link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.46.1 (p. 496,11 )
[1] Interea, Henrico duce apud Bavaros agente, universi Saxonum satrapae gerendi cum Danis belli cupiditate, quod minimo conficiendum negotio arbitrabantur, insignem viribus exercitum applicabant. [2] Qui in itinere a profugis occurrentibus accipiunt Danos non rustica aut ignobili armatura, sed operoso ac militari instrumento bella gerere solere tantaeque in Christianos clementiae esse, ut fugientes colaphis quam armis insectari maluerint. [3] Nam aciem suam, cum ab iis capi interficique posset, equis, non spiritu spoliatam; auctorem vero victoriae solum Sialandensium antistitem exstitisse. Id mirum satrapis visum. [4] Quorum unus Guncellinus, cui bellicae virtutis experientia apud Henricum ducem familiaritatis palmam creaverat, de re praesenti a ceteris consultus, Absaloni in maritimis occurrendum monebat, quod cum unius insulae manu dimicare magni non sit. [5] Interrogatus ab iisdem rursum, an cum ipso rege manum tuto conserere possent, ne id quidem Henrico duci sine periculo audendum respondit. [6] Quo dicto cunctantibus cunctis Danicaeque virtutis impetum formidantibus, viam se tutioris consilii repperisse subiunxit. [7] Nam cum universae Danorum vires maritima expeditione confluxerint, si interim Sleswicensium partes hostiliter peterentur, plus dispendii Danos, quam foris inferant, domi esse passuros.

Dan  14.46.2 (p. 496,29 )
[1] Quo audito, Bernardus Razaburgensis in eam provinciam arma se translaturum negabat, quam per regem beneficii iure possideat. [2] Sed neque Sleswicensium portas, tametsi rex extrinsecus agat, adeo usque defensoribus carere, ut plane hosti patere videantur; nam earum custodiam sexaginta Danorum millibus esse mandatam. [3] Quod audiens Henricus, qui Saxoniae primatum vicario nomine administrabat, bellum a se Danis temere parari protestatus est, qui pacis patriaeque caritate flagrantes propulsandae magis quam irrogandae iniuriae gratia adversum insolentissimos servos taeterrimosque latrones Martem induant. [4] Quos cum innocentes incessere nefas habeatur, Tartareas sedes mereri, qui tam iustae gentis cruore manus suas contaminare praesumerent. [5] His monitis decretum remittendae expeditionis obtinuit, cunctis tam indignum militiae genus detrectandum censentibus.

Dan  14.46.3 (p. 497,3 )
[1] Igitur Guncellinus, qui bellicae virtutis operibus apud Henricum excellentem familiaritatis locum meruerat, cum sententiam suam sociorum arbitrio damnatam animadverteret, pacificandum cum nostris ratus, Sunonem poposcit, eoque compositionis partes plenius exhibente, usque ad Henrici ducis e Bavaria reditum belli dilationem obtinuit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek