Dan
10.14.1 (p. 285,23 )
[1] Mortuo Suenone, Angli ac Norvagienses,
ne rerum summam alieno imperio subiectam haberent, reges ex suis legere
quam a finitimis mutuari satius rati, abrogato Danici nominis respectu,
Eduardum atque Olavum in maiestatis fastigio locaverunt.
[2] Quorum praevalidum robur Kanutus, Danorum solio functus, inter rerum
initia aggredi veritus, ne tamen regnandi usum intra patriae metas clausum
haberet, dissimulata magis quam omissa paterni imperii recuperatione,
primum Sclaviae ac Sembiae perinde ac debilioribus regnis ferrum inicere
statuit.
[3] Quarum alteram Sueno, tametsi graves iniurias passus, obstante
religionis vinculo, concutere formidabat, altera ab Haquino oppressa,
absumpto eo, rebelles Danis manus exercuit.
[4] Sollerter igitur a Danici regiminis successore provisum est, ut in hac
paterni gravaminis, in illa defectionis noxam puniret.
[5] Neque enim ignorabat bonae indolis habitum ad maiorem virtutem
capessendam leviori rerum conamine roborari, ideoque in ipso militiae
tirocinio adolescentiam suam aliquo praeclaro opere auspicari cupivit.
[6] Nec eo quidem segniores desertoribus manus intulit, sed nescio an ideo
promptiores, quia strenua ingenia, quo plus experimenti sumunt, hoc ad
insignem operam edendam maiore ausu proficiunt.
Dan
10.14.2 (p. 286,5 )
[1] Cuius propositi compos spes suas, duabus
splendidissimis victoriis alitas, tertiam ab Anglis expetere docuit.
[2] Quod ut promptius expediretur, Olavum Norvagiae potitorem cum fratre
Haraldo, tectis dissimulatione odiis, adversum defectionis suae consortem
armavit.
[3] Enimvero, ut prudenter, ita periculose hoste in hostem usus, ambitione
coniunctos armis dividuos fecit.
Dan
10.14.3 (p. 286,10 )
[1] Igitur Danorum Anglorumque exercitibus
acerrima pugna consertis, Tymmo, genere Syalandicus, cum hostili impetu
sociae partis aquilas admodum inclinatas videret, levem et quem fors
obtulerat ramulum hasta sustulit, eoque vexilli loco usus atque in eum
vociferatus modum, quo Kanuti milites mutuae adhortationis gratia acclamare
consueverant, adversas in fugam turmas felix antesignanus avertit.
[2] Itaque non tam signi quam animi virtute salutarem suis aquiliferum
gessit nutantemque Danorum fortunam ad victoriam usque, ne laberetur,
erexit.
[3] Nec solum fortitudinem ipse plenissimam praebuit, sed etiam ex sociorum
animis paene profugam revocavit.
[4] Cuius facti decus postmodum cognomine usurpavit insuperque virtutis
titulo honore primipili a rege donari meruit.
[5] Nec puduit Danorum partes, splendidissimo aquilifero defectas, plebeii
hominis ductum, ut obscurum specie, ita praeclarum eventu, recreatis animis
salutis praevium consectari.
Dan
10.14.4 (p. 286,23 )
[1] Igitur Eduardus, contusis suorum animis
intolerabilem Danici exercitus spiritum animadvertens, quia manum non
poterat, pactum cum hoste conseruit, ut, quoad ipse viveret, Kanutum
dimidii regni consortem haberet, exstinctus omnium bonorum heredem
relinqueret.
[2] Ita victor a victo extudit, ut is sibi consortionem imperii vivens
cederet, totum moriens testamento legaret.
Dan
10.14.5 (p. 286,28 )
[1] Eodem tempore Alvivam ab Olavo adamatam
Kanutus, eximia matronae specie delectatus, stupro petiit.
[2] Igitur Olavus, sive quia concubinae facibus spoliatus, sive quia
promissa Angliae parte per Kanutum fraudatus fuerat, privatam offensam
publicae militiae praetulit, peractisque stipendiis, ira pariter ac dolore
instinctus Norvagiam rediit, non incongruum eius desertorem agere ratus, a
quo plena turpitudinis iniuria vexatus fuerat.
Dan
10.14.6 (p. 286,34 )
[1] Septenis postmodum interiectis annis,
quidam triclinium, in quo Kanutus epulabatur, ingressi, totius Angliae
regem salutare coeperunt.
[2] A quibus rex sibi ictum cum Eduardo foedus per involucrum exprobrari
ratus, nihil eius se pudere respondit.
[3] Sed neque ab ira animum neque vultum a rubore continuit, profectas a
scelere voces ludibrio propinquas existimans.
[4] Tum illi, funestum ministerium incauto confessionis officio prosecuti,
Eduardum sua interemptum opera iactitabant, eo se regi placituros rati, quo
summam ipsius offensam accenderant.
[5] In quos rex, perinde ac maiestatis insidiatores, sperati praemii loco
suspendio protinus animadvertendum curavit, deterrimum opus deformi
vindictae specie puniens.
[6] Quamquam enim se acri aemulo liberatum cognosceret, sceleri tamen
poenam quam utilitati gratiam referre maluit.
[7] Memorant alii Eduardum clandestino Kanuti imperio occisum eiusdemque
iussu poenam a maleficis demendae suspicionis gratia exactam.
[8] Ut enim innocentiae suae fidem astrueret seque ei culpae affinem fuisse
negaret, gravius in sceleratos consulendum putavit.
[9] Ea tamen res primum regis apud domesticos favorem quassavit.
Dan
10.14.7 (p. 287,14 )
[1] Qui cum, Anglorum rebus obtentis,
nectendam cum finitimis amicitiam decrevisset, Normanniae praefecti Roberti
filiam Immam matrimonio duxit eiusque fratri Rykardo sororem Estritham
coniugio potiendam permisit.
[2] Igitur ex Imma Kanuto Gunnildaque suscepta, duorum populorum concordiam
communis sanguinis vinculo stabilivit.