Dan
14.58.0 (p. 519,29 )
[1] Ea tempestate Romani schismatis
controversia, astipulante Caesare Frederico pertinacissimo Germanorum
errore compluribus annorum curriculis alita, veri pontificis Alexandri
pedibus proculcata succubuit, dividuumque ecclesiae statum catholicae
concordiae vinculum colligavit.
[2] Quo in tempore regis Lundensiumque nec non Absalonis legati, Roma
regressi, laeto patriam nuntio compleverunt.
[3] Qui tametsi diversas atque contrarias res petitione complexi
viderentur, ea tamen Romani pontificis industria sunt excepti, ut pars
utraque sibi pro votis consultum gauderet.
[4] Nam et Absaloni Lundensem pontificatum assumere iussum et Roskildensem
administrare permissum.
[5] Ita geminum ecclesiae regimen in eius ius dicionemque concessit,
alterum praecepto, alterum indulgentia sortientis.
[6] O novam et inauditam curiae munificentiam!
[7] Recusanti pallium ingestum est, insigneque, quod petentibus aegre
praestari solet, repugnanti violenter imprimitur.
[8] Dignos humeros, quibus tam praeclarum onus imponeretur!
[9] Veniens siquidem Romanorum legatus Galandus, Lundensi clero Roskildiam
evocato, praesentem Absalonem non solum litterarum recitatione, quae eum
electioni parere iubebant, sed etiam anathematis comminatione, quo se
adversum eum, si repugnare perseverasset, usurum dicebat, electoribus
assentiri fidemque oboeditionis sollemniter ab iisdem recipere coegit.
[10] Quem postmodum Lundensi in templo pallio, quod attulerat, muneratus,
die postero Ripensium electum Homerum religioso eius ministerio pontificem
consecrari conspexit.
[11] Ita legatione sincerissime atque integerrime gesta, hibernis exactis
Romam revertit.