link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  14.18.1 (p. 404,1 )
[1] His ita compositis, Kanutus in Sialandiam, cuius iam possessionem adeptus fuerat, Waldemaro comitante, praecedit, Suenonem brevi subsecuturum hospitio suscipere cupiens. [2] Quem postridie Ryngstadio susceptum expertus, dum in eius occursum bonae fidei studio pergeret, Ryngstadicae religionis praelatum cum Radulfo equite Theutonico obvium habuit, affirmantem nuntiatum fuisse Suenoni cum armatorum multitudine eum venire. [3] Hausit ergo cum suspicione cautelam, argumentoque perfidiae sumpto, contionem, quae eo forte die magna popularium frequentia gerebatur, declinato Suenone, petivit.

Dan  14.18.2 (p. 404,10 )
[1] Waldemarus vero, apud quem fides suscipioni praeponderabat, pacti fiducia Suenonem constantius quam cautius petebat. [2] Stabant milites regis gregatim armati, Kanutum et Waldemarum, dummodo pariter affuissent, necare iussi. [3] Comperta alterius absentia, Sueno, revocatis satellitibus, multa venientem gratulatione prosequitur. [4] Percontantem illum, cur, nullo discrimine impendente, comitibus uteretur armatis, quid rumoris acceperit, edocet. [5] A quo compluribus perfidiae probris laceratus, consilium propositumque suum summa animi dissimulatione suppressit. [6] Roskildiam deinde, Kanuto, cui illic hospitalitatis ius erat, invitante, procedens, nocte per ludos et comissationem exacta, diluculo Thorberni vicum haud procul urbe situm cum paucis petivit, perinde ac parvulae filiae, quae illic educabatur, cernendae caritate perductus. [7] Ferunt tunc uxorem Thorberni dixisse mirari se eum in hanc condicionis vilitatem adductum, ut, quod totum gesserat, eius tertia parte contentus haberi sustineat. [8] Quod dictum, ab indignatione profectum, Suenoni ingens irritamentum facinoris fuit.

Dan  14.18.3 (p. 404,25 )
[1] Vespera appetente, mittuntur a Kanuto, qui cenatum eum accerserent. [2] Quos Thorbernus perquam iucunde excipiens, cum super regis mora rogaretur, debilitatem capitis, ex balnearum fumo et vapore contractam, tarditatis eius causam astruxit. [3] Sueno vero, cum exspectationis suae excusationem afferre vellet, cum filia admodum parvula infantilibus blandimentis iocatum se dixit. [4] Discors causae redditio percontatoribus notabilis fuit. [5] Quorum hortatu urbem repetens, inter consortes, quasi per aetatem honoratior, medio sedendi loco receptus est. [6] Mensis post epulas amotis, cum, minutioribus poculis passim et varie discurrentibus, convivii hilaritas augeretur, calculorum ludum poposcit, gloriatus se eius apprime peritum, quod exsul hoc maxime iucunditatis genere delectari consueverit. [7] Quod dictum, iactantiae simile, re vera acerba calamitatis recordatio fuit. [8] Sed tabulato non suppetente, ne lusui quidem vacatum est. [9] Inter cetera cantor Germanicus, fugam Suenonis exsiliumque cantilena complexus, varias ei contumelias, formatis in carmen conviciis, obiectabat. [10] Quem ob hoc acrius a convivis increpitum Sueno, dissimulata molestia, fortunas suas liberius recinere iubet, perquam libenter se post aerumnas malorum meminisse confessus.

Dan  14.18.4 (p. 405,4 )
[1] Crepusculo appetente illatisque ex more luminibus, miles Suenonis Thetlevus, qui paulo ante convivio egressus fuerat, reversus in regiam, occasionem edendi facinoris oculis animoque tacitus perlustrabat. [2] Cumque paulisper attonito stupentique similis constitisset, Kanutus eum, propasso in terram amiculo, sedere sibi proximum iubet. [3] Ille tantae eius dignationi gratias habens, aede excedit, e vestigioque regressus exiguo capitis motu Suenonem accersit. [4] Quem signi tam latentis ignarum Kanutus a Thetlevo vocatum edocet. [5] Cui cum Thetlevus exsurgenti paululum insusurrasset, quotquot Suenoniarum partium affuere, iis in colloquium admixti, collatis in orbem capitibus, nemini remotiorum exaudienda tractabant. [6] Tunc Kanutus, perinde ac insidiarum praescius, Waldemarum brachiis attrectatum osculo petivit. [7] Causam blandimenti, cum minime sic se alias gerere consueverit, ab eo, cui osculum tulerat, interrogatus suppressit.

Dan  14.18.5 (p. 405,17 )
[1] Interea Sueno, relictis in aede militibus, per posticum in conclave devertit, praeeunte puero luminis gerulo. [2] Mox in Kanutum et Waldemarum a subornatis ferrum destringitur. [3] Sed Waldemarus, ocius sede exsiliens, manum amiculo obvolutam non solum applicatis capiti suo gladiis obiecit, sed etiam Thetlevum acrius in se ruentem pectoris impulsu humi praecipitavit. [4] Cum quo pariter et ipse collapsus, femur quam gravissime sauciatus est. [5] At ubi primum pedibus se excepit, recepti vulneris immemor, dum perruptis obstantium globis, foribus exsiliret, quidam obscuro loco obvius arrepta cinguli ipsius pensilia, retentare eum conatus, abrupit.

Dan  14.18.6 (p. 405,26 )
[1] Interea aliis, ne noctis errore facinus impediretur, fenestras reserantibus, Thetlevus humo resiliens Kanutum dexteram gladio obtendentem a fronte confodit. [2] Excipit semianimem Absalon, Waldemarum esse ratus, fluidumque cruore caput manibus ac sinu complexus, inter ipsos armorum strepitus salutem suam quam regis curam neglegere praeoptabat, reliquiis spiritus adhuc in eius pectore palpitantibus. [3] Tandem Kanutum a se teneri cultus indicio expertus, permixtum maerori gaudium habuit. [4] Docibus, vir prima audacia, dum regis necem in auctores vindicare conatur, occiditur.

Dan  14.18.7 (p. 405,34 )
[1] itaque noctis obscuro neminem discerni patiente, in eos, qui valvas propius accessissent, stricto ferro proruebatur, quia tenebrarum accessio, hostesne an commilitones adessent, incertum fecerat. [2] Igitur Constantinus, qui primo inter Kanuti necessarios loco fuerat, ne exitu prohiberetur, Absalonem, in cuius iam gremio complexuque Kanutus spiritum deposuerat, ad unum ostiorum accedere, quo tutior sibi in reliquum procursus pateret, tacite postulabat, parenteque eo, seorsum elapsus, ab iis, qui foris versabantur, exceptus opprimitur. [3] Absalon vero, propior eius petitioni quam suae saluti, Kanuti corpore reverenter amoto, securus periculorum in armatos progreditur crebrasque eorum interrogationes confessione sui nominis absolvere dignatus non est. [4] Itaque constantia taciturnitatis adiutus, salutarem inter hostes egressum habuit.

Dan  14.18.8 (p. 406,8 )
[1] Cui Radulfus medio ponte obvius tam taetri facinoris non auctores modo, sed etiam conscios exsecrabatur, ab eius se culpa alienissimum protestatus. [2] Hunc Petrus cognomine Thenia magno secutus impetu, per ludibrium Absaloni comminando discessit. [3] At ille ad australem atrii portam, quo Trinitatis aedes ambitur, progressus, infesto satellitum occursu praepeditur. [4] Cuius caput, gladiorum multitudine circumfusum, quidam, forte cum aliis superveniens, non solum ferri corporisque sui pio vindicavit obiectu, sed etiam quendam, a pectore eum confodere gestientem, poenas sibi, si non desisteret, daturum minatus, salutare ei diffugium conciliavit. [5] Absalon quoque, tempestiva corporis declinatione percussorem evitans, tunica, qua latus eius proxime tegebatur, telum excepit. [6] Ita, ne Danicae reparationis spes penitus elaberetur, futurum patriae columen fortuna servavit.

Dan  14.18.9 (p. 406,20 )
[1] Inde digressus, cum in Ramsø vicum nocturno itinere pervenisset, attonitum solitario eius adventu villicum, nuntiatis, quae Roskyldiae inciderant, paene exanimem reddidit. [2] A quo vegetiore equo donatus, primum sororem, quam Petrus quidam in matrimonio habebat, deinde matrem petivit. [3] Quae cum ex eo Kanutum occisum, Waldemarum vero graviter affectum cognosset, plus maeroris ex eorum clade quam ex filii incolumitate voluptatis contraxit.

Dan  14.18.10 (p. 406,26 )
[1] Interea Waldemarus, duos dumtaxat e suis casu comites assecutus, gressum femoris debilitate negatum vitae cupiditate provexit. [2] Igitur incedendi usum, vulnere debilitatum, a necessitatis violentia mutuatus est. [3] Adeo corporis dolores animi metus extenuat. [4] Deinde sequacium ope equo impositus, in eum forte vicum, casu ductante, pervenit, ad quem fortunae eius nuntius Absalon paulo ante praecesserat. [5] Quem postquam ex villico recenter ad matrem discessisse cognovit, praeviis locorum peritis post eum contendit. [6] Adeo corpoream ipsius debilitatem duratrix infirmitatis humanae necessitas confortabat. [7] Illic, procurato vulnere femoreque fascia circumligato, noctis reliquias exegit.

Dan  14.18.11 (p. 406,35 )
[1] Diluculo Sueno, collectis civibus, nocturnis aemulorum insidiis appetitum se queri, amiculum, quod de industria confoderat, ostendere, Kanutum et Waldemarum hospitalitatis violatores, periuros, latrones, parricidas appellare, gratias Deo replicare, quod amborum facinus alterius nece propulerit, auxilia adversum superstitem implorare. [2] Assertis eius, quia fraus in propatulo fuerat, fides delata non est. [3] Deinde, ne Waldemaro maritimae fugae locus suppeteret, totius insulae navigiis confodi iussis, solitudines quoque, quibus eum irrepsisse crediderat, exquisitius indagandas curabat.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek