link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  5.13.1 (p. 137,34 )
[1] Ibidem septennio iucundissimum otii tempus emensus filium Alvonem filiamque Ofuram nomine procreavit. [2] Iisdem forte diebus Arngrimus pugil Sueticus Frothonem accesserat, qui Scalc Scanicum, quod ab eo olim navigio spoliatus fuerat, ex provocatione lacessitum occidit. [3] Quo facinore supra modum elatus, aggressus est Frothonis filiam postulare. [4] Obseratas regis aures expertus, Erici Suetiam regentis subsidium flagitat. [5] Quem Ericus hortari coepit, ut aliquo praeclari operis merito Frothonis sibi favorem ascisceret pugnaretque adversum Egtherum regem Biarmiae et Thengillum regem Finnimarchiae, quod ii soli, ceteris obsequentibus, Danicum detrectare viderentur imperium. [6] Nec mora eo exercitum egit. [7] Sunt autem Finni ultimi Septentrionis populi, vix quidem habitabilem orbis terrarum partem cultura ac mansione complexi. [8] Acer iisdem telorum est usus. [9] Non alia gens promptiore iaculandi peritia fruitur. [10] Grandibus et latis sagittis dimicant. [11] Incantationum studiis incumbunt; venationibus callent. [12] Incerta illis habitatio est vagaque domus, ubicumque feram occupaverint, locantibus sedes. [13] Pandis trabibus vecti conserta nivibus iuga percurrunt.

Dan  5.13.2 (p. 138,10 )
[1] Hos Arngrimus conciliandae sibi claritatis causa adortus obtrivit. [2] Qui cum infeliciter dimicando fuga dilaberentur, tribus lapillis post tergum coniectis, totidem montium instar hostibus apparere fecerunt. [3] Igitur Arngrimus ludificati visus errore perstrictus ab insectando hoste exercitum revocavit, magnarum se rupium interiectu coercitum putans. [4] Iidem postera die congressi victique coniectae in terram nivi ingentis fluvii speciem indiderunt. [5] Itaque Suetis per summum visus errorem falsa rerum opinione delusis inusitata aquarum moles obstrepere videbatur. [6] Ita victore vanam aquarum imaginem formidante, fugam impetravere Finni. [7] Tertio identidem die reparavere bellum, nec iam amplius ullum fugae efficax remedium fuit. [8] Videntes enim suas inclinari acies, potestati se permisere victoris. [9] Quibus Arngrimus hanc tributi legem instituit, ut, recensito Finnorum numero, reda ferinis pellibus conferta ab unaquaque decade loco census exacto triennio penderetur. [10] Deinde Egtherum Biarmiae ducem duello provocatum devicit indiditque condicionem Biarmis viritim pellem pro capite persolvendi.

Dan  5.13.3 (p. 138,25 )
[1] Post haec spoliis trophaeisque auctus ad Ericum revertitur. [2] Quem Ericus in Daniam consecutus multam iuvenis laudem Frothonis auribus instillabat, dignum regis filia affirmans, qui imperio ipsius ultimos humanarum rerum terminos adiecisset. [3] Cuius egregia Frotho merita contemplatus haud incongruum duxit eius se socerum exhibere, qui sibi tantis operum titulis patentem late claritatem struxisset.

Dan  5.13.4 (p. 138,31 )
[1] Sustulit autem Arngrimus duodecim ex Ofura filios, quorum haec nomina subnotavi: Brander, Biarbi, Brodder, Hiarrandi, Tander, Tirvingar, duo Haddingi, Hiorwarth, Hiarwarth, Rani, Angantir. [2] Hi ab adolescentia piratico muneri incumbentes uno omnes forte navigio Sampsø insulam advecti duas in maritimis naves Hialmeri atque Arvaroddi piratarum reperiunt; quas pugna adorti remigibus vacuefecere atque, an gubernatores oppressisent, incerti interfectorum corpora suis quaeque transtris aptantes quaesitos abesse cognoscunt. [3] Qua de re maesti partam floccipendere victoriam, scientes sibi consequentis pugnae discrimen maiore salutis impendio subeundum. [4] Quippe Hialmerus atque Arvaroddus, quorum iam pridem, abrupto gubernaculo, tempestas navigia laceraverat, alterius excidendi gratia nemus ingressi ligni rudem extenuavere materiam, eo usque truncum dolabris ambientes, donec navalis instrumenti formam vastum robus indueret. [5] Quod cum humeris impositum sociae cladis ignari deferrent, ab Ofurae filiis recenti oppressorum cruore madentibus lacessiti, duo cum pluribus ferro decernere coacti sunt. [6] Nec par quidem congressus exstabat, cum geminam bissena manus exciperet. [7] Ceterum victoria numero non respondit. [8] Interfectis enim omnibus Ofurae filiis oppressoque ab iisdem Hialmero, victoriae Arvaroddum titulus non fefellit, quem solum ex tanto sociorum agmine fortuna residuum fecit. [9] Qui informem adhuc gubernaculi truncum incredibili libratum nisu tanta vi hostium adegit corporibus, ut duodecim unico eius impulsu contusos elideret.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek