link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  16.3.1 (p. 539,25 )
[1] Indignum adolescentem, cuius virtus externi principis acumine tentaretur! [2] Compluribus enim Caesaris legationibus curiam adire paternaeque amicitiae successionem expetere iussus, intercedente amicorum consilio, quam modestissime rescripsit, excusationis verbis a regnandi novitate quaesitis. [3] Siquidem arbitris eius excussa atque explorata Caesaris calliditas erat, iisdem perfidiae laqueis filii simplicitatem circumvenire studentis, quibus olim patris credulitatem implicatam habuerat. [4] Cui cum Caesar erepturum se regnum aliique daturum plena minarum epistola respondisset, solum hoc rescribere contentus fuit, quaerendum videlicet Caesari esse, priusquam sibi regnum adimat, qui Daniam in eius beneficio reponere cupiat. [5] Qua responsi libertate non solum minantem elusit, verum etiam plurimum a se fiduciae in civium animis reponi docuit.

Dan  16.3.2 (p. 539,37 )
[1] Apud quem Caesar frustra monitis egisse se videns, Syfridum, qui sororem ipsius in matrimonio habebat, subornat, quod litterarum suarum instinctu nequibat, alienae vocis supplemento persuasum habere conando. [2] Qui ubi Daniam intravit, quanta regis caritate ob sororis eius matrimonium teneretur, quantisque Caesar viribus esset, exposito, Absalonem, sunonem et Esbernum, qui soli ex amicis cum rege admittebantur, tum fidei, quam Kanuto, cuius tutores exsisterent, deberent, tum fiduciae, quam eiusdem pater in eorum pectoribus reposuerat, admonitos, orare coepit, ne amicorum nomine hostes agendo creditum sibi pupillum, annis et consilio tenerum, grave et intolerabile belli onus suscipere iubeant eumque sub titulo tuendae libertatis regno exuant. [3] Quin potius salutaribus illum consiliis informare curae habeant Romanique imperatoris curiae ascribi deforme non ducant.

Dan  16.3.3 (p. 540,9 )
[1] Respondet Absalon de se dubium non esse, quin utiles, si nosset, monitus Kanuto libenter fuerit porrecturus, a quo ita Caesaris amicitiam expeti velit, ut propriae eius maiestatis decus incolume servaretur. [2] Nam et Waldemarum, Frederici partes amicitiamque secutum, nihil fide eius aut promissione fallacius repperisse. [3] Proinde Syfridum nosse debere Kanuto Caesarique aequum regnandi ius esse neque minore cum libertate hunc Danici regni quam illum Romani imperii gubernacula continere.

Dan  16.3.4 (p. 540,16 )
[1] Igitur indignante Syfrido plenaque minarum ac fastus responsa fundente: 'An tu', inquit, 'ex temet ipso Daniam pensas eamque ut Thuringiam a Caesare, cum volet, quam facillime capi posse existimas? [2] Proinde abi imperatorique tuo perfer Danorum regem ne minimam quidem obsequii partem dignitati eius ac nomini delaturum.' [3] Dignum hoc contemptu dixerim, qui propior alieno imperio quam propriae affinitati tam invisam Danicae libertati legationem suo monitu administrare sustinuit.

Dan  16.3.5 (p. 540,23 )
[1] His auditis Caesar spernenti se regi, quia bellum nequivit, odium inflixit, animo, non ferro contemptum ulturus. [2] Spe tamen potiendae Daniae non omissa, civilium in ea malorum motum exspectandum putabat, seditione dividuam gentem minore cum virium suarum periculo oppugnandam sperando. [3] Quam opportunitatem aliquamdiu quaesitam a fortuna sibi negari conspiciens, Sclaviae satrapam Bugiszlavum, quem nuper Kazimari fratris decedentis orbitas heredem effecerat, crebris muneribus amplissimisque promissionibus in Danica bella sollicitat.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek