link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  6.7.1 (p. 161,15 )
[1] Fuere autem Ingello sorores Helga et Asa, ex quibus Helga toris admodum matura, Asa vero annis minor connubioque inhabilis erat. [2] Tunc Helgo Norvagiensis postulandae Helgae cupidine concitatus navem conscendit. [3] Ceterum navigationem tanto instruxerat luxu, ut excultorum auro velorum apparatu uteretur, quae etiam inauratis malis subnexa purpureis restibus tenebantur. [4] Venienti Ingellus votum impetrandum promittit, si modo oblatos pugiles ad testandam opinionis suae experientiam pugna sustinere praesumeret. [5] Nec condicione permotus Helgo quam libentissime se pacto operam daturum respondit. [6] Itaque sollemni sponsalium titulo futurae copulae pactio consecratur.

Dan  6.7.2 (p. 161,25 )
[1] Per idem tempus apud insulam Sialandiam novem ducis cuiusdam filios inolevisse memoriae proditum est, apprime viribus et audacia praeditos, quorum maximus Anganterus exstabat. [2] Qui cum eiusdem puellae competitorem ageret negatasque sibi nuptias Helgoni promissas videret, palaestrica illum provocatione sollicitat, ferro molestiam propulsurus. [3] Approbat Helgo propositas pugnae partes, et nuptiarum die dimicandi tempus amborum votis condicitur. [4] Confundebatur enim apud omnes, quisquis certamen ad dimicandum provocatus abnueret. [5] Quamobrem Helgonem hinc detrectandae pugnae rubor, inde gerendae metus angebat. [6] Siquidem praeter commune provocationis ius impari manu se lacessitum credebat, quod solus adversum novem pugnam spopondisse videretur.

Dan  6.7.3 (p. 161,36 )
[1] Haec volventem sponsa auxilio opus habiturum docet hortaturque, pugna abstineat, qua nihil praeter mortem aut ignominiam petiturus videatur, praesertim cum eorum, adversum quos dimicaturus esset, numerum nulla definitionis certitudine clausisset; quamobrem periculo parcat Starcatherumque apud Sueones agentem saluti consulturus exposcat, qui indigentibus adesse et tristes plerumque casus felici interventu redimere soleat.

Dan  6.7.4 (p. 162,3 )
[1] Gratum Helgoni consilium fuit; qui cum, parvulo comitatu sumpto, Suetiam ingressus ad nobilissimam eius urbem Upsalam pervenisset, ingressu abstinens praemittit, qui Starcatherum salutationis officio praetentatum ad Frothonis filiae nuptias invitaret. [2] Qua comitate Starcatherus perinde ac iniuria lacessitus, acrius inspectum iuvenem tam ineptae legationis poenas daturum respondit, nisi carissimi sui Frothonis mentionem mandatis insertam haberet, quod se scurrae vel parasiti more lautioris alimoniae gratia ad alienae culinae nidorem decurrere solitum existimaverit. [3] Quod postquam Helgo ex satellite cognovit, regiam ingressus Frothonis filiae titulo consalutatum senem condictae ex provocatione pugnae socium deposcit, cui ob hoc se minus sufficere dixit, quod conflicturae secum partis numerum condictionis modus incertum reliquerit. [4] Quem Starcatherus, loco certaminis ac tempore cognito, non solum supplicem recepit, verum etiam auxilii promissione firmatum Daniam cum comitibus repetere iussit, affirmans se eius aditum occulto callis compendio quaesiturum.

Dan  6.7.5 (p. 162,18 )
[1] Quo discedente, interiectis diebus profectionem orsus, si famae credi fas est, velocitate gressus tantum locorum diali itinere emensus proditur, quantum praecedentes diebus duodecim peragrasse dicuntur, ita ut utrique fortuito vestigiorum concursu uno eodemque tempore destinatos Ingelli penates attingerent. [2] Ubi cum Starcatherus ministrorum more mensas convivis obsitas praeteriret, praememorati novem plenis deformitatis gestibus torvos ore fremitus dantes ac more scaenico decursantes in pugnam se mutua adhortatione firmabant. [3] Sunt qui eos venienti athletae saevientium canum exemplo oblatrasse perhibeant. [4] Quibus Starcatherus increpatis, quod adulterino oris habitu ridiculam sibi formam consciscerent patulisque buccarum rictibus lascivirent, taliter effeminatorum dissolutam mollitiem intemperantiae suae luxum deducere praedicabat. [5] Interrogatus igitur, an ei dimicandi virtus suppeteret, non unum tantum, verum quotlibet admissos excipiendi certissimas sibi vires exstare respondit. [6] Quod audientes novem animadvertunt hunc esse, quem in subsidium Helgonis e longinquo venturum acceperant.

Dan  6.7.6 (p. 162,33 )
[1] Idem, ut sponsae thalamum attentioribus vallaret excubiis, voluntariam vigiliarum curam amplexus, reductas cubiculi fores obicis loco gladio obserat, stationis suae beneficio securam nuptiis quietem daturus. [2] Experrectus Helgo, cum, somni stupore discusso, promissum memoriae subiecisset, armis corpus induendum curavit. [3] Animadvertens autem parvulam noctis adhuc superesse caliginem, cum praestolari vellet diluculi tempus, dum animo propinqui discriminis negotium volutaret, obrepentis furtim somni suavitate praeventus gravatum stupore corpus lecto restituit. [4] Quem ut Starcatherus prima luce superveniens dormientem uxoris amplexibus inhaerere cognovit, importunae concussionis molestia a quietis otio revocare passus non est, ne per ignaviam excitandi officium praesumere et tam recentis copulae dulcedinem interpellare videretur.

Dan  6.7.7 (p. 163,5 )
[1] Solus itaque periculum petere quam alienae voluptatis offensione comitem quaerere speciosius duxit. [2] Tacitus igitur vestigium retulit campumque, qui lingua nostra Røliung dicitur, cum contemptu adversariorum ingressus, sub montis cuiusdam clivo sessione quaesita, adversum ventis ac nivibus corpus praebuit. [3] Tunc, ac si verna caeli temperies aspiraret, deposita veste, demendis operam pulicibus dabat. [4] Purpureum quoque, quo nuper ab Helga donatus fuerat, sentibus amiculum iniecit, ne contra saevientia grandinis tela indumentorum umbracula mutuatus videretur.

Dan  6.7.8 (p. 163,13 )
[1] Tunc venientes athletae montem ex opposito subeunt aversumque ventis sedendi locum petentes accenso frigus igne depellunt. [2] Denique, non viso Starcathero, quendam montis fastigio immittunt, qui tamquam e specula liquidius eius contemplaretur adventum. [3] Is postquam montanae celsitudinis verticem conscendit, in devexa eius parte senem prospicit, scapulis tenus nivali desuper respersione contectum. [4] Percontatur itaque, an is sit, qui prommissas pugnae partes agere debeat. [5] Cumque se hunc esse Starcatherus astrueret, supervenientes ceteri, pariterne omnes an singillatim excipere statuisset, interrogant. [6] At ille: 'Quoties mihi', inquit, 'triste canum agmen oblatrat, simul, non vicissim, eos abigere soleo.' [7] Ita se cum universis quam singulis confligere malle significans, adversarios prius dictis quam armis contemnendos putabat.

Dan  6.7.9 (p. 163,24 )
[1] Inito conflictu, sex eorum absque mutuo vulnerum receptu prostravit; tres vero residuos, quamquam decem ac septem vulneribus ita ab iis affectus esset, ut maior viscerum pars ventre elaberetur, nihilo minus fratrum exemplo consumpsit. [2] Cumque extis vacuus, labefactis viribus, gravi sitis angustia premeretur, petendae potionis cupiditate pergenuans labentis comminus rivi lympham exposcit. [3] Quem ut cruore tabidum animadvertit, a polluto eius haustu, fastidita aquae specie, temperavit. [4] Anganturus siquidem inter amnis fluenta prostratus ita alveum eius sanguinis sui rubore consperserat, ut iam non aquis, sed roseo quodam liquore manare videretur. [5] Ita Starcatherus corporis viribus defici quam eas a tam foeda potione mutuari speciosius duxit.

Dan  6.7.10 (p. 163,34 )
[1] Igitur consumpto paene robore, saxo, quod in vicino forte situm erat, genibus advolutus paulisper eidem acclinis incubuit; cuius cava adhuc superficies cernitur, ac si illam decubantis moles conspicua corporis impressione signasset. [2] Ego autem hanc imaginem humana arte elaboratam reor, cum veri fidem excedere videatur, insecabilem petrae duritiam ita cerae mollitiem imitari potuisse, ut solo innitentis contactu humanae sessionis speciem repraesentaret habitumque perpetuae concavitatis indueret.

Dan  6.7.11 (p. 164,1 )
[1] Cumque Starcatherum quidam forte curru praeteriens toto paene corpore sauciatum vidisset, horrore rei pariter atque admiratione permotus propius lora deflectit, quaerens, quid sibi praemii foret, si plagas eius medendi officio prosequeretur. [2] Sed Starcatherus, vulnerum acerbitate cruciari quam sordidae condicionis hominum ministerio uti praeoptans, officium eius ac genus cognoscere institit. [3] Quem cum praeconis partibus fungi didicisset, spernere non contentus etiam convicio proculcavit, quod, cunctis honestatis partibus neglectis, scurrilitatis officia sectaretur omnemque vitae cursum nefanda semper opinione resperserit et quaestus loco pauperum duxerit detrimenta, nemini innocentiam tribuere, cunctis accusationis iniuriam irrogare paratus, tunc praecipue laetus, cum quid alienis luctuosum rebus incideret, dum in hoc maxime sua desudet intentione, ut omnium actus insidiosae explorationis arte cognoscat et innocuos mores quaesita fraudis occasione perstringat.

Dan  6.7.12 (p. 164,14 )
[1] Abeunte eo, supervenit alius opis medelaeque promissor, qui prioris exemplo condicionem fateri iussus ancillam se cuiusdam in matrimonio habere eiusque domino emancipandae coniugis gratia rusticum opus dependere testabatur. [2] Cuius opera Starcatherus idcirco se uti nolle perhibuit, quod erubescendo connubii genere serviles sibi conscivisset amplexus. [3] Cui si quid virtutis suppeteret, fastidita alieni saltem familiaritate mancipii, libera tori participe frueretur. [4] Quantam porro huius viri magnitudinem existimemus, qui summis vitae periculis implicatus tantum se in repellendis auxiliis gessit, quantum in excipiendis vulneribus gesserat!

Dan  6.7.13 (p. 164,23 )
[1] Itaque discedente eo, subiens femina fortuito senem praeteribat incessu. [2] Quae cum pertergendorum eius vulnerum gratia propius accessisset, in primis, quo genere aut officio esset, exponere iussa, ancillam se molendi officio assuetam perhibuit. [3] Quam rursum Starcatherus, an prolem haberet, percontatus, postquam femineam ei subolem esse cognovit, domum abire et vagienti filiae mammas praebere iussit, perquam deforme existimans ab extremae sortis muliercula subsidium mutuari. [4] Quin etiam melius eam proprium sanguinem lactis nutrimentis quam aliena vulnera remediis prosecuturam sciebat.

Dan  6.7.14 (p. 164,31 )
[1] Hanc quoque discedentem iuvenis curru delatus insequitur. [2] Qui cum, conspectis senis vulneribus, opem laturus accederet, quisnam esset, rogatus, agricola se patre natum rusticique laboris operibus assuefactum subiunxit. [3] Cuius Starcatherus natalibus collaudatis officium quoque veneratione dignissimum iudicavit, quod talibus vitae subsidia iusto laboris commercio peterentur, qui nimirum quaestum non nossent, nisi quem fusi sudoris impendio peperissent. [4] Nec immerito ruralis vitae habitum etiam excellentissimis opibus praeferendum putavit, cuius integerrimi fructus inter splendidam abiectamque fortunam mediocritatis gremio orti educatique viderentur. [5] Ne autem indonatam iuvenis humanitatem relinqueret, chlamydem a se vepribus iniectam oblatae dignationis praemium effecit. [6] Accedens itaque ruricolae filius evulsas stomachi partes pristino loco restituit elapsamque extorum congeriem nexili viminum complexione perstrinxit. [7] Deinde exceptum vehiculo senem ad regios usque penates pleno venerationis studio deportandum curavit.

Dan  6.7.15 (p. 165,4 )
[1] Interea Helga verbis magnam prae se cautelam ferentibus virum instruere aggressa, scire se inquit Starcatherum, mox ut victis pugilibus remearit, absentiae poenas ab eo sumpturum, a quo plus ignaviae et libidini quam condicti certaminis fidei indultum existimet. [2] Cui ideo acrius resistendum fore, quod fortibus parcere, ignavos odisse soleat. [3] Cuius praedictionem Helgo aeque ac consilium veneratus, corpus animumque capessendae virtutis ardore firmavit. [4] Cumque Starcatherus ad regias esset aedes delatus, vulnerum dolore neglecto, ocius curru desiliit ac veluti toto integer corpore nuptialem irrumpens thalamum pugno valvas perfregit.

Dan  6.7.16 (p. 165,13 )
[1] Tunc lecto exsiliens Helgo, ut coniugis erat consilio doctus, adversae eius fronti ferrum immersit. [2] Cumque secundi vulneris meditatione denuo ferrum adacturus videretur, Helga toro ocissime evolans senem ab imminenti exitio correpti scuti interiectu defendit, quod tamen ab Helgone validiore ferri impulsu medio tenus umbone dissectum est. [3] Ita laudabilis femina ingenii amicum auxilio prosecuta, quem consilio laeserat, manu servavit, utque monitis maritum, ita factis senem protexit. [4] Quae res Starcatherum ad incolumitatem Helgoni tribuendam adduxit, praefatum parci oportere, cui certum virtutis indicium praesens fortitudinis fides exhibeat. [5] Morte siquidem indignissimum praedicabat, quem tanta resistendi fiducia plenum probitatis ingenium exornasset.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek