link til hjemmesiden - Det Kongelige Bibliotek

Saxo Grammaticus: Gesta Danorum


| Saxo Grammaticus | Gesta Danorum | Liber -1 | Caput -1 | Caput +1 | Liber +1 |

Dan  10.5.0 (p. 273,37 )
[1] Haraldum vero duos ex Gyritha filios sustulisse memoriae proditum est. [2] Quorum maior Haquinus excellentissimae indolis habitu ac felicissimis naturae incrementis fratris Suenonis fulgorem suppresserat. [3] Idem Sembos aggressus, cum militum animos periculosi belli respectu aliquanto infractiores animadverteret, quo melius fluctuantibus fugae spem demeret, ignem subductae classi subiecit eoque necessitatis duramento imbecillitatis ignaviam repulit. [4] Effecit enim, ut navigiorum facultate defecti reditum victoria struendum animadverterent. [5] Itaque quo aequiore animo se ipsum classe spoliavit, eo tutiore hosti spolia detraxit. [6] Miserta est tunc profecto fortuna Danici ducis, a navigiorum iactura nautarum praesidia mutuantis, cum summam classis inopiam i populo humanitatem atque opem victoriae cerneret. [7] Igitur ut prudenti, ita periculoso consilio salutarem ministravit eventum. [8] Potiti enim Sembia Dani, necatis maribus, feminas sibi nubere coegerunt, rescissaque domesticorum matrimoniorum fide, externis avidius inhaerentes, suam cum hoste fortunam communi nuptiarum vinculo partiti sunt. [9] Nec immerito Sembi sanguinis sui contextum a Danicae gentis familia numerant. [10] Adeo enim captivarum amor victorum animos cepit, ut, omissa redeundi cupiditate, barbariem pro patria colerent, alienis quam suis coniugiis propiores.


[Hjem] [English] [Det Danske Sprog- og Litteraturselskab]
© Det Kongelige Bibliotek