Dan
14.1.1 (p. 367,2 )
[1] Interea Ericus, destinata in Iutiam
classe, cum ad Syram insulam appulisset, nuntium de regis oppressione
suscepit.
[2] Et forte in ea rerum colluvione Ericus ac Bero, natu inter Haraldi
filios primi, deserto patre, fidelius se quam felicius Erico iunxere.
[3] Iidem, noctu clandestina patris legatione petiti, silenter accepta
gesserunt.
[4] At Ericus, nihilo minus legationis indicium nactus, experiendae eorum
fidei gratia aliquamdiu ignorantiae simulatione silentium egit.
[5] Quibus secretum paternum tegere perseverantibus, cum se nullam ex iis
arcani cognitionem suscepturum putaret, desperato voluntariae confessionis
indicio, vocatos in medium vehementi perfidiae exprobratione pulsabat, quod
rem a patre mandatam parum lucide pertractassent.
[6] Interrogati quoque, quam ad eos pater legationem habuerit, consultos
se, quid agere eum potissimum expediret, ut ad Norvagiam exsularet,
respondisse dicebant ideoque non ante consilium fateri voluisse, quam ei a
consultore obtemperatum agnoscerent.
[7] Quorum affirmatio, quamquam vera esset, fidem non habuit, quod invita
potius quam ultronea videretur.
[8] Igitur eorum experiri Ericus asserta cupiens, ambos artissima apud
castrum Sleswicense custodia asservari praecepit, uti, veritatis cognitione
suscepta, aut innocentiae praemium aut reatui poenam referret.
Dan
14.1.2 (p. 367,19 )
[1] Cui postmodum idem forte castellum
intranti memorati iuvenes compeditis semet incessibus obtulerunt
supplicesque eius genibus advoluti, praetentis innocentiae meritis,
captionis remedia flagitabant.
[2] Quorum Ericus, ut fortunae misertus, ita fidei gratulatus (quippe fuga
patris filiorum affirmationem adiuverat), sicut erat mero percalefactus, et
calamitati lacrimas dedit et veracitati salutem promisit.
[3] Quod cum forte Christiarnus ex aulicis cognovisset, antelucano tempore
petenti sacrarium Erico obvius factus, hesternae eum temulentiae lascivia
concitatum intemperate munificum exstitisse ridebat, quod Daniam hosti dono
dare sustinuisset.
[4] Rationem quoque dicti lucidiore sententia prosecutus, fore inquit, ut
Haraldi filiis maior vinculorum suorum quam absolutionis respectus
incederet, odium liberatori pro gratia relaturis.
[5] Quid enim aliud Ericum eorum saluti parcentem agere quam Haraldo
robustorum iuvenum auxilia reservare?
[6] His vocibus inclinatus Ericus a promisso suo quam ab amici consilio
recedere maluit profectamque a crapula indulgentiam sobria animadversione
cassavit.
[7] Huic clementiae studium in crudelitatis exhortatione deponere rubori
non fuit.
[8] Itaque, quorum spes ad vitam intenderat, salus aquis consumpta est.
Dan
14.1.3 (p. 367,36 )
[1] Eodem tempore Norvagiae primoribus
Magnum Haraldo, qui aeque rege genitus esset, dimidium regni cedere
postulantibus, eoque hominem ignotis ortum parentibus admittere recusante,
in agro Fridlevino ferro certatum est.
Dan
14.1.4 (p. 368,1 )
[1] Interea Haraldus, repetita Iutia, Urnicae
contionis suffragiis rex est declaratus.
[2] Quo comperto, Ericus, navigiis glacie tenus (nam gelu undam duraverat)
in altum usque pertractis, Iutiam tacite petivit Haraldumque apud
Scypethorp vicum noctu cum superstitibus filiis interceptum diluculo
conclavi extractum absque respectu fraternitatis capitali supplicio
affecit.
[3] Ex quibus Olavus, clausum armis cubiculum videns, mutata cum feminis
veste, salutarem inter hostes egressum habuit.
Dan
14.1.5 (p. 368,8 )
[1] Ea tempestate Haraldus Norvagia pulsus,
ut ab Erico aliquid virium contraheret, in Daniam pervehitur, Quem Ericus
ob relictum ab eius aemulo matrimonium supplicem recepit oblatumque sibi
speciosum pugnae titulum gavisus, auxiliis eum prosequi statuit.
[2] Haraldus autem, excepta liberalitate nullam animi fere dotem adeptus,
crebra corporis virtute pollebat.
[3] Cuius viribus fretus apud Helsyngam oppidum, pignore cum Erico posito,
an cum lectissimis eius equis cursu contendere potuisset, duobus in
certamen admissis, utroque metam prior tenuit.
[4] Geminis siquidem inter currendum bacillis innixus, crebris corpus
saltibus concitabat.
[5] Aliud quoque inusitatae agilitatis spectaculum edere consueverat: saepe
etenim inter navigandum puppi exsiliens, in proram per exserta remorum
capita decucurrit indeque, cursu in aliud navigii latus reflexo, per
reliquos remorum ordines locum, quo excesserat, repetivit.
[6] Qui si parem animi virtutem a natura traxisset, nequaquam se inter
amplexus pelicis aemulo obruendum dedisset.
[7] Huic Ericus tametsi opitulari vellet, Sclavis domesticam pacem
interpellantibus, animum opere comitari nequivit.
Dan
14.1.6 (p. 368,23 )
[1] Igitur, omissis amici rebus, propriis
curam iniecit, contractaque adversum Rugiam classe, quo gnavius bella
conficeret, maritimae Danorum expeditioni primus equos adiecit, quaternos
singulis navigiis mandans, eumque morem diligens posteritatis cura
servavit.
[2] Classis vero numero digesta mille et centum navigiis frequens reperta
est.
[3] Quibus Dani ad Rugiam appulsi urbem Archon adversum se valido praesidio
firmatam inveniunt.
[4] Quam ne finitimorum auxiliis iuvari sinerent, tractum, qui Archonensium
fines propemodum Rugia abscissos cum continenti committit, ligonibus
concisum in vallum opacae admodum altitudinis redegerunt.
[5] Tuitio eius Hallandensibus credita iisdemque Petro parere iussum.
[6] Quos Rugiani, quaesito per vada transitu, noctu inopinatos adorti,
compluribus caesis, a cetero repelluntur exercitu.
[7] Igitur Archonenses, cum nec vires conserendi belli haberent neque locum
ad contrahenda auxilia suppetere cernerent, necessitate victi salutem et in
Christiana sacra transitionem pacti, statua, quam venerabantur, retenta,
Danis se tradunt.
[8] Erat enim simulacrum urbi praecipua civium religione cultum crebrisque
finitimorum officiis celebratum, sed falso sancti Viti vocabulo insignitum.
[9] Quo asservato, oppidani veterem sacrorum morem penitus abrogari passi
non sunt.
Dan
14.1.7 (p. 368,40 )
[1] Primum itaque sollemni ritu prolui
iussi, stagnum maiore pellendae sitis quam initiandae religionis ardore
petentes, sub specie sacrorum fessa obsidione corpora refecerunt.
[2] Datur Archonensibus pariter rerum divinarum antistes, qui et iis
cultioris vitae formam praescriberet et novae religionis rudimenta
contraderet.
[3] Sed post abscessum Erici cum antistite pulsa religio.
[4] Siquidem Archonenses, abiecta obsidum caritate, pristinum statuae
cultum repetentes, qua fide divinum susceperint, prodiderunt.
Dan
14.1.8 (p. 369,7 )
[1] Post haec Ericus, ordinatis in Dania
rebus, amici curam importunitate omissam, accepta rerum tranquillitate,
resumpsit iuvandique gratia eius urbem Aslo Magno devotam primo diripuit,
mox igni subvertit.
[2] Interiecto anno Haraldo eidem, opem iterato poscenti, universam Daniae
classem pro supplemento transmisit.
[3] Collato bello, viribus Magnus inferior capitur.
[4] Quem Haraldus vita frui permissum oculis ac genitalibus carere
praecepit, ne aut luminum voluptate regnum appeteret aut Veneris usu
ultricem sui subolem procrearet.
[5] Caecatus igitur castratusque, cum interrogaretur, quem ex suis poenam
secum oculorum subire vellet, paucos ea re delectari respondit.
[6] Tum quidam et forma ei simillimus et militiam eius singulari fide
complexus, ne ex tanta clientela deesset, qui cum domino compati vellet,
ultro se supplicio obtulit, praefatus, ut videnti simillimum, ita luminibus
orbato futurum.
[7] Qui cum virtute venerationem meruerit, apud improbos poenam persensit.
[8] Magnus vero, non tam animi virtute quam corporis debilitate
continentiae religionem amplexus, de sceptrato cucullatus evasit.
Dan
14.1.9 (p. 369,22 )
[1] Interea Ericus, quaesitam armis pacem
iustitiae ornamentis excolere cupiens, conditas a maioribus leges ac tunc
paene ingenti bellorum tempestate subversas ad pristini vigoris habitum
revocavit, utque fortitudine fuerat, ita iustitia insignis apparuit.
[2] Irrogatas minoribus iniurias superiorum suppliciis pensabat nihilque
familiaritati aut necessitudini parcens aut ferro aut laqueo inconsultam
maiorum avaritiam castigabat.
[3] Quo studio et principum odia et plebis obsequia contraxit, evenitque,
ut et potentibus formidolosus et popularibus percarus exsisteret.
[4] Idem rerum a se gestarum virtutem tantis laudibus prosequi consueverat,
ut veri interdum fidem excederet.
Dan
14.1.10 (p. 369,31 )
[1] Semel quoque Erici salus satellitis
eius somnio servata proditur: nam cum ex freto Sleswicensi Sialandiam
petere statuisset, quidam nautarum per quietem existimavit per inculta
montium iuga lascivo admodum equo se provehi, eoque cursum citante, inter
vallium opaca praecipitatum crebris noctuarum unguibus laniari.
[2] Quod cum mane per iocum sodalibus retulisset, Ericus ea visione veluti
periculi praemonitus, ne eum navigationis comitem haberet, in aliud se
navigium contulit eoque tutus, sociis naufragio pereuntibus, permansit
laetatusque est, quod salutem suam alienae rati quam propriae credere
maluisset.
Dan
14.1.11 (p. 370,3 )
[1] Forte autem inter ipsum Roskyldensemque
pontificem Eskyllum inimicitiae primum, mox seditiones adolevere.
[2] Qua in re antistes Petri Botyldae filii collegium nactus, auctoritate,
quam primam inter Sialandenses habebat, in regis eos odium concitat
viribusque publicae consternationis adiutus Sialandiae eum terminis pellit.
[3] Quo exacto, provincialem populum in societatem factionis sub titulo
libertatis asciscit, a suspectis obsides petit.
[4] Solos vero Skyalmonis filios seditionis consortium detrectantes ad
populare concilium evocat et, ni statua die obsides tradant, bonis
carituros minatur.
[5] Illi vero ad contionem pervecti nec minis victi nec bonorum poena
multati solidum tenuere propositum.
[6] Sed ut ad eos impunitas redundavit, ita ad Eskyllum poena concessit.
[7] Rege enim cum Iutica classe reverso, patris ac patrui interventu usus,
vicena auri talenta multae nomine persolvit.
[8] Petrus vero, fatis suis ultionem praecurrentibus, poenam, quae a rege
parabatur, effugit.
Dan
14.1.12 (p. 370,16 )
[1] Per eadem tempora, decedente Ascero
Lundensi, de novi antistitis suffectione dividuum regis ac populi
suffragium fuit.
[2] Siquidem Scanienses ob egregia Asceri merita Eskyllum artissima ei
consanguinitate iunctum, ne pontificium a familia discederet, suffragiis
amplectuntur.
[3] Rex vero rubore fugationis admonitus neque suorum in Eskyllo dedecorum
oblitus, Rikonem Sleswicensem, qui nuper Albero successerat, quod in
potiendo regno familiari eius opera usus fuerat, eorum arbitrio
praeferebat.
[4] Nec tamen haec vota palam ad litem et controversiam progressa fuerant,
Scanis metu sententiam occultantibus.
Dan
14.1.13 (p. 370,25 )
[1] Eodem tempore Plogus quidam, claro
inter Iutos loco natus, tametsi regis militiam profiteretur, latentes
capiti eius insidias comparabat.
[2] Ad quem Rypam veniens militiae titulo stipendium postulabat.
[3] Quo recepto, datum sibi cladis eius praevium reputabat.
[4] Et forte Ericus, inter quosdam populares acrius dissidentes regali
iudicatione componere rogatus, publica id contione exsequi statuebat.
[5] In qua cum Plogus cuidam ex plebe de se querenti satisfacere iuberetur,
dicendi simulatione facta, non sine lancea progressus, auditum sibi
praeberi petivit.
[6] Stabat autem et rex hastae innixus turbantique silentium populo manu,
ne obstreperet, innuebat.
[7] Quem Plogus loricam veste tectam gerere existimatum diu curiosis
speculatus oculis, ut inermem deprehendit, lancea transverberavit.
[8] Et ne timidius dicere quam facere videretur, regem a se prostratum
vociferans, ceteros ad militum internecionem hortatur.
[9] Aulicis itaque passim metu dilabentibus, Ericus Haquini filius, cui ex
patientia cognomen obvenit, egregium fortitudinis exemplum praebuit.
[10] Diu siquidem exanime regis corpus gladio protexit, sociisque in fugam
lapsis, solus ex tot commilitonibus intrepidum mentis habitum tenuit,
dignus, ut ei in regnum successor fieret, pro quo etiam exstincto pugnam
gerere perstitisset.