Dan
10.4.1 (p. 272,18 )
[1] Interea, defuncto apud Norvagiam
Haraldo, filius eius Haquinus, patriam hereditariae pensionis ignominia
exuere cupiens, cum Haraldum, auditis, quae Caesar apud Iutiam gesserat,
Germanicis diutule bellis implicandum speraret, palam detrectandae stipis
audaciam praebuit, plus spei ac fiduciae ex Saxonicis armis quam suis
viribus capiens.
[2] Verum Haraldus, rebus cum imperatore compositis, consortium catholicae
religionis amplexus, divinam humanamque pacem regno suo conciliavit,
sicque, Haquinum conceptae inaniter spei irritum reddens, se ipsum errore,
patriam proeliis liberavit.
Dan
10.4.2 (p. 272,26 )
[1] Comperta vero Haquini defectione, tanto
in Norvagicae iuventutis contumaciam asperius animadvertendum putavit,
quanto eam adversum se cervicem insolentius extulisse cognovit.
[2] Missa igitur adversus hanc Iulinae piraticae manu, Bo atque Siwaldo
ducibus contemptus sui ultionem mandavit.
[3] Quorum Haquinus perspectis copiis, cum intolerabile rebus suis onus
imminere cognosceret, excipiendi eius materia non suppetente, tamquam
humanae opis diffidentia diviam amplexus, superos inusitato piaculo
propitiandos curavit, Duos siquidem praestantissimae indolis filios
hostiarum more aris admotos potiendae victoriae causa nefaria litatione
mactavit nec sanguinis sui interitu regnum emere dubitavit patrisque nomine
quam patria carere maluit.
[4] Sed quid hoc rege stultius, qui geminam carissimorum pignorum stragem
incertis unius pugnae eventibus impendendo fortunam belli parricidio petere
et orbitatem suam muneris loco diis bellorum fautoribus erogare sustinuit?
Dan
10.4.3 (p. 273,1 )
[1] Quo evenit, ut Dani manum cum eo navali
certamine conserentes, quocumque militaris discursus impetum contulissent,
infestam nimbi vim, qua tamquam ab hoste laederentur, exciperent.
[2] Ceterum coorti imbris maleficium ita nostrorum vertices inusitatis
grandinis ictibus converberavit, ut eorum oculi veluti quibusdam nimborum
spiculis lacessiti prospiciendique penitus facultate defecti graviorem ab
elementis pugnam quam ab hoste sentirent.
[3] Accidit ergo, ut Norvagienses, caeli quam suis viribus feliciores,
Danos destrictam adversum se numinum iram haud dubie sentientes ante fuga
quam caedibus implicarent.
Dan
10.4.4 (p. 273,9 )
[1] Inter quos Karlshefni ac Siwaldus a
victoribus capti, quamquam dimicando speciosissimam rei militaris operam
edidissent, aliquanto tamen plus laudis in vinculis quam proelio meruerunt.
[2] Haquinus enim, celeberrimam Danicae iuventutis fortitudinem exploratius
nosse cupiens, duos, qui captivorum patientiam plenius experirentur,
admovit.
[3] Tantum enim virium animis eorum a natura insitum esse fama fuerat, ut
etiam receptis in vultum ictibus ne leves quidem superciliorum nutus
ederent atque adversus omne percussoris irritamentum in eodem animum habitu
continerent.
Dan
10.4.5 (p. 273,17 )
[1] Cuius experientiae gratia prior
Siwaldus, ingenti satellitis fuste percussus, oculos motu vacuos praebuit;
quin etiam eo minus fortunae cessit, quo miserius virtutis suae
experimentum habuit.
[2] Nec minus in reliquo mentis robur apparuit.
[3] Karlshefni enim alium, destricta securi capiti suo imminentem, pulsu
pedis humi prostravit applicatumque cervici suae ferrum manibus ferire
conantis excutiens, ut erat vinculatus, arripuit, quemque lapsu affecerat,
capite spoliavit.
[4] Enimvero ut strenuo, ita impigro nisu periculum audacia praecucurrit.
[5] Neque enim captivi virtus inter vinculorum stridorem vigore suo exui
potuit; quin et inter gravissimas contumelias eo clariorem fortitudinis
suae experientiam praebuit, quo incitatiorem fortunae adversum se fremitum
sensit.
[6] Sed nec illi aut mortis propinquitas aut catenarum contumelia, quo
minus liberum fortitudinis opus ederet, obstare valuit.
Dan
10.4.6 (p. 273,29 )
[1] Quorum constantiam admirans tyrannus, ut
utroque potius bono milite uteretur quam in utrumque animadverteret,
remissionem poenae, dummodo partes suas fide atque amicitia colerent,
pollicetur.
[2] Illi vero, violentum obsequium vitae respectui erogare indecorum
putantes, utpote alienae fidei quam propriae saluti propiores, condicione
insolentius spreta, turpi pacto prorogandi spiritus beneficium expetere
noluerunt.
[3] Quo viso, Haquinus, ne patientiae punitor magis quam probator
exsisteret, virtuti eorum incolumitatem tribuendam putavit.