiam dominationis suae partibus cedere ante minis quam armis coegit ipsamque Iutiam, ne feminae liberum regni usum tribueret, vectigalem effecit.

Dan  8.6.2 (p. 221,8 )
[1] Ceterum crudelitati intentus tam impium regem agebat, ut superior reginae contemptus cunctis paenitentiam pareret, quibus regnum eius rubori fuisset. [2] Duodecim duces, sive patriae calamitatibus moti sive Oloni ob aliam olim causam infesti, insidias capiti eius praeparare coeperunt. [3] Ex his fuere Lennius, Atylo, Thoccus et Withnus, qui, quamquam apud Sclavos praefecturam gerebat, Danos tamen origine contingebat.

Dan  8.6.3 (p. 221,14 )
[1] Ceterum ad peragendum facinus parum viribus atque ingenio freti pecunia Starcatherum asciscunt. [2] Ille, ut rem ferro exsequeretur, adductus, utentem balneis regem, susceptis cruenti ministerii partibus, attentare constituit. [3] Quo lavante ingressus, mox acri ipsius visu luminumque continua mobilitate vibrantium fulgore perstrictus, occulto metu hebetatis artubus, vestigium pressit relatoque pede manum propositumque suspendit. [4] Itaque, qui tot ducum, tot pugilum arma protriverat, unius inermis viri aciem ferre non potuit. [5] At Olo sane vultus sui conscius, obtecto ore, accedere eum propius et, quid afferat, edere iubet; quippe quem vetustas convictus et longa familiaritatis experientia ab insidiarum suspicione alienissimum faciebant. [6] At ille, destricto mucrone prosiliens, transverberat regem nitentisque assurgere iugulum ferit. [7] Centum et viginti auri librae in praemio reponebantur.

Dan  8.6.4 (p. 221,26 )
[1] Postmodum paenitentia ac pudore perculsus, tanta animi acerbitate commissum facinus luxit, ut, si mentionem eius incidere contigisset, a lacrimis temperare non posset. [2] Adeo culpae atrocitatem resipiscens animus erubescebat. [3] Praeterea aliquot ex his, quorum instinctu usus fuerat, in sceleris a se commissi vindictam occidit et, cui facto manum tribuerat, praebuit ultionem.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek