Dan
6.8.1 (p. 165,24 )
[1] Idem, plagis nondum medicamine procuratis
nec ulla adhuc cicatrice respersis, occiso ab aemulis Haldano, Suetiam
repetens, filium eius Sywardum, devicta quorundam rebellione, paternae
dominationis heredem constituit.
[2] Apud quem diutule conversatus, cum Frothonis fraudulenter oppressi
filium Ingellum transverso animo actum patris interfectoribus
animadversionis loco humanitatem atque amicitiam erogasse, fama rei
crebrescente, cognosset, ob tam horridum facinus indignationis aculeis
lacessitus dolenterque ferens tantae indolis iuvenem tam incliti patris
filium exuisse, eximium carbonum fascem tamquam opimam sarcinam humeris
suis Daniam petiturus impendit.
[3] Rogatus ab obviis, quid tam insolitum onus deferret, Ingelli regis
hebetudinem ad acuminis habitum carbonibus se perducturum astruxit.
Dan
6.8.2 (p. 165,36 )
[1] Itaque expedita et compendiaria semita
velut uno spiritu rapidum ac praeceps iter tandemque Ingelli hospitio usus
sedem maioribus destinatam suo more conscendit.
[2] Quippe apud prioris saeculi reges amplissimum dignitatis gradum
obtinere consueverat.
[3] Quem cum regina squalore obsitum sordidisque et agrestibus pannis
utentem ingressa conspiceret, ob deformitatem cultus parum curiosa hospitis
aestimatrix effecta simulque virum ex veste metiens,, stoliditatis
increpitum, quod maiores discubitu praecurrisset ac sedem rustico cultu
indignam occupasset, loco excedere iussit, ne pulvinaria taetriore quam par
esset habitu contrectaret.
[4] Quod enim ille ex fiducia agebat, stoliditati atque impudentiae
deputabat, ignara aliquanto splendidius mentem quam vestem in sublimi
lucere consessu.
Dan
6.8.3 (p. 166,10 )
[1] Paruit animosus senex, tametsi repulsa
aeger, indebitamque fortitudini suae contumeliam egregio animi temperamento
suppressit, acceptum ruborem nec voce nec gemitu prosecutus.
[2] Nec tamen tacitam doloris acerbitatem prorsus occultare sustinuit.
[3] Exsurgens enim atque in ultimam aedis partem secedens adeo ipsa
parietum robora demissi corporis impulsu contudit, ut tectum ruina paene
eximia tignorum trepidatione submitteret.
[4] Quo evenit, ut non solum repulsa, sed etiam exprobratae sibi
paupertatis ignominia lacessitus iram suam adversum contumeliosam reginae
vocem irrevocabili severitate destringeret.
Dan
6.8.4 (p. 166,19 )
[1] Quem cum Ingellus a venatione regressus
curiosioribus oculis collustratum nec os usquam hilariter circumferentem
nec se assurgendi officio venerantem animadverteret, Starcatherum esse
parum blandae frontis adnotatione cognovit.
[2] Nam cum manus eius bellico opere duratas, cicatrices adverso corpore
exceptas acerrimumque oculorum vigorem attenderet, animadvertit nequaquam
enervi animo esse, cuius corpus tanta vulnerum vestigia confodissent.
[3] Obiurgatam igitur uxorem impensius monuit, ut, abiecto irarum
supercilio, quem convicio insecuta fuerat, blandimentis permulsum
liberalitatis officiis deleniret ciboque et potione firmatum benigno
recrearet alloquio, praefatus hunc sibi olim a patre tutorem datum
infantiae suae indulgentissimum exstitisse custodem.
[4] Tum sera senilis animi cognitrix, rigore in mansuetudinem verso, quem
repulsa affecerat, convicii amaritudine laceraverat, ministrandi studio
venerata est atque ex hospita indignante obsequentissimam adulatricem agere
coepit, curiositatem suam irae eius opponere cupiens, eo quidem minus
errore culpabilis, quo illum celerius obiurgata deseruit.
[5] Nec tamen leves eius poenas pependit, cum loca, in quibus fortissimum
senem discubitus repulsa sugillaverat, postmodum fratrum suorum cladibus
cruentata conspiceret.
Dan
6.8.5 (p. 167,3 )
[1] Nocte vero Ingello cibum cum Suertingi
filiis capiente, apparatissimis dapibus insistens luxurioso mensas epulo
cumulavit senemque, ne maturius se convivio subtraheret, familiari
invitatione retinuit, tamquam operosioris escae oblectamenta solidum
virtutis rigorem excavare potuissent.
[2] Quibus cum Starcatherus oculos inseruisset, eorum usu lasciviore
contempto, ne quid externo ritui indulgeret, temperantia, qua plurimum
pollebat, appetitum suum adversus deliciarum irritamenta firmavit, ne
bellicam claritatem convivalibus illecebris absumendam permitteret.
[3] Erat enim fortitudo eius frugalitatis amatrix, aliena nimiae ciborum
abundantiae et ab immoderato dapum usu aversa, utpote quae aliquo in
momento ponendi luxuriam numquam vacavit semperque, voluptate omissa,
virtutis respectum egit.
Dan
6.8.6 (p. 167,14 )
[1] Cum ergo vetustos continentiae mores
omnemque pristinae consuetudinis habitum novo luxu ac lautitia corrumpi
animadverteret, rusticioris escae paratum appetens cenae sumptuosioris
impendium fastidivit.
[2] Igitur profusam dapum indulgentiam aspernatus fumidoque ac rancidulo
cibo usus famem eo sapidius quo simplicius pepulit, ne verae virtutis
nervos externarum deliciarum contagione tamquam adulterino quodam dulcore
remitteret aut priscae frugalitatis normam inusitatis gulae
superstitionibus abrogaret.
[3] Ceterum indignanter ferebat assam dapem eandemque elixam unius cenae
sumptibus erogari, edulium pro monstro accipiens, quod culinae nidoribus
delibutum fartoris industria multiplicis temperamenti varietate perfricuit.
Dan
6.8.7 (p. 167,24 )
[1] E contrario Ingellus, proiectis maiorum
exemplis, in novando mensarum ritu licentius sibi, quam mos patrius
permittebat, indulsit.
[2] Postquam se enim Theutoniae moribus permisit, effeminatae eius
lasciviae succumbere non erubuit.
[3] Ex cuius sentina in patriae nostrae fauces haud parva luxuriae
nutrimenta fluxerunt.
[4] Inde enim splendidiores mensae, lautiores culinae, sordida coquorum
ministeria variaeque farciminum sordes manavere; inde licentioris cultus
usurpatio a ritu patrio peregrinata est.
[5] Itaque regio nostra, quae continentiam in se tamquam naturalem aluit,
luxum a finitimis depoposcit.
[6] Cuius Ingellus illecebra captus iniurias beneficiis rependere
erubescendum non duxit, neque illi misera parentis clades cum aliquo
amaritudinis suspirio obversata est.
Dan
6.8.8 (p. 168,1 )
[1] At regina, ne propositi irrita abiret,
iram senis donis optime propulsandam existimans, mirifici operis vittam
proprio capiti detractam gremio cenitantis apposuit, benevolentiam eius,
quia virtutem hebetare nequiverat, mercari cupiens.
[2] Quam Starcatherus, necdum offensae acerbitate deposita, in os
offerentis reiciens, plus contemptus quam venerationis in eo munere
repositum arbitrabatur prudentique animo egit, ne cicatricibus obsito
galeisque assueto capite insolitum effeminati ornamentum exciperet, sciens
virilibus comis muliebre redimiculum inici non oportere.
[3] Itaque repulsam repulsa ultus, contemptum suum mutua aspernatione
pensavit, tantum se paene in vindicando rubore gerens, quantum gesserat in
sustinendo.
Dan
6.8.9 (p. 168,11 )
[1] Veterani namque bellatoris animus,
Frothonis cultum inextricabilibus amicitiae hamis complexus totque ac
tantis munificentiae eius meritis invitatus, ad abiciendum ultionis
propositum nullo indulgentiae blandimento seduci poterat, quo minus debitam
beneficiis eius gratiam etiam post fata referre satageret exstinctoque
vicissitudinem humanitatis rependere curaret, cuius adhuc exstantis
amantissimum animum liberalissimamque amicitiam expertus fuerat.
[2] Adeo quippe miserrimam Frothonianae cladis imaginem alte pectori
insertam gerebat, ut ab intimo praecordiorum eius secessu clarissimi ducis
respectus convelli nequiret, atque ob hoc praesenti beneficio pristinae
familiaritatis titulum anteponere non dubitaret.
Dan
6.8.10 (p. 168,21 )
[1] Ceterum superioris contumeliae memoria
nihil gratiae sequenti obsequio reddidit, lacessiti pudoris ignominiam
deponere nequiens.
[2] Tenacius enim iniuriarum vel beneficiorum imagines fortium quam mollium
animis inhaerere consueverunt.
[3] Neque enim illorum insuevit moribus, qui amicorum prosperum vitae
cursum comitantur, adversum deserunt, quique fortunae magis quam caritati
cultum tribuunt, propriis commodis quam alienae benevolentiae propiores.
Dan
6.8.11 (p. 168,27 )
[1] Animadvertens autem pertinax propositi
femina ne sic quidem convivalem a sene hilaritatem elici posse, ut
blanditiarum coeptum liberaliori comitate prosequeretur cumulatioremque
hospiti honorem redderet, tibicine de industria modulari iusso, musam, qua
indignationis eius perseverantia flecteretur, instituit, artificialis soni
ministerio naturales inclementiae nervos elidere cupiens.
[2] Sed fistulae aut chordarum lenocinium in hebetanda viri pertinacia
parum efficax mansit.
[3] Auditor enim exhibitum sibi cultum figmentum magis quam caritatem
redolere cognovit.
[4] Quo evenit, ut elusus opinione sua mimus statuae magis quam homini
canere putaretur disceretque ponderosissimae severitatis statum frustra
scurrarum lusibus attentari, inanique oris spiraculo maximae rei molem
labefactari non posse.
[5] Adeo enim Starcatherus oris habitum indignationis pertinacia
firmaverat, ut nulla ex parte consueto infractior videretur.
[6] Quippe debitus votis rigor, nec tibiae cantu nec gulae lenimento
permulsus, plus strenuo virilique proposito quam aurium aut epuli
blandimentis tribuendum putavit.
[7] Osse itaque, quod vescendo carne spoliaverat, in vultum gesticulantis
proiecto, plenas aurarum buccas violenta flatus excussione laxavit.
[8] Quo facto, quantum severitas scaenicos plausus fastidiret, edocuit.
[9] Ira siquidem obseratae aures nulli voluptatis affectui patuerunt.
[10] Dignum histrione munus turpi praemio deforme multavit obsequium.
[11] Siquidem optimus meritorum aestimator muneris loco tibicini tibiam
erogavit ac durum mercedis genus molli officio retulit.
[12] Itaque mimus, nescias sonorius cecinerit an fleverit, quam parum in
luxuriosis pectoribus fortitudo possideat, effusa lacrimarum acerbitate
testatus.
[13] Neque enim, qui totum se voluptati substraverat, quandoque calamitatis
incursum tolerare didicerat.
Dan
6.8.12 (p. 169,17 )
[1] Cuius laesio futuras cenae clades
ominata est.
[2] Et bene quidem cultor severitatis animus vindictae constantiam
pertinaci gravitate complexus, qui, quantum alii suavitatis, tantum ex
fidibus fastidii traxit, probroso ossis iactu ingratum pensavit officium,
plus se valentis amici speciosis cineribus quam improbis turpissimi alumni
moribus debuisse confessus.
[3] Deinde in ampliorem histrionis suggillationem huiusmodi carmen
subtexuit.
[4] Regina vero virtutem, quam debilitare nequiverat, stupens, eius, quem
frustra beneficiis coluit, admiratrix evasit.