Dan
15.6.1 (p. 534,9 )
[1] Interea Sclavi, castello, quod propter
Zuynensia ostia moliti fuerant, hiberna maris exundatione pessumdato, bina
alia iisdem in locis, materia per hiemem contracta, veris principio
condiderunt, inexpugnabiles se fore rati, si Penus amnis Walogasto oppido,
Zuyna maritimorum praesidiorum obstaculis clauderetur.
[2] Quod rex sero nuntio expertus, cum ad Viridem portum impediendi operis
gratia contractis copiis appulisset, ex Rugianis cognoscit consummatas
arces praesidiisque completas.
[3] Praecipue eum in his expugnandis circumspecta portuum inopia desperare
coegit.
Dan
15.6.2 (p. 534,17 )
[1] Tunc Kanuto filio cum Absalone, Sunone
et Esberno vocatis, refert difficilem arcium oppugnationem sibi visam,
alienis eas auspiciis quam propriis incessere praeoptanti, ne, studiis
parum ex sententia cedentibus, rerum toties a se feliciter gestarum fulgor
corrumperetur.
[2] Igitur Kanuto atque Absaloni oppugnationis curam imponit, praefatus
minus ruboris ex inefficaci illorum pugna quam sua ad patriam redundaturum;
si vincerent, non minori sibi gloriae fore, quam si ipsemet victoriam
edidisset.
Dan
15.6.3 (p. 534,24 )
[1] Sed Absalon, Scanorum atque
Syalandensium ductum pollicitus, Iutos sua opera ductandos negabat, quos
non solum imperii sui, verum etiam adolescentiae Kanuti contemptum acturos
sciat.
[2] Nec eum praedictionis augurium fefellit.
[3] Permotus dicto rex, iturum, licet invalidum, respondit.
[4] His curis astrictus, morbo ex sollicitudine contracto, in lectum
decidit.
[5] Enimvero praecordia eius dividuae passiones, hinc vincendi cupido, hinc
desperatio torserunt.
[6] Mane ducibus eum, ut sibi parceret, orantibus imperiumque eius etiam
absentis se exsecuturos spondentibus, vix atque aegre consensit, ut ad
oppidum Worthyngum, filio pontificique contradita belli summa, discederet.
Dan
15.6.4 (p. 534,33 )
[1] Quibus eodem in loco diutina ac
vehementi tempestate detentis, seditiosae Iutorum voces toto litore
exaudiebantur, tum commeatuum alimentorumque defectum causantium, tum
expeditionis militiaeque remissionem poscentium.
[2] Quas cum Homerus Ripensium antistes, quem praeter religionis dignitatem
singularis eloquentiae claritas commendabat, copiosis facundiae documentis
delenire non posset, postremo, vim verbis anteponendam ratus, quendam ex
seditionis consortibus ante tentorii sui fores pertinacius obstrepentem
prendi vincirique curavit.
[3] Quae res populi clamorem auxit, seditionem accendit.
Dan
15.6.5 (p. 535,3 )
[1] Igitur patres, plebis a rege cum
contemptu imperii discessum veriti, communicato colloquio, expeditionem ab
eo sponte solvendam decernunt, temerariam eius dilapsionem simulatae
licentiae beneficio praecurrendam putantes, ne magis proprio ductu finiri
quam regio nutu remitti videretur; quae si in praeripiendo reditu propriae
voluntatis motum ducis arbitrio praetulisset, evenire posse, quod divo
Kanuto solutae classis poenas a patria exigenti contigisse prodatur; quam
rem Kanuto, si patrem eius iam febri implicatum praesens morbus absumeret,
regni successionem adimere posse.
Dan
15.6.6 (p. 535,11 )
[1] His consiliis adductus Kanutus
convocatam classem, facta revertendi potestate, dimittit, beneficii loco
erogans, quod plebis petulantiae negare non poterat.
[2] Ita seditionis periculo bellum omittere coactus, cum Absalone, Esberno
et Sunone Worthingum adnavigat, paternae febris exitum exspectaturus.
Dan
15.6.7 (p. 535,15 )
[1] Igitur Waldemarus, per apertam cubiculi
sui fenestram velorum reditum contemplatus, admiratione rei morbi pariter
atque aegritudinis incrementa contraxit.
[2] Summa tamen utriusque dissimulatione usus, filium ad se cum arbitris
venientem tam hilari vultu admisit, ut paene morbo vacuus putaretur.
[3] Quin etiam se minimo doloris sensu teneri dicebat, corporis molestiam
animi robore dissimulare conando.
[4] Apud Absalonem tamen religiosam culparum confessionem agere non
oblitus, incertum mortis tempus sacro correctionis genere praecurrendum
credebat, seram atque inutilem paenitentiam iudicans, quae emendationis
odio nimiaque peccandi perseverantia ad ultimum usque aetatis terminum
prorogatur.
[5] Praeterea locis monastica religione sacratis dimidium patrimonii sui,
quae ad fiscum regium pertinebant exceptis, testamento legavit.
Dan
15.6.8 (p. 535,26 )
[1] Sed ceteris bene de eius salute
sperantibus, solus Suno, sive somnii monitu sive alio mentis oraculo
doctus, fatalem hanc regi febrem augurabatur, quonam modo filii rebus
decedente patre succurri oporteret, providendum hortatus.
[2] Tantam siquidem in regis funere luctus acerbitatem futuram, ut
consilium ullum adverti nequeat.
Dan
15.6.9 (p. 535,31 )
[1] Eodem tempore Ioannes quidam, religione
abbas, medicinae praesumptuosior quam peritior professor, cuius opi
plurimum credebatur, e Scania accersitus advenit.
[2] Qui, morbo parum prudenter inspecto, sospitatem regi constantius quam
verius promittebat.
[3] Quem cum cibo medicinali arte confecto reficiendum curasset, cunctis
cubiculo eiectis, quietem capere iubet.
[4] Eundem paulo post sine voce esse compertum, ut artuatim sudore suffusum
invenit, accuratius operiri praecepit, laetum id profluvii genus ac
salutare testatus.
[5] Utinam Sunonem potius mentis augurium quam medicum artis suae
praesagium fefellisset!
[6] Cuius promissum regis obitus insecutus, quam parum fidei in medicorum
ope reponi oporteat, documento exstitit.
Dan
15.6.10 (p. 535,41 )
[1] Ingressi mane cubiculum amici defuncti
regis corpus perquam simile spiranti reperiunt, adeo pristinum habitum
retinente vultu, ut nec rigore contractum nec horrore mutatum cerneres,
rubicundis oris notis vivi hominis speciem aspectumque reddentibus.
[2] Incertum, an decessisset, pristini coloris habitus totis adhuc membris
retentus relinquere videbatur.
[3] Sero tandem pallore mortis fidem faciente, mandatur feretro corpus
Ryngstadiumque funerandi gratia devehendum curatur.
[4] Hic vicus non vetustate modo, sed etiam paternae eius sepulturae titulo
conspicuus habebatur.
Dan
15.6.11 (p. 536,8 )
[1] Accessit luctui matrum miserabilis
planctus, sparsis comis funeri occurrentium iterumque se pristinum
servitutis onus experturas dicentium; exstinctum illum, qui civium
capitibus captivitatem detraxerit, qui patriam piratarum metu vacuefecerit
maritimasque sedes perinde ac domesticas a praedonum incursu tutas
praestiterit.
[2] Agrestes quoque, funebri ipsius pompa conspecta, rustico opere, quo
occupati erant, relicto, consentaneis arva querelis replebant.
[3] Cui etiam ut supremi officii decus praestarent, funebri eius lecto
humeros subicere iucundum ducebant, eversam regis morte patriam miserisque
sibi commune funus, aut si quid funere tristius esset, imminere plangentes.
Dan
15.6.12 (p. 536,17 )
[1] Pro cuius spiritu salutaria Absalon
vota gesturus, inter sollemnium verborum nuncupationem doloris impotens non
temperavit sibi, quo minus aram lacrimis spargeret, vixque ad rem divinam
peragendam vocis aut manus ministerio sufficere valuit.
[2] Quin etiam tantum aegritudinis animo contraxit tamque gravi et
periculosa valetudine subito affici coepit, ut paene vitam cum sacrificio
finiret.
[3] Incredibile videretur tantum virum tam insigni luctus horrore
confectum, si non eius erga Waldemarum affectus fuisset notissimus.
[4] Sed fortuna, altero patriae lumine exstincto, reliquum perire passa non
est, ne deesset, cuius ductu Daniae pedibus Sclavia subiceretur, aut gens,
quae sub tantis ducibus ad excellentem honoris habitum provecta fuerat,
tutore vacua remaneret.
[5] Cuius lacrimis precum loco defusis respersa altaria non parvulum
promptissimae eius erga regem benevolentiae indicium praebuere.
[6] Iisdem quoque madefacta tura gratum Deo odorem dedisse crediderim.