Dan
14.49.1 (p. 499,28 )
[1] Itaque pace cum Henrico composita,
Absalon, cum secus Stethiumense promontorium navigationem haberet, levibus
saxis et ad iaciendum habilibus in eius litore lectitatis navigium onerat,
usurus iis ad castelli tuitionem, quod in publico negotiatorum portu
condiderat.
[2] Quibus navigio impositis, ad idem castellum postera die pervenit.
[3] Ubi cum munditiarum gratia balneis uteretur, animadvertit cuiusdam
navis e septentrione venientis mentionem foris stantium collocutione
crebrescere.
[4] Quam ut piraticam intellexit, semiloto corpore vestem poposcit
navemque, quam in portu velatam dimiserat, remigibus lituo contractis,
conscensam in altum dirigere curavit.
Dan
14.49.2 (p. 499,38 )
[1] Nicolaus quoque, qui clientelae eius et
stabuli curam habebat, aliud navigium iam pridem rimarum vitio pessumdatum,
exhausta sentina, ad patientem navigationis habitum celeriter perduxit.
[2] Sed Absalon velo, Nicolaus remigio piratas petebat.
[3] Qui cum Absalonis navigationem suam superare conspicerent, callidum
fugae commentum amplexi, submisso velo, contrariam vento navigationem
remigio moliuntur.
[4] Id attentantibus Nicolaus rate obvius fuit.
[5] Quam adversa navigatione petentes mira gubernatoris sollertia
fefellere: nam cum ad eius paene contactum pervenissent, obliquato remigio
in illud navigii sui latus, quod ab hostibus aversum erat, pariter
concurrere iussi, reliqui se erigentis oppositu perinde ac muro hostilia,
quibus incessebantur, iacula vitavere.
[6] Sic hoste eluso, deverticulum nacti, callidis navigationis ambagibus
recessus petebant.
Dan
14.49.3 (p. 500,11 )
[1] Quos tanta fugae aviditas ceperat, ut,
cum ingens telorum vis in eorum navigium effunderetur, etiam manus sagittis
traiecti, manentibus spiculis, remigandi officia non omitterent.
[2] Adeo illos timoris magnitudo vulnerum molestiam neglegere coegit.
[3] Fuere etiam, qui undis impensius obluctantes vitam remigio finirent.
[4] Alii, telis terga confixi, maiorem navigandi quam spicula propriis
corporibus avellendi curam praestabant.
[5] Adeo illis minorum vulnerum dolorem maiorum metus ademerat.
[6] Cumque anceps diu navigationis certamen fuisset, quod ex remigiorum
volucritate pendebat, nostris tandem superantibus, occupantur.
Dan
14.49.4 (p. 500,20 )
[1] Tunc quidam ex iis, indubitati periculi
metu ferrum exspectare non ausi, in undas desiliunt mortemque sibi ipsi
inferre quam ab hoste recipere maluerunt.
[2] Ita plerumque timidos unius periculi metus aliud praecipites iactare
consuevit.
[3] Maxima horum pars, qui fluctibus abstinuerant, ferro perempta est,
quamquam ignobile sociorum fatum comitari nolentibus iure parcendum
videretur.
[4] Quorum capita corporibus avulsa propter Absalonicae urbis moenia iisdem
stipitibus affixa sunt, qui nuper aliorum piratarum a Sialandensibus
captorum cervicibus onusti fuerant.
Dan
14.49.5 (p. 500,28 )
[1] Ea res ingenti praedones pavore
confecit; plurimum siquidem ad exstirpanda piratarum latrocinia spectaculi
huius atrocitas valuit.
[2] Gubernator ipse cum paucis admodum remigibus captus, cum falsam
redemptionis spem animo praesumpsisset, at forte putria sociorum capita
conspicatus idem se Danis facturum dixisset, captivitatis suppliciis
consumptus est poenasque non solum veteris piraticae, sed etiam recentium
minarum exitio pependit.
Dan
14.49.6 (p. 500,34 )
[1] Per idem tempus Esbernus et Wethemannus
opportunas patriae excubias multo navigationis impendio prosecuti
sedulumque piraticae opus ingressi, in septem piraticos myoparones quattuor
incidere navigiis.
[2] Tunc Mirocus, pugil spectatae audaciae, fortitudinis suae motum intra
propriae navis spatia continere non passus, Wethemanni se appetentis
navigium virtutis fiducia solitarius insilit, cedentibusque per ignaviam
remigibus, neminem in eo praeter Wethemannum rebellem habuit.
[3] Quos Esbernus rate praeteriens, risu prosequi contentus fuit neque aut
hostem laedere aut civem iuvare sustinuit, ne pluribus adversum unum opem
tulisse videretur.
[4] Progressus itaque Strumicum, athletam insignis fortitudinis, capit.
[5] Sed nec prius Mirocus, ut pedem referret, adigi poterat, quam alius
navigii supervenientis viribus urgeretur.
[6] Cuius respectui tantum venerationis a victoribus tributum est, ut, cum
captus supplicium mereretur, redemptionem acceperit, potiusque in eo
probitas honorata sit quam facinora punita.
[7] Ita cum impietati pernicies deberetur, fortitudini salus donata est.