link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  4.10.1 (p. 102,3 )
[1] Post Dan Fridlevus cognomento Celer imperium sumit. [2] Quo regnante, Huyrvillus Holandiae princeps, icto cum Danis foedere, Norvagiam incessebat. [3] Cuius operibus haud parva claritatis accessio fuit, quod Rusilam virginem militari voto res bellicas aemulatam armis oppressit virilemque gloriam ex muliebri hoste corripuit. [4] Sed et quinque eius complices: Broddonem, Bildum, Bugonem, Fanningum et Gunnolmum, quorum pater Fyn exstitit, ob res ab ipsis praeclare editas in societatem ascivit. [5] Quorum collegio fretus foedus, quod cum Danis contraxerat, ferro disicit. [6] Cuius irruptio hoc nocivior quo fallacior fuit. [7] Neque enim Dani tam repente eum ex amico hostem evasurum credebant. [8] Adeo facilis quorundam ex gratia ad odium transitus exsistere consuevit. [9] Crediderim nostri temporis mores huius viri auspiciis inchoatos, qui mentiri ac fallere inter vitia sordesque non ducimus.

Dan  4.10.2 (p. 102,15 )
[1] Quem Fridlevus australes Syalandiae partes adortum in portu, qui postmodum eius est nomine vocitatus, proelio tentat. [2] In quo ob gloriae aemulationem tanta militum fortitudine concursum est, ut, perpaucis periculum fuga vitantibus, ambae penitus acies consumerentur, nec in partem victoria concessit, ubi par utrosque vulnus implicuit. [3] Adeo omnibus maior gloriae quam vitae cupiditas fuit. [4] Igitur, qui ex Huyrvilli agmine superfuerant, servandae societatis gratia noctu classis suae reliquias mutuis nexibus obligandas curabant. [5] Eadem nocte Bildus et Broddo, rescissis quibus rates cohaesere funiculis, tacite sua a ceterorum complexu navigia submovere, fratrum desertione formidini consulentes magisque timoris quam consanguineae pietatis ductibus obtemperantes.

Dan  4.10.3 (p. 102,26 )
[1] Luce reddita, Fridlevus Huyrvillum, Gunnolmum, Bugonem et Fanningum ex tanta sociorum clade relictos comperiens, unus cum omnibus decernere statuit, ne lacerae copiarum reliquiae denuo discrimen subire cogerentur. [2] Cui praeter insitam animo fortitudinem etiam contemptrix ferri tunica fiduciam ministrabat. [3] Hac in publicis privatisque conflictibus tamquam servatore salutis cultu utebatur. [4] Nec rem fortius quam prosperius exsecutus felicem pugnae eventum habuit, siquidem Huyrvillo, Bugone et Fanningo oppressis, Gunnolmum hostile ferrum carminibus obtundere solitum crebro capuli ictu exanimavit. [5] Dum autem mucroni manum cupidius inserit, elisa nervorum officia reductos in palmam digitos perpetuo curvitatis vinculo perstrinxerunt.

Dan  4.10.4 (p. 102,36 )
[1] Idem cum Duflynum Hyberniae oppidum obsideret murorumque firmitate expugnationis facultatem negari conspiceret, Hadingiani acuminis ingenium aemulatus hirundinum alis inclusum fungis ignem affigi praecepit. [2] Quibus propria nidificatione receptis, subito flammis tecta luxerunt. [3] Quas oppidanis restinguere concurrentibus maioremque sopiendi ignis quam cavendi hostis curam praestantibus, Duflyno potitur. [4] Post haec apud Britanniam amissis bello militibus, cum difficilem ad litus reditum habiturus videretur, interfectorum cadaveribus erectis et in acie collocatis, ita pristinum multitudinis habitum repraesentabat, ut nil ex eius specie tanto vulnere detractum videretur. [5] Quo facto hosti non solum conserendae manus fiduciam abstulit, sed etiam carpendae fugae cupidinem incussit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek