link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  10.6.0 (p. 274,17 )
[1] Post haec Thyra, Danicae maiestatis caput, absumpta est. [2] Cuius corpus Haraldus amplissimo funere elatum magno cum omnium plangore non longe a patris tumulo sepulturae mandavit. [3] Neque enim tam acri iactura cuiusquam penates maeroris expertes esse poterant, privato funere publicam patriae fortunam exspirasse credentes. [4] Ubi nunc quoque sacrarium perspicere est, duorum coniugum socialibus bustis intersitum.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek