Dan
14.23.1 (p. 415,29 )
[1] Tunc rex, Absalonis, Petri, Sunonis et
Hesberni, qui potissimum consiliis eius praeerant, prudentioribus monitis
informatus, citiore quam maiore exercitu occultoque magis incursu quam
aperta classe expeditionis in hostem agendae consilium cepit, cum multo
facilioris sit negotii inopinatos quam providos oppugnare, et plerumque
praevalidae multitudinis sententia salutaribus maiorum iussis obniti
soleat, apud quam plus virium Sclavici nominis terror quam regium
possideret edictum.
[2] Idcirco autem perpaucos huius rei arbitros ascivit, quod sciret,
quaecumque ferro geruntur, publicis viribus, sed privatis consiliis
administrari oportere.
[3] Et quoniam de Sialandensium nihil obsequio dubitabat, Scanicae classis
ducem agere praeoptavit.
Dan
14.23.2 (p. 416,1 )
[1] Cumque nondum integra valetudine
Scanienses Lundiae contractos expeditionis sollicitaret edicto, maximus
pontifex Eskillus (nam ei ceteri proloquium deferebant) negabat in expedito
naves esse, quibus tam subito iussum perageretur.
[2] Cumque rex obtemperantibus gratiam, supersedentibus iram se repensurum
dixisset tantaque propositi cupiditate perfusum, ut unico proficisci
navigio quam expeditionem remittere mallet, Eskillus, indubitata voluntatis
eius firmitate comperta, non solum consilium probavit, sed etiam, qui regi
comites deessent, admodum exsecratus, sua eum navi impensaque excepit.
[3] Iam pridem enim regem expeditionum desuetudo navigio spoliaverat.
[4] Postremi Lalandenses ac Falstrici in classem coire iussi, ne longa
praescientia edocti furtim ad Sclavos imperatae rei indicia deferrent.
Dan
14.23.3 (p. 416,12 )
[1] At ubi Landoram classe perventum, rex,
spectandi exercitus sui avidus, in campo copias explicare constituit, ut
totas vires oculis subiciendo, an ea manu tuto bellum commissurus
videretur, aspiceret.
[2] Ab huius litoris continenti longior arenae tractus brevibus abscissus
curvatis anfractibus portum navigiis facit, humilis ita, ut veniente aestu
lateat, abscedente visatur; nam vadosus eius introitus diffusiore spatio
opacae altitudinis undas includit.
[3] Sed quoniam hunc locum cuncti Danorum reges vanissimi erroris
deliramento suspectum perinde ac fatalem cavere consueverant, proximo portu
universi agminis apparatum curiosissime contemplatus est, adhibitis, qui
militiae rudes rei bellicae documentis imbuerent, quatenus vires suas
potius solida oculorum fide quam caeco aestimationis augurio metiretur.
Dan
14.23.4 (p. 416,23 )
[1] Huic militiae speculationi
quattuordecim diebus intentos maior commeatuum pars otio consumpta
defecerat.
[2] Egressis portu tranquilla toto mari navigatio incidit.
[3] Sed ut taciti improvisique appellerent, remigiis eam quam velis
instruere maluerunt, Absalone cum septem navibus praemisso, qui Rugiani
litoris excussius indagaret accessum.
[4] Siquidem Arcon oppidum, vetusto simulacri cuiusdam cultu inclitum,
ignaris incolis incendio tentare cunctosque eius praesidium petituros ex
improviso opprimere statuerant, munimentum quidem habitatore vacuum
serarumque dumtaxat claustris firmatum, existimantibus indigenis parum
humanae tutelae egenum, quod praesentis numinis excubiis esset vallatum.
[5] Summa vero contractae classis ordine digesta ducentarum et sexaginta
navium numerum reddebat.
Dan
14.23.5 (p. 416,34 )
[1] Absalon exsequendae speculationis
gratia cum propemodum ad Rugiam pervenisset, indicantibus nautis cognoscit
regiam navem subito remigium velo mutasse, miratusque, quid ita cetera
classis incederet, quae paulo ante velis, quo occultior navigatio
gereretur, abstinendum condixerat, postquam eam a statuto declinare
cognovit, et ipse, non suppetentibus propositi sociis, per summam animi
confusionem puppim ultimus vertit regemque Mønensium in portu
receptum maestior quam libentior comes petivit.
[2] Quippe quia coepti comitibus deficiebatur, indignatus optimam gerendae
rei facultatem omitti, cum et aeris favor et militum arridebat alacritas,
ab inchoata navigatione aegre proram avertit.
Dan
14.23.6 (p. 417,4 )
[1] Hunc Petrus, Suno et Hesbernus, cum
quibus rex consilia sua participare solebat, rate egressum excipientes, tam
deformem regis ab utili illustrique consilio defectionem anxie querebantur.
[2] Quos tandem rex, obviam sibi venire iussos, ubi tristes animadvertit,
admirans, cur eo vultu essent, visum sibi inquit, ne tarda et intempestiva
navigatio proferretur, cursum eius ad insulam fuisse flectendum, mane
cuncta commodius exsecuturo; quippe dies labori, noctes quieti familiares
exsistere.
[3] Cumque nullum ab amicis responsum daretur, taciturnitatis admiratione
permotus, proferre eos, quae sentiant, imperat.
[4] Illi, quae invicem contulissent, Absalonem proponere iubent.
Dan
14.23.7 (p. 417,13 )
[1] Tum ille: 'Quid miri est', inquit,
'segnes haesitare voces, quas ingenti maeroris pondere obrutas quasi fauce
occlusa latens animi strangulat aegritudo?
[2] Enimvero vicem tuam ad ignominiam vergere conspicientes, interno mentis
luctu perfundimur.
[3] Quippe imperii ius obsequio mutas paresque, quibus praeesse debueras,
utilissimis consiliis spretis, eorum monita consectando, qui in aequo
ponunt, pulcherne rerum tuarum cursus an deformis exsistat.
[4] At postquam sine collega aut aemulo regnare coepisti, altera nunc
expeditio geritur, nec illius remissio quam huius foedior apparet.
[5] Siquidem summa rerum opportunitate contempta, parvulas commeatuum
reliquias habentes, otiosis navigationis excessibus excusabilem reversionis
titulum quaerimus et, cum nullis urgeamur obstaculis, ignaviam nostram
necessitatis nomine censeri cupimus.
[6] Hiscine patriam operibus vindicandam talibusve regnum ingeniis
auspicandum duxisti?
[7] Si vero maris saevitia navigationem interpellari contigerit, quid
superest, nisi ut, necessitatis imperio cogente, domos inglorii petamus,
taeterrimis effeminatae mentis opprobriis insectandi?'
[8] Haec et similia, tum molestiae stimulis, tum fiducia familiaritatis
evectus, per summam verborum acerbitatem apud regias aures eloqui non
dubitabat.
Dan
14.23.8 (p. 417,30 )
[1] Quamquam autem rex adversum dictorum
eius libertatem acrius exarsisset, tamen, ne monitorem impudentius avertere
videretur, magnitudinem irae, quam vultu teste conceperat, moderatione sua
ad leve et tolerabile responsum deflexit, dicendo complures operum suorum
teste exstare nihilque tam fortiter ab Absalone gestum, quod, si nondum
virtute aequaverit, adhuc factis aemulari non possit.
[2] Nec plura eloqui passus, cymba navigium repetivit, subiungente Absalone
haudquaquam eum utilia suadenti succensere debere, cum aliquanto satius sit
apertis amicorum monitis instrui quam occultis amarae sugillationis
morsibus obtrectari.
Dan
14.23.9 (p. 417,39 )
[1] Postera nocte concitatum acrius mare eo
tempestatis excessit, ut regia classis non portu, non ancoris, quo minus
sparsa pelago disiceretur, retentari potuerit.
[2] Nulla ex parte remissior eodem aeris habitu quatriduo perseveravit.
[3] Quae res iram regis adversum Absalonem accensam magnopere delenivit.
[4] Sed quod iam corde salubre deprehenderat, voce fateri erubescebat,
pudore serum animi eius intellectum celante.
[5] Nam interim nulla ad amicos communione habita, postridie praedictos
viros forte litori insistentes accessit, comitibusque propius accedere
vetitis, concitationem animi sui, inquit, tametsi dissimulatione uti
vellet, iracundis oris notis proditam esse dicebat, parum quidem
admiratione dignum, cum consultantis vocem monitis potius quam contumeliis
excipi deceat.
[6] Quaedam tamen ab iis sapientius quam tempestivius dicta, quae si ante
triduum prolata fuissent, ingentis mali materiam praecurrere poterant.
[7] Seras quidem monitoris partes esse, quae rem, dum in arbitrio est,
neglegentius obeunt, exactam sollicitudine prosequuntur.
[8] Inemendabilia autem corrigere velle proximum amentiae errorem esse.
[9] Frustra igitur se conviciis attentatum fuisse, cum et irrevocabiles
praeteritorum eventus exsistant et plerumque animi commotio parum cum
ratione consentiat.
[10] Orturae vero tempestatis saevitiam absque caelestium monitis humano
praesagio comprehendere nequivisse neque, quin ea delictorum poenas lueret,
dubitare.
[11] Quamobrem aut naturae ignorantiam aut improvisae necessitatis
violentiam vitio sibi verti non oportere.
[12] Omissis igitur praeteritorum querelis, ad tempestiva rebus consilia
animum operamque devocare par esse.
[13] Malle enim se spiritum specioso exitu quam expeditionem deformi reditu
finire.
Dan
14.23.10 (p. 418,22 )
[1] Tunc Petrus, Absalonis sententiam
aliquanto leniori monitorum genere prosecutus, docet minime regem fidas
amicorum voces infensis auribus excipere convenire, cum saepe clari
illustresque viri spreti salutaris consilii poenas perniciosa sorte
pependerint.
[2] Ceterum aura, dum faveat, utendum esse, quod eius anceps incertaque
varietas exsistere soleat.
[3] Sustinendum itaque, donec tempestatis immensitas ad tolerabilem
remigiis habitum concidat.
[4] Adhuc enim tridui commeatus superesse, exiguoque traiectu hostes accedi
posse.
[5] Quod si praesenti alimentorum ope deficerentur, alia armis esse
poscenda.
[6] Oportere ergo, mox ut undas remigio habiles viderint, sparsam ocius
uniri classem incessuramque sociali remigio progredi.
[7] Quippe navigationem omnem hoc alacriorem, quo aequabiliorem exsistere.
Dan
14.23.11 (p. 418,33 )
[1] Rex, monitore laudato, Absaloni
speculandae tempestatis officium mandat, sibi, cum primum eam remigii
patientem adverteret, indicaturo.
[2] Absalon cupide praecepto, quod suis monitis extuderat, obsecutus, nocte
postera aura sensibiliter impetum remittente, eventu gavisus, antelucano
tempore, peractis divinis, ad regem pervenit, nuntiando tempestatem ex
parte collapsam, possibilem quidem profectioni, sed difficilem fore nec
nisi summa cum remigii difficultate navigationis capacem exsistere.
[3] Respondente rege moras esse rumpendas, per ludibrium subtexuit pulchre
se operam impensuros, si, navigationis medietate confecta, unde solverant,
sint reversuri.
[4] Cuius dicti protervitas, tametsi ioco mordacior videretur, ingens regi
capessendae virtutis praebuit incitamentum.
[5] Lepida tamen irrisione non caruit, subiungente rege revertentem se ex
eo, quae in Sclavia gerantur, posse cognoscere.
Dan
14.23.12 (p. 419,5 )
[1] Principio classis laetam alacremque
navigationem pleno fiduciae remigio proferebat; nam intra propinquae
telluris anfractus aurae vis, quae aperto mari licentius incumbebat,
latentium undarum habitum asperare non poterat, terreni tractus obstaculis
undiquesecus incitatiorem fluctuum allapsum arcentibus.
[2] At ubi in altum dirigi navigia coepere, intolerabili paene tempestatis
occursu excipiebantur.
[3] Antistes, ne fortissimos monitus suos parum iusto conatu prosequi
videretur, ingenuo pudore firmatus perseverantissima remigii obluctatione
quasi cum necessitate certabat regemque virtutis aemulatione provectum
coepti sui comitem exsistere coegit.
[4] Itaque lenta et inhabilis ac paene inconcessa navigatio, hinc saeviente
mari, inde claudicante remigio, fuit.
Dan
14.23.13 (p. 419,15 )
[1] Ea freti repugnantis violentia regiam
navem, adversis undarum molibus implicatam, per summam procellarum
asperitatem, laxatis propemodum compagibus, disiungi coegit.
[2] Quo viso, rex, tum vitandi periculi, tum etiam complendae navigationis
gratia tutiore excipi cupiens, Ingimari Scaniensis ratem propius adesse
iussam, ensem dextra signumque laeva corripiens, ut temerario ita prospero
saltu involat eamque remis acrius citari iubet Eskyllum, virtutis
pertinacia aliquamdiu subsequi conatum affectumque regis quam debilitatem
navigii sui propensius intuentem, partim regiae vocis prohibitio partim
referta periculo necessitas reverti compulit.
[3] Eo viso, complures reversionis occasionem ab erroris simulatione
mutuari ignavia docuit.
[4] Quibus tamen erroris commentum patrocinio fore non debuit, cum regem
navigium, non iter mutasse translati signi indicio liquere potuerit.
[5] Nonnulli quoque conquassatioribus navigiis inviti relabebantur, quod,
iisdem compagum firmitate defectis, concitati maris incursum sustinere
nequibant.
[6] Qui vero procedere perseverabant, ut viribus corporis laboris
continuitati sufficere possent, edendi navigandique pariter officio
fungebantur; ne enim navigationis cursum vel parvula remigii intermissio
moraretur, dextra remos, laeva cibos tractabant.
[7] Exigua classis pars, Absalone duce virtutis et gloriae aemulantior,
inusitatae tempestatis saevitiam incredibili remorum certamine superavit,
obluctatumque pelagus infatigabili permensa navigio, hora antelucana ad
insulam Hythini, ipsa quoque necessitate superior, appulit.
Dan
14.23.14 (p. 419,36 )
[1] Tunc Absalon, ne quid inexcussum
omitteret, per Wethemannum, piraticae operibus clarum, officio
speculationis addictum, et portus hostilibus navigiis vacuos et Rugiam
nihil hostile metuentem cognoscit.
[2] Nam armenta, securis custodibus, propter litus errantia inopinatos
incolas esse fidem fecere.
[3] Rex, languido remigio seram navigationem emensus, obtento portu,
protinus in Absalonis navem se contulit fatigatumque taedio ac vigilia
corpus somno excepit.
[4] Reliquiae, quae cum eo fretum superaverant, annumeratae, sexaginta
dumtaxat navigiorum classem explebant.
Dan
14.23.15 (p. 420,6 )
[1] Duo tunc Hallandenses, natu quam animis
nobiliores, paucitatem suam indubitato periculo oblatam rati, navigio, quo
communiter utebantur, Absalonem petebant seque praepropero regis alloquio
opus habere dicentes, postquam somno eum acquiescentem audierant, ocius
excitari poscebant.
[2] Absalon, salutarem eius quietem importune rumpendam negans, quae
afferrent, regem ex se cogniturum affirmat.
[3] Tum illi, conquassationem navigii, inopiam commeatuum, longinquitatem
reditus praetendentes, optimam sibi navigationis facultatem prosperantibus
ventis incidisse dicebant, quod, quibus adversis aegre processerant,
secundis facile reverti possent.
[4] Quamobrem eorum se beneficio uti malle quam cassam et inutilem
expeditionem agendo aut navigii vitio aut inediae malo perire.
Dan
14.23.16 (p. 420,17 )
[1] Quos Absalon non solum deformitatem
propositi specioso consilio mutare, sed etiam, quo minus se probris
obicerent, honesto silentio supprimere iubet, ne tam pudendae voces alienis
auribus exceptae inexpiabilem iis timiditatis notam inurerent.
[2] Itaque enervis et effeminati animi trepidationem falso causarum
commento colorare eos asseverabat, docendo facilia refectu navigia fore et
opima commeatuum supplementa per praedam late patentem levi negotio
conscisci posse.
[3] Ceterum ipsos famam et opinionem suam gravissimo crimine corrupturos,
si regem apud hostes in tanta suorum paucitate sine respectu pudoris
deserere sustinuissent.
Dan
14.23.17 (p. 420,26 )
[1] E quibus alter domi se negotia regia,
quae summa cum celeritate exsequi necesse haberet, manere subtexuit.
[2] Contra Absalon, simulationem eius, quia blandimentis nequibat, minis
discutere cupiens, eos, qui in expeditione solvenda plus arbitrio suo quam
regiae indulserint reverentiae, non tantum bonorum, sed et lucis ac
spiritus ereptionem patria lege meritos astruebat.
[3] Sed ne ea quidem periculi denuntiatione, quo minus faventem navigationi
ventum velo colligerent, imbecillitatem eorum durare trepidationemve
corrigere potuit.
[4] Discedentes itaque exsecratione et convicio per summam verborum
acerbitatem insequi perseveravit.
[5] Quod cum experrectus rex ex Absalone cognosceret, tam impudentes et
improbos desertores poenas sibi luituros iurabat.
Dan
14.23.18 (p. 420,36 )
[1] Conscensa deinde insula, accersitos
navigiorum rectores agendorum percontatione sollicitat.
[2] Compluribus, ut redeatur, expedire visum, quod tuto hostem lacessere
nequeant.
[3] Placituram rex sibi sententiam affirmabat, nisi ea res et gravis
patriae rubor et ingens hostium incitamentum exsisteret.
[4] Nam et eos Danicae expeditionis praesentiam ex castrorum vestigiis
comperturos et clandestinam eius reversionem timiditati dumtaxat dumtaxat
imputaturos.
[5] Huius rei causa periculo se quam rubori patere malle, haudquaquam
proram nisi lacessito hoste versurum.
[6] Praeterea se eorum, qui simulata navium fragilitate defecerant,
ignaviam aequaturos, si, quos labore vicerant, virtute non superarent
domosque, impensa male navigatione, repeterent.
Dan
14.23.19 (p. 421,6 )
[1] Tunc Wethemannus, incautas Rugiae res
recenti speculatione expertus, admovendas litori copias suadet, si ignari
incolae fuerint, impune praedam caedemque facturas, sin providi, confestim
absque discrimine redituras.
[2] Utro autem modo se gerant, per arantium morem deprendi posse
asseverabat, qui, cum primam diurnae operae partem exegerint, quo ad
laborandum fiant vegetiores, sopori se prosternere soleant.
[3] Hunc vero non nisi metu vacuis altaque securitate firmatis obrepere
solitum; ceterum nemine talium dormiente reperto, praecautae gentis
indicium accipi.
[4] Quem rex piratico potius muneri consentanea quam magnitudini suae
convenientia docuisse dicebat.
[5] Numquam enim Danorum reges a Sclavis fugatos memoriae proditum fuisse,
sed ne se quidem primum regiam dignitatem hoc deformitatis genere
maculaturum.
Dan
14.23.20 (p. 421,17 )
[1] Tunc Gnemerus Falstricus, quamquam
alias vegetioris quam sapientioris animi aestimaretur, sive ingenio suo
sive regis fortuna monente, summam omnium haesitationem, ancipiti studio
fluctuantem, salutari exhortatione discussit incertamque consilii contionem
ad suam sententiam perduxit, affirmando temeritatis esse exiguam manum cum
immenso hoste conserere.
[2] Ceterum Bartam provinciam, a Rugia brevi freto discretam, ob parvitatem
sui, quocumque paratu esset, populatu perfacilem fore.
[3] Denique regem quiescendi gratia cubile petere exhaustasque vigiliis
vires et attritum curis animum somno reficere iubet, vespere, quo minus
provisus irrumperet, classem applicaturum.
[4] Praeterea vadosi fluminis angustias intraturos sparsam navigationem
tacito conficere remigio iussit, ne aut obstrepentium remorum fragor
securitatem incolis demeret aut ipsimet, impactis arenae navigiis, circa
incertae altitudinis vada diutius haerere cogerentur.
[5] Cetera se exploraturum promittit.
Dan
14.23.21 (p. 421,30 )
[1] Rex, cupide consilio obsecutus,
vespere signo navigationi dato, destinatum amnem occupat.
[2] Cuius expeditius permeandi gratia ternis navigiis iunctis classem
incedere iubet, ne confusa fluvialibus tardaretur angustiis.
[3] Cui Gnemerus, rate obvius, opportunitatem invadendae gentis aucupatus,
interceptos incolarum speculatores adducit.
[4] Laetus eo rex, diluculo peragratis silvis, rura ac vicos hoc acrius,
quo latentius irrupit incolasque adhuc somni securitate torpentes repentina
incursione protrivit.
[5] E quibus complures, perstrepentis equitatus fragore perculsi, patrios
duces adventare credebant.
[6] Sed hunc eorum errorem adacta repente corporibus iacula discusserunt.
[7] Complures eorum, exsertis per ostia capitibus, Kazymarusne an
Bugisclavus adventaret, rogabant.
[8] Quorum percontatio propriis eorum funeribus excepta est.
Dan
14.23.22 (p. 422,1 )
[1] Antistes, cum parte copiarum longinquam
regionis plagam diverso complexus itinere, eo locorum pervenerat, ut a
regia cohorte eximiae paludis interiectu distaret.
[2] De cuius admodum incessu dubius, ne direptos a se vicos exuri
pateretur, industrio consilio providit.
[3] Tandem procul ignes a rege editos conspicatus, sibi quoque consimilis
facti potestatem suppetere, confestim illato tectis incendio, declaravit
sociisque sui prosperitatem excursus resperso flammis rure nuntiandam
curavit.
[4] Cumque praedam abunde actam existimassent, iter ad naves remensi,
quamquam grandi invicem a se interstitio discessissent, vestigia tamen sua,
quo minus clandestinos reditus captasse viderentur, neve alter alterum
impetuosa festinatione praecurreret, mutuis ignium fumigiis prodiderunt.
Dan
14.23.23 (p. 422,12 )
[1] Interea Skyalmo quidam, cognomento
Barbatus, in asservandae classis officium relictus, ne, hostili remigio
praeveniente, amnis exitu prohiberetur, ad mare navigia reducit.
[2] Ubi cum Rugianorum navali incursatione peteretur, in paucas rates
totius classis praesidium transfert, instructioribus quam frequentioribus
navigiis hostibus occurrere praeoptans.
[3] Quibus obvia navigatione fugatis, ne sociorum reversio tardius navigiis
exciperetur, omissa fugitantium insecutione, portum revisit.
[4] Iterato lacessitus, eodem ausu invasoribus restitit.
[5] Sed et compluries attentatus, crebra hostium irritamenta occursationis
perseverantia superavit.
[6] Ita pertinaci magis quam acri incursatione vexatus, opportuna hostem
agitatione premebat.
Dan
14.23.24 (p. 422,22 )
[1] Inter haec regi in litus supervenienti
non parvae admirationi fuit navigiis custodia vacantibus abesse Skyalmonem.
[2] Quem tandem ab agitatione redeuntem cetero prosecutus exercitu,
Rugianos fugam a remigio mutuantes velorum intensione persequitur.
[3] Sed intervallo praecessionis et volucritate navigationis adiutos
instando magis quam occupando vexabat.
[4] Tunc quendam vicinae ratis rectorem in anteriorem navigii sui partem
fortitudinis simulatione progressum aspiciens verbisque magnam prae se
laudem ferentibus prosecutus, ad ultimum, quaecumque viro forti
erogarentur, egregie et laudabiliter impensa asseverabat.
[5] Ad ultimum vento obliquante prohibitus, quantum velis emensus fuerat,
conversa navigatione, remorum obsequio pensat.
[6] Sed quo prosperiorem velificandi, hoc difficiliorem remigii usum
habuit.
Dan
14.23.25 (p. 422,33 )
[1] Itaque Danis adversa cum mari
navigatione certantibus, Sclavi, quos locorum habitus non fallebat, ignotum
nostris profundum compendiaria navigatione sulcantes, subito fugam in
insidias vertunt.
[2] Quos Absalon per occultos pelagi recessus prosilire conspiciens, sociis
metu navigationem citantibus, subsequi quam antecedere maluit, praeviae
classis terga pietatis excubiis tutaturus.
[3] Pudet referre quod sequitur: Maxima Danorum pars, rubore posthabito,
quamquam hostes imminere conspiceret, deserto rege, velis malos onerare
sustinuit.
[4] Rex, cum paucis admodum navigiis relictus, aliquanto desertores aegrius
quam hostes ferebat.
[5] Tunc etiam militem, quem paulo ante in prora astantem probaverat,
brevitatem veli sui, quo maior navigationis cursus exsisteret, pannorum
additamentis producere conspicatus, laudem convicio mutavit, honorem
timidis erogatum imprudenter impensum affirmans.
[6] Ita absque supremae necessitatis discrimine verae ac solidae
fortitudinis habitum explorare promptum non est.
Dan
14.23.26 (p. 423,7 )
[1] Enavigantium discessio non clamore, non
signis, denique nullo exhortationis genere revocabilis fuit; adeo omnium
aures pavor concluserat.
[2] Cumque rex, intermisso paulisper remigio, a praesentibus, quid factu
opus potissimum esset, inquireret, cunctantibus ceteris, Absalon insulam
Hythini petendam ibique secunditatem aeris exspectandam hortatur.
[3] Quod Petrus fieri oportere non sine rationum assertione negabat, quod
perseverante tempestate nec reditum nec supplementum classis habituri
viderentur, Sclavis adversum se quotidiana copiarum incrementa sumpturis.
[4] Pandenda igitur vela eamque navigationis aequalitatem habendam esse, ut
naves volucritate praestantes, complicata velorum parte, tardiores
opperirentur et, quas celeritate praecurrerent, societatis iure consequi
deberent.
[5] Ita strenua Absalonis adhortatio eximiae Petri prudentiae cessit.
[6] Uterque siquidem annis suis similia cogitabat: ille etenim iuvenili
animo condigna, hic canis consentanea proponebat.
Dan
14.23.27 (p. 423,20 )
[1] Ita septem solis navigiis ex omni
Danorum classe residuis, Sclavi multitudine freti incitatissimo remigio
acerrimoque clamore cum contemptu paucitatis irrumpunt.
[2] Sed maiore impetu quam audacia rem exsequebantur.
[3] Quippe cum primum excepere sagittas, propius ferre remos ausi non sunt.
[4] Paulo post destrictorum ensium laminis nunc cervices suas nunc scuta
pulsare coeperunt, rati se Danos hoc minarum genere territuros.
[5] Remigium deinde magno clamoris strepitu prosecuti, horribiles late
sonos edebant.
[6] Hic quoque procursus priori persimilis fuit; obviis namque Danorum
missilibus repulsi, continuo remigium retulerunt.
[7] Tertio ut hostem apparatu terrerent, contractos sole clipeos aqua
perfundere genibusque superpositos in pugnae usum extricare coeperunt,
veluti indubitatum nostris proelium illaturi.
[8] Ac tum demum, seu cupiditate praedae seu vi pudoris accensi,
vehementius navigia concitant.
[9] Quae species, ut initio acris, ita exitu inanis apparuit.
[10] Telorum enim obiectu velut ante deterriti, invictam paucitatis
constantiam ulterius lacessere destiterunt, quamquam Danorum provocatione
admodum sibi insultari conspicerent.
Dan
14.23.28 (p. 423,35 )
[1] Rex, cum ad aspectum patriae
pervenisset, concidente paulatim vento, tam remissam et languidam
navigationem agebat, ut, quamquam propasso velo uteretur, eo fere loci diem
opperiretur, ubi noctem ingressus fuerat.
[2] Sed cum Zephyris deficeretur, processum a remigio mutuatus est.
[3] Tandem obviam Eskilli ratem ingressus, Scaniam repetivit.
[4] Qui novissime eum prosecuti fuerant, Sialandiae partibus advehuntur.
[5] Tunc Petrus Ranonis, eloquentissimi viri, imperitam calliditatem
eludere cupiens, non solum nexos, sed etiam remiges suos, ut praedae
speciem augeret, in eminenti navigii parte constituit, captivorum imaginem
praebituros.
[6] Quem cum Rano liburna praetereuntem videret, dissolutionem navigii
simulare desiderans, sentina aquam egeri, increpitis acrius remigibus,
iubet.
[7] Tunc quodam respondente eo triduo sentinam aqua vacasse: 'Non rite',
inquit Petrus, 'remiges tui, quibus te responsis excipere debeant,
callent.'
[8] Tunc Rano, paucis intra Petri navigium remigio occupatis, otiosae
iuventutis multitudinem, exserto capite, conspicatus, praedam existimabat,
quietisque suae paenitentia permotus, non similiter sibi ut Petro fortunam
affuisse dicebat, quod, naufragii periculo interpellante, expeditionis
comes exsistere nequivisset.