link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.4.1 (p. 378,25 )
[1] Interiectis diebus Waldemarus, divi Kanuti filius, armis tunc primum per aetatem maturus, sed paterna in Kanuto merita perosus, Suenoni se iungit, in eius castris militiae tirocinium habiturus. [2] Cuius favor plurimum Suenoni virium conciliavit. [3] A quo paternae praefecturae dignitate donatus, Kanutum quendam, Henrici filium, sub Kanuto Magni filio eiusdem beneficii titulis inhiantem, crebra belli congressione perdomuit. [4] Nec minor ipsis mediocris rei quam regibus summae aemulatio erat. [5] Semper autem ad Waldemarum victoria redundavit. [6] Erat autem Kanutus insignis facundia, sed moribus effusissimus.

Dan  14.4.2 (p. 378,34 )
[1] Sueno, et fortunae favore et virium incrementis accinctus, in Fioniam excedit, mox aemulum apud Iutiam persecuturus. [2] Ubi ab exsule quodam Ethlero sollicitatus, bellum in Holsatios parat, abunde minora ad traiciendum navigia promittente. [3] Incolae siquidem, quo transitus impeditior foret, pontem convulserant. [4] Venientibus Eidoram promissoris incuria binas tantum naviculas exhibuerat, quarum altera Sueno suos praecedere cupiens, saniore militum sententia revocatur, rogatus propositum hostium aliena traiectione praenoscere neque propriis rem periculis explorare. [5] Siquidem haud procul iis latebram esse, partem copiarum, quantam a se superandam crediderint, irrupturis. [6] Nec falsa praedictio fuit. [7] Holsatii quippe, vicinis se saltibus occultantes, patienter primorum aditum praestolantur transvectisque, quos a se capi posse confiderent, procursu facto omnes aut neci aut captioni subiciunt, quamquam Danis in propulsando periculo animus non deesset, utpote qui nec fugere possent et in regis oculis pugnam edere necesse haberent. [8] Ita nostros ad virtutem capessendam et salutis desperatio et praesens ducis incitabat aspectus. [9] Quorum periculis exturbati scapharum magistri circa palos medio amne defixos haerebant, neque residuos transvehere neque translatos referre ausi. [10] Itaque nec regi ad procedendum nec victis ad resiliendum opi fuere.

Dan  14.4.3 (p. 379,12 )
[1] Interea Kanutus, sumptuosis militiae impensis oneratus, non minorem Occidentis humanitatem invenit, quam Orientis nuper expertus fuerat. [2] Siquidem agrestium placide tractatorum stipendia contraxit, tali Iutorum beneficio usus, quale pridem apud Sialandios acceperat. [3] Huius Sueno congressu vitato Scaniam revisit, exiguis militiae reliquiis integram aemuli manum attentare formidans. [4] Interiecto tempore, receptis pretio captivis, securus Iutiam adire constituit. [5] Peragranti Fioniam Ebbonis e vita nuntiatur excessus. [6] Cuius fato deiectus, relatis in Sialandiam copiis, praesens belli propositum deserit militemque plangere quam aemulum incessere maluit. [7] Adeo enim familiariter eo est usus, ut nihil in foro, nihil in castris absque ipsius administratione curaret inque privatis ac publicis negotiis prorsus ex eius arbitrio sententiaque penderet.

Dan  14.4.4 (p. 379,24 )
[1] At ubi recens funeris maeror exolevit, bellum novaturus per Fioniam in Iutiam decurrens, Wibergenses regiorum vectigalium immunitatem pactos ad bella pro se suscipienda perduxit. [2] Huc Kanutus magnis Orientis viribus succinctus advehitur, victor haud dubie futurus, ni suadentibus amicis equestrem militiam pedestri mutasset. [3] Siquidem optimates eius, superiorum bellorum admoniti, quibus rem infeliciter equitando gessere, ne fugae facultas ignavos abriperet, necessitatem sibi inferre tentantes, equorum adminicula summovenda duxerunt. [4] Kanutum cum paucis equitibus peditum medium faciunt, belli merita aestimaturum.

Dan  14.4.5 (p. 379,33 )
[1] Nec alias Sueno rebus suis impensius diffidebat. [2] Ut autem hostes ultro militiae expedimentis exui vidit, summa spe extremam desperationem mutavit; neque enim ignorabat equitatu vacuos lentam et ignobilem militiam edituros plusque sibi praesidii demere quam duramenti consciscere. [3] Et ne ei similis manus deesse videretur, Wibergenses utpote rei equestris ignaros pedestri proelio militare praecepit; nonnullos inter sagittarios et funditores dispertit. [4] His levia tormenta saxaque iactilia pro armis fuere. [5] Proxime iis ab utroque latere equites iungit, mox hostium terga pressuros. [6] Committendi taliter proelii praecipuus auctor ei Waldemarus exstabat, corpus annis tenerum, animum industria praevalidum habens. [7] Is siquidem pedites peditibus opponendos, latera autem et terga ab equitibus incessenda docuerat.

Dan  14.4.6 (p. 380,5 )
[1] Kanutus, dupliciter instructi hostis consilium ex apparatu cognoscens, opportunitatem insidiis negare disposuit; quibus ut copiam demeret neque suos a tergo circumveniri pateretur, opus impetu ratus, totam manum in consertissimos pedites inducit eosque passim et varie resistentes paene omnes oppressit. [2] Nec ea tamen virtute periculum propulit; quippe Sueno utrimque ex latere adversarios partito equitatu circumvolat, deturbatisque equis, quos retro aciem fugae metu locaverant, ancipiti incursu conclusos exagitabat. [3] Quod ubi videt Kanutus, transversis aciem principiis instruit revocatamque a peditibus pugnam ad equites transtulit. [4] Quippe a tergo instantibus ora advertere necesse habuit. [5] Sueno vero, cum et armis diffideret et equorum pericula formidaret, transversis eos proeliis fatigare, non manum cum iis acie conserere, non pugnandi copiam facere, sed incerto Marte ludificatos aestu ac lassitudine superandos curabat, eos gravissime adortus, qui communi acie longius excedentes audacius semet propulsandis obiecere periculis.

Dan  14.4.7 (p. 380,19 )
[1] Variis igitur irruptionibus lacessiti crebroque impetu et obliquis concursibus lacerati, tandem virium inopia ad tantam corporis lassitudinem pervenerunt, ut praeter communem belligerandi morem in ipso certaminis ardore sessione pausarent. [2] Cumque nec ad fugam nec ad pugnam vis ulla suppeteret, dum sollicite salutis praesidia circumspiciunt, oppidum, cuius paulo ante incolas fuderant, composita acie paulatim accedere tutissimum ducunt, subsidii loco hostium tectis usuri. [3] Eo igitur servatis ordinibus incessum emovent, procuratis, qui a tergo curarent hostemque retrogradi pellerent. [4] Tanta plerumque necessitatis fiducia est.

Dan  14.4.8 (p. 380,28 )
[1] Tunc Barcho quidam, promptissimus suenonis miles, ab adversariis undique circumventus, innumeram manum admirabili solus virtute sustinuit. [2] Tandem, offusis sudore oculis, repulso clipeo, ambas bipenni manus inserere, promiscue caedem facere, hostes ac socios iuxta ferire, nulli propius instanti parcere. [3] Quo viso Waldemarus, cui multa secum ex veteri convictu familiaritas erat, memoria priscae caritatis evectus, equo ocius advolat, extremis amici rebus adesse cupiens. [4] Quem Barcho adversarium ratus, relata bipenni instantem appetit. [5] Sed Waldemarus praerepto eo ictum ocior antevenit. [6] Manubrio solo scapulae eius vehementer impacto ferrum excidit. [7] Vix hominem inter tot arma, tot hostes obnixius contra nitentem servare potuit. [8] Diu tandem obluctatum abducit invitumque saluti restituit. [9] Qui postquam se ab amicissimo salutari captione pertrahi videt, libenter quidem eius opem excipere dixit, sed non ita uti hac velle, ut captivorum more clunes equi sequendo foedum de se spectaculum faciat.

Dan  14.4.9 (p. 381,1 )
[1] Verum ex parte Kanuti alii confestim fugam facere, pars oppido latebram quaerere, nonnulli per medias eius plateas erumpere. [2] Kanutus ipse per angustissimas vici partes equo vectus eripitur. [3] Occupati, qui in vicum profugerant, et in unam aedium captivi traduntur. [4] Ad quos introgresso rege, Helias, Ripensis antistes, circumspectis omnibus, hortulanum regi aemulandum aiebat, qui utilibus herbis incrementa conciliat, noxiis locum vacuefacit. [5] Quod dictum, specie horridum, si quis altius mente perspiciat, summa industria procuratum fateatur necesse est. [6] Abscise enim rem, sed copiose disseruit. [7] Cui si Sueno obsecutus fuisset, profecto omnem aemuli fiduciam sepelisset. [8] Qui licet iniuriarum nomine vindictam a captis exigere potuisset, ad mitiorem tamen sententiam ingenita sibi pietate deflexus, plerisque redimendi copiam fecit aliosque sacramento, alios sponsione in fidem acceptos morte multare passus non est. [9] Ex quibus binos dumtaxat, peculiaribus flagitiis obsitos, alterum, quia taetram latrociniis vitam egerat, alterum, quod optime de se merentem virum per insidias dormientem oppresserat, capite poenas solvere iussit, in neutro belli, in utroque sceleris negotium puniens. [10] Complures ex superioribus, tributae sibi salutis immemores, acceptum ab hoste beneficium, repetita Kanuti militia, neglexerunt, iisque pristina fides recenti carior erat. [11] At Kanutus, ab Alaburgo Liuthusium petens, apud vitricum Suerconem exsul aliquamdiu demoratus est. [12] Huic siquidem, occiso Magno, Kanuti mater coniugio obvenit.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek