Dan
14.11.1 (p. 389,3 )
[1] Per eadem tempora Nicolaus, urbis Romae
cardinalis, Britannicum permensus Oceanum, Norvagiam, Lundensium adhuc
dicioni parentem, immunitate concessa, maximi pontificatus titulis
insignivit.
[2] Quod in Suetia quoque legationis potestate peragere cupiens, Sueonibus
et Gothis de urbe et persona tanto muneri idonea concordare nequeuntibus,
certamini decus negavit rudemque adhuc religionis barbariem summo sacrorum
honore dignatus non est.
[3] Verum inspecto temporis habitu, cum per Oceanum reverti hibernae
navigationis metu in periculis duceret, Daniam reditui suo percommodum
arbitratus, offensam eius ex Norvagiae promotione contractam beneficii
delenimento sedare constituit.
[4] Eskillum igitur mandatis aggressus, plus novae dignitatis, quam veteris
amiserit, recepturum promittit, definiens se ereptae Norvagiae damna
Suetici primatus munere pensaturum.
[5] Rapuit promissum Eskillus cupideque legati copiam flagitat.
[6] Qui veniens apud ipsum futurum Suetici sacerdotii insigne deposuit,
dandum ei, in quem concors Sueonum Gothorumque suffragium convenisset.
[7] Statuit quoque, ut, quicumque maximi Sueonum pontifices creandi essent,
pallio a curia dato per Lundensem insignirentur antistitem eamque sedem
perpetuo vererentur obsequio.
[8] In hoc privilegio dato confirmationem a curia asciscendam promittit;
quod effectu perfacile fuit.
[9] Siquidem Romam reversus, decedente Eugenio, maximus pontifex subrogatus
est peregitque publicae religionis praesul, quod privatae legationis
minister annuerat.
[10] Qui mos, usurpatione posterorum firmatus, sub hoc usque tempus antiqui
tenoris observatione perfruitur.
Dan
14.11.2 (p. 389,25 )
[1] His peractis, Nicolaus, nondum Dania
egressus, Suenonem, Suetica meditabundum bella, Romana industria a
proposito revocare conatus, locorum difficilium, inopis regni, infructuosae
victoriae habitum praetendebat.
[2] Siquidem eius militiae negotium ingens, fructus exiguos fore, priusque
ei cum vastis et immanibus scopulis quam cum hoste certandum.
[3] Quo victo, nihil praeter ignobilem praedam et sordida spolia victoribus
occupandum.
[4] Postremo, cum stolidam regis perseverantiam consilii sui sapientia
superare nequiret, inertiam eius facetissime cavillatus est: nam araneam
eum aemulari dicebat, quae, telarum figmentis cum discrimine vitae et
viscerum suorum egestione consertis, quid nisi scarabaeos putres et vilia
prenderet animalia?
[5] Cuius exempli evidentia araneae regem, militiam telae, victoriam
venatui conferebat.
[6] Ita avidum ducem, exiguae rei cupiditate se ipsum viribus exinanientem,
inutili bello delectari monstrabat.
Dan
14.11.3 (p. 389,38 )
[1] Cuius Sueno dignitatem potius quam
monitum veneratus abeuntemque eum ad regni fines usque commeatibus
prosecutus, destinati olim belli studium animo revocavit; quippe quem magis
potiendae Suetiae cupido quam aut iniuriae dolor aut pudoris irritamentum
accenderat.
[2] Maximam siquidem invadendae eius opportunitatem, tum ob senium
imbelliamque Suerconis, tum ob factiones inter eundem et plebem recenter
ortas (nam Ioannem agrestes contionantem occiderant), arbitrabatur.
[3] Spe quoque tam rata victoriam complectebatur, ut ante militiae exordium
inter milites suos Sueticarum iura provinciarum tamquam belli praemia
partiretur.
[4] Duo quoque ex proceribus eius, ad opinionem unius Sueticae virginis
libidinis aemulatione correpti, magnis inter se iurgiis dissidere
coeperunt.
[5] Cuius nuptias rex in beneficio suo reponere par aestimans, capta
Suetia, fortiori connubium pollicetur.
[6] Quo promisso libidinis aemulis magnum virtutis certamen ingessit.
[7] Tanta apud Danos fruendae Suetiae fiducia fuit.